Ad perpetuam rei memoriam. – «Omnia possum in eo qui me
confortat» (Philipp. 4, 13). Per quae verba a beato Paulo ad Philippenses
scripta, filios ipsi carissimos, sane Apostolus sensus animae suae aperit,
aeque in abundantia et privatione, aeque in humilitate et gloria contentae.
Ostendit etiam Apostolus esse sibi persuasum sive nunc sive in posterum, in
certaminibus, in temptationibus, in persecutionibus, in ipsa morte, vires non
esse defuturas. Nam qui eum confortat Deus est amoris, qui percussit quidem
illum ob conceptum odium in Christi discipulos, sed tanta etiam sui dilectione
replevit ut totam vitam seam Deo consecraret, viresque impenderet, ultra quam
humanae creaturae possibile est. Ad quem Apostolum gentium mens ultro volat, si
modo novum Canadiae beatum consideremus Ludovicum Zephyrinum Moreau. Cuius
prima pastoralis epistola, dioecesis S. Hyacinthi populo missa, tale inititum
habet, sane sollemne: «In spe sumus posse nos missionem nostram vigilanter
tueri, sanctisque moribus a maioribus traditis adhaerere fideles, quasi ad
lucentem stellam in irato mari respicientes. Hi sane in periculis, quae
imminent, iter ostendent: semper enim bonum quod agimus difficultates saepiunt,
eo profecto maiores, quo maiora gerenda aggredimur. Mentem autem nostram haec
omnino subibunt, ne infirmitas et imbeciilitas animi praevaleat; neque defectus
meriti, scientiae, cognitionum deterreat. Iterabimus ergo cotidie magna in Deum
confidentia cum eodem Apostolo illud: “Omnia possum in eo qui me confortat”, nos
ipsos gratiae Dei committentes». Beatissimus Dei Servus has in auras die prima
mensis Aprilis, anno MDCCCXXIV, prodiit, in urbe Americana Bécancour. Familia,
agricolarum; fratres atque sorores illi duodecim, in quorum serie ille quintus
fuit. Parentibus autem numquam in mentem venerat posse eum se dedere studiis,
nisi parochus loci singularem eius intellegentiam pietatemque egregiam
admiratus, de Seminario ab eo adeundo cogitasset. Neque vero puer spem
opinionemque magistrorum ac moderatorum fefellit. Nam non solum officio suo
cumulate satis fecit, sed etiam iuniores in Seminario Nicoletiano docuit. Factum
tamen est ut nimio labore labefacta valetudo haud parum detrimenti acciperet.
Ceterum eo tempore Deus Ludovici virtutem severo experimento probavit: nam
eius Archiepiscopus, Quebecensis videlicet, noluit eum ad sacerdotium admittere.
Quare, cupiens ille sacerdotio initiari, sinente Episcopo suo, eam gratiam a
Marianopolitano poposcit Antistite, summa nempe animi humilitate et ad omnia
paratus. Res autem dignum illum Praelatum tanta admiratione affecit, ut admotam
expostulationem quam aequissime acciperet. Quin, Ioannes Carolus Prince,
Coadiutor Marianopolitanus, domo exceptum puerum apte formavit, quasi argillam
figulus, beneque erudiit, atque tandem, die undevicesimo mensis Decembris, anno
MDCCCXLVI, instante Christi Natali, sacerdotio auxit. Eodem autem disponente
prima officia sacerdotalia adiit: praefecti videlicet caerimoniarum in
cathedrali templo, Viri a largitionibus pro coetibus Religiosis urbis
Marianopolitanae, Cancellarii Episcopi. Per haec officia mature quidem Dei
Servus sibi omnium animos benevolentiae vinculis obligavit: eiusque, ut omnes
eum «bonum Dominum Moreau» iam vocarent. Cum autem per ea tempora, anno
MDCCCLII, iam nova S. Hyacinthi dioecesis condita esset, patuit Dei Servo latior
ager laboris. Nam Ioannes Carolus Prince, primus illius dioecesis Episcopus, cum
virtutes ingeniique laudes Ludovici penitus cognosceret, non dubitavit illo uti
in administranda dioecesi. Nominavit ergo eum Cancellarium episcopalem;
praeposuit Institutis Religiosis; ac post breve tempus Curionem templi
cathedralis fecit, Vicarium Generalem atque vel Administratorem dioecesis, si
quando ipse Episcopus, nam crebro eveniebat, longe abesset. Cum vero mense
Iulio, anno MDCCCLXXV, iam Episcopus S. Hyacinthi fato cessisset, Ludovicus
Vicarius Capitularis electus est; indeque clero petente atque populo, eius
aeque virtutem admirantibus, Episcopus S. Hyacinthi renuntiatus est, quartus
ordine in novensili Ecclesia regenda, primus tamen omnium ornamento pietatis.
Excepta autem episcopali consecratione die sexto decimo Ianuarii, anno
MDCCCLXXXVI, ilico Pauli verba quae rettulimus quasi facem inlustrem extollens,
exercendi agri labores iniit. Voces illae Apostoli significabant enim suae
humilitatis confessionem; sed manifestabant etiam animi fiduciam avidamque spem,
fore ut res feliciter cederet, atque voluntatem omnes muneris difficultates
evincendi. Ceterum, laboranti illi, hoc magno auxilio fuit, quod necessitates,
clerum, populumque penitus cognosceret; potuit ergo facilius rebus mederi:
novando scilicet vetera, novaque apponendo instituta. Ac quanta enata in eius
administratione dioecesis ! Cathedrale templum e solo stetit, idque tantae
maiestatis, ut adhuc sit populo aptum; ludi scholares aperti, quibus bene
moderandis Congregationem Religiosarum creavit. Item per parem Religiosarum
familiam sacerdotibus providit, «Sororum a S. Martha» cognominatarum. Ceterum
hos tam amabat, ut auxiliares, consiliarios, fratres, amicosque appellare
consuesceret: quos crebro visitabat, facile in conspectum admittebat, missisque
ad singulos litteris, confortabat; per Synodos hortabatur ad optima; adiuvabat,
si quando paroecia tenuiorem victum praeberet. Singulari vero diligentia pueros
ad sacerdotium vocatos quaerendos curabat, eosque interdum suis opibus
sustinebat. Ac qui a suo clero merito exigebat ut in creditum gregem toto
pectore incumberet, episcopali muneri ipse vehementer instabat pastor
sollicitus, suosque fideles tum sermonibus ac litteris Pastoralibus
prosequebatur, tum etiam ceteris iis rationibus, quibus boni Christi pastores
filiorum malis medentur, bona quaerunt. Praecipua vero eius cura erat de Christi
Persona de eiusque cordis divitiis tractare; item de Virgine Maria, de S.
Iosepho eius Sponso, in quem singulari animi pietate ferebatur, cuiusque nomine
alteram ex eius Congregationibus insignivit. Ceterum, magna sunt eius virtutis
documenta, maxime caritatis, omnino egregiae; simplicitatis, quam neque
Episcopus exuit; paenitentiae; eaque testimonio sunt fecisse eum semper antequam
doceret; secus non sane intellegeretur, cur populus tam presse sequeretur
euntem. Pulchram S. Hyacinthi dioecesim Ludovicus viginti quinque annos rexit,
sedulus ac prudens gubernator, licet labores tam rigidos tolerasset. Merito
illius regionis Episcopi eum, cum ad caelestem Patrem rediit, die quarto et
vicesimo Maii, anno MDCCCCI, «Episcopum sanctum» cognominarunt. «Merito»
diximus; idque recte. Mature enim fama eius virtutum late manante, processuum
Canonicorum initium factum est; informativi, videlicet, et Apostolici, ab anno
MDCCCCXXIX ad annum MDCCCCXXXIV, et ab anno MDCCCCLIII ad MDCCCCLV. At solummodo
anno MDCCCLXXIII, die decima Maii, factum est decretum de Servi Dei virtutibus
heroum more exercitis. Cumque multi eius sanctitati fiderent, non sane diu
portenta miraculorum desiderata sunt: qui enim in vita pauperes egenosque
dilexerat, etiam mortuus affuit in necessitatibus. En ergo Colleen Margarita
O'Brien, octo annorum aegrota puella sanari e lymphemate hystiocitica
rhinopharingea. Examinata iuridice sanatio die altero et vicesimo mensis
Ianuarii, anno MDCCCCLXXXV, divinitus evenisse constitit: nam in instanti
facta est, perfecta fuit, durabilis. Idcirco theologi consultores antea,
Cardinales et Episcopi in ordinaria congregatione postea, id est die octavo
Iulii, anno MDCCCCLXXXVI, naturam veri miraculi in ea sanatione confirmaverunt.
Facto autem decreto de miraculo die decimo Novembris eodem anno, iam iter patuit
ad sollemnem Servi Dei Ludovici Zephyrini Moreau aliorumque beatificationem.
Quae sane hodie, die decima Maii, anni MDCCCCLXXXVII, sollemnissima caerimonia
habita est, Romae, in Petriano foro. Ibi enim, magna Patrum Cardinalium,
Episcoporum atque populi saepti corona, inter Sacrum beatificationis formulam
rite pronuntiavimus, quae haec est: «Nos vota fratrum nostrorum Caroli Mariae
Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Aloisii Gonzaga Langevin, Episcopi Sancti
Hyacinthi, Ioannis Badré, Episcopi Baiocensis-Lexoviensis. Iosephi Siri,
Archiepiscopi Ianuensis-Bobiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Andreas Carolus Ferrari, Ludovicus Zephyrinus Moreau,
Petrus Franciscus Jamet et Benedicta Cambiagio Frassinello, Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Andreae Caroli
Ferrari die secunda Februarii; Ludovici Zephyrini Moreau, die vicesima quarta
Maii; Petri Francisci Jamet, die decima secunda Ianuarii; Benedictae Cambiagio
Frassinello, die vicesima prima Martii, in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Post quam vero novorum Beatorum patrocinium invocavimus, de illorum virtute
sermonem habuimus, in omnium aedificationem. Haec vero quae gessimus iam firma
esse volumus, sive nunc, sive in posterum, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo mensis
Maii, anno MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana