Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANDOQUIDEM BEATISSIMA

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS A PACE, QUOD EST IN STOCZEK,
IN DIOCESI VARMIENSI, TITULO BASILICAE MINORIS DECORATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem beatissima Virgo Maria est augusta Christi Mater, quam fideles omnes post Deum unam venerantur ceu redemptionis nostrae initium et fontem uberrimum, idcirco Nos, qui non sane ultimo loco esse satagimus in iis qui Matrem tantam diligunt, nihil sane omittimus, quo eius gloria, nomen, decus quovis modo augeri possit: non enim Christi gloriae detrahit, sed auget, qui eius Matris honorem et laudem multiplicat. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes V. Oblgk, Episcopus Varmiensis suo suique cleri atque populi nomine iam ab hac apostolica Sede petierit ut templum beatae Mariae Virgini Matri pacis sacrum, quod loco vulgo «Stoczek Warmiliski» cognominato surgit, in finibus Polonae Nationis, titulo Basilicae Minoris decoraretur; Nos, considerata eius templi tum antiquitate, tum forma pulcherrima, tum sacris quae continet, maxime imagine beatae Dei Matris «salute populi Romani», per quam quodammodo dioecesis Varmiensis hac cum inmortali Urbe coniungitur, bene fieri censuimus, si admotae expostulationi concederemus, idque quam libenter. Probatis ergo iis quae Congregatio pro Cultu Divino ex facultate a Nobis concessa de re statuerit, apostolica Nostra potestate templum B. M. V. Matris pacis, de quo supra diximus, in Basilicis Minoribus annumeramus, factis nempe iuribus atque privilegiis, quae talibus sacris aedibus fieri solent, modo servatis iis quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum, servanda sunt. Contrariis minime obstantibus. Ceterum fore speramus ut beneficium hoc libentissimo animo concessum tum fidem in Deum optimum maximum, rerum omnium arbitrum, tum religionem in eius augustissimam Matrem in Varmiensibus filiis augeat.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Mai, anno MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana