Ad perpetuam rei memoriam. – «In ipsa hora Iesus
exsultavit Spiritu Sancto et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et
terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea
parvulis. Etiam, Pater, quia sic placuit ante te» (Lc 10, 21-22). Profecto,
perplacet Deo, «mirabili in Sanctis suis» (Ps 67, 36), sua mysteria
sapientibus et prudentibus huius saeculi saepius abscondita, parvulis «ex
omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis» (Ap 7, 9) revelare. Qui parvuli, Creatorem suum amantes
«ex toto corde et
ex toto intellectu et ex tota fortitudine» (Mc 12, 33), modestia et
simplicitate sua mirabilia Dei profunde penetrant. Ideo permagni sunt coram
Domino, etsi in oculis huius saeculi non raro minimi.
Illis a Domino electis adnumerari potest Carolina Kózka, quae in brevi vita
sua «multum dilexit» (Lc 7, 46) et dilectionem suam, Dei nempe et hominum,
testificata est morte intrepida pudicitiam suam defendens.
Carolina, quarta undecim liberorum Mariae et Ioannis Kózka, pauperum potius
agricolarum, nata est die II mensis Augusti anno MDCCCXCVIII in pago Wał Ruda,
tune paroeciae Radłów, postea Zabawa, in dioecesi Tarnoviensi. Eius parentes
sincerissima erga Deum pietate excellebant. Ita omnes domestici, antequam somno
se darent, necnon cibum cotidianum sumerent, una saepissime orare solebant.
Caelo albente, laudes in honorem Beatae Virginis Mariae canebant – communiter,
quotiescumque negotia domestica id admittebant, seu singulatim. Longo itineris
ab ecclesia parochiali spatio ex more neglecto, omnes domestici dominicis
profestisque diebus, sacris sollemnibus magno cum studio in vicem intererant.
Sub vesperum autem haud pauci in domo paterna Carolinae vicini congregabantur,
ubi Sacra Scriptura, Vitae Sanctorum aliaeque catholicorum scriptiones
legebantur; tempore. Nativitatis Domini etiam cantus natalicii canebantur,
quadragesimali autem tempore, «Lamentationes super Passione Domini». Propter
hoc magnum pietatis studium, quod plane per alias domos extendebatur, domus
paterna Carolinae «sacellum» vel «aedicula» a vicinis appellari consueverat.
In hac ergo tam pia religiosaque communitate parentum atque vicinorum ipsa
Carolina ingenio ac mente in diem corroborabatur, immo vero puellari sua
sanctitate religiosam vici societatem valde praecellebat. A tenerrimis annis –
ut fertur – magno cum zelo virtutes christianas colebat, amorem praesertim erga
Deum et proximum.
Amor erga Deum permultis ac singulis vitae rebus ostendebatur. Itaque maximo
cum gaudio Sacris Sollemnibus intererat. Tum etiam ad Mensam Sacram accedebat
et quantum poterat Iesum in Eucharistia adorabat. Passionem Domini singulari
pietate colebat. Quam Passionem et Mortem Domini pie secum reputans diebus
praecipue Quadragesimae exercitio «Viae Crucis» vacabat. Eodem etiam tempore
commoditatum reiectiones et ademptiones Domino offerens «Lamentationibus
super Passione Domini» in ecclesia parochiali interesse consuevit. Amore et
fiducia erga Beatissimam Virginem prae omnibus flagrans Eam ipsam sincerissimo
ac piissimo animo «mea Mater Dei» appellare solebat. Pluries in die «Ave Maria» recitabat. Dicebat etiam, ea
oratione maximo gaudio affici. Rosarium a matre acceptum semper secum portabat
et tertiam partem cotidie recitabat.
In amore proximi valde conspicua erat. «Labor assiduus in manibus eius
flagrabat» – dicebant vicini industriam eius operositatemque proverbio
illustrantes. Praesertim parentibus in operibus domesticis exsequendis adstabat; libenter quoque senibus atque aegrotis auxilium ferebat, sorores fratresque
germanos nec non alios pueros doctrinam catholicam docebat, qua cognitione, ut
fertur, nemo aequalium ei par erat. Minime quoque praetermittendus est Spiritus
apostolatus, quo inflammata varios apostolatus circulos: «Apostolatum
Orationis », «Consociationem Abstinentium», «Rosarium Vivens» excitabat ac fovebat.
Spiritum illum sane ediscebat apud avunculum suum, vitae religiosae et doctrinae
tunc in pago singularem fautorem, Franciscum Borzęcki, qui iure a posteris «diaconus non ordinatus» appellari meruit. Diversimode Carolina ei aderat,
praecipue in bibliotheca agenda, quam ipse labore proprio et sumptu instituit.
Tempore belli toto terrarum orbe tunc saeviente, die XVIII mensis Novembris
anno MCMXIV, Carolina decimum septimum annum agens, ab hoste vi in silvam
pertracta mortem crudelissimam subiit castitatem suam defendens. Accepta
vulnera saevissimum dolorem testificantur. Testificantur etiam, puellam hanc
fortissimam mortem subire multo maluisse, quam aliquo modo Deum, ante omnia
amandum, offendere.
Statim post corpus Carolinae in Silva repertum, incolae pagi nec non illorum
locorum, praeclaram memoriam puellae-virginis venerari coeperunt. Ita et Leonis
Wałęga, Episcopi Tarnoviensis, consulto, die XVIII mensis Novembris anno
MCMXVII, corpus Carolinae e coemeterio in specialem tumulum iuxta ecclesiam
parochialem loci Zabawa translatum est.
Die XI mensis Februarii anno MCMLXV, Episcopus Tarnoviensis Georgius
Ablewicz processum informativum «super fama martyrii eiusque causa, super non
cultu et super scriptis Servae Dei» inchoavit. Processu ad finem perducto, idem
Episcopus causae instrumenta Congregationi pro Causis Sanctorum attulit.
Post ergo decreta a Congregatione pro Causis Sanctorum ad rem pertinentia
edita, post positionem super martyrium rite instructam atque reliqua ad formulam
diligenter expleta, accitis die XXX mensis Iunii anno MCMLXXXVI Cardinali
Praefecto simulque Causae Ponente Petro Palazzini, Antistite a secretis
Congregationis Traiano Crisan ceterisque de more convocandis, declaravimus:
Constare de martyrio et de causa martyrii Servae Dei Carolinae Kózka in casu et
ad effectum, de quo agitur.
Ceteris rebus autem rite peractis diem X mensis Iunii anni MCMXXXVII ad
sollemnem ritum beatificationis Carolinae statuimus. Ideo hodie, tempore Nostrae
in Poloniam Apostolicae peregrinationis, Tarnoviae, inter Missarum Sollemnia,
coram innumerabili turba christifidelium, haec ediximus verba: «Nos, vota Fratris nostri Georgii Ablewicz, Episcopi Tarnoviensis, nec non
plurimorum aliorum Fratrum in episcopate multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate nostra Apostolica
facultatem facimus, ut Venerabilis Serva Dei Carolina Kózka Beatorum nomine in
posterum appelletur eiusque festum die ipsius natali, decima octava Novembris
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti. Amen».
Pro ea igitur flagranti cura, quo hodiernum ritum suscipi censuimus
sollemniter hic peragi Tarnoviae, et eo pro studio quo semper Beatam hanc
Carolinam Kózka sumus prosecuti, iubemus Nos singula illa quae has per Litteras
statuerimus in perpetuum firma haberi rataque quibusvis rebus neutiquam
obsistentibus.
Datum Tarnoviae, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iunii, anno MCMLXXXVII,
Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana