Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM IESUS

SERVO DEI MICHAËLI KOZAL BEATORUM
CAELITUM HONORES TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Cum Iesus, Dei Filius, caritatem suam manifestaverit, animam suam pro nobis ponendo, nemo maiorem habet dilectionem, quam qui animam suam pro Eo et fratribus suis ponit (cf. 1 Io 3, 16; Io 15, 13). Ad hoc ergo maximum amoris testimonium reddendum coram omnibus, praesertim persecutoribus, aliqui christiani iam a primo tempore vocati sunt et semper vocabuntur» (Conc. Vat. II, Constit. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 42).

In praeclaro eiusmodi Christi testium numero, qui Magistro similes facti sunt libere mortem obeuntes pro mundi salute et sicut Is sanguinem suum fundentes, hac nostra aetate ponendus est quidem Polonicae nationis Episcopus, Servus Dei Michaël Kozal, Episcopus Auxiliaris Vladislaviensis dioecesis.

In eius vita, quinquaginta annorum spatio conclusa, gratiae Dei divitiae effulserunt, quae operabantur in eo et per eum munere fungentem animarum pastoris, quod est martyrio pro fide consummatum, die XXVI mensis Ianuarii anno MCMXLIII subito Dachaviae a satellitibus nazismi athei Hitleriani.

Episcopus Michaël, vir praestantissimae spiritualitatis, martyrium existimabat summum honorem et ardenter illud cupiebat. Id confirmavit vitam suam Domino devovendo pro Ecclesiae libertate.

Servus Dei natus est die XXV mensis Septembris anno MDCCCLXXXXIII in urbe patrio sermone Nowy Folwark vocata, intra fines archidioecesis Gnesnensis-Posnaniensis, a familia ferventis pietatis. Ordinatus sacerdos, insolito studio se dedidit actioni pastorali in communitatibus paroecialibus et postea formationi iuvenum spirituali uti gymnasii praefectus. Eundem sedulitatis spiritum pro causa Dei ostendit deinde in Seminario Gnesnensi, ubi per duodecim annos animos instituit eorum, qui sacerdotium petebant, magis magisque eorum corda aperiens ad altum sacerdotii exemplar, sicut et ad christianum martyrium.

Anno MCMXXXIX Servus Dei in collegium successorum Apostolorum ascriptus est ut Episcopus auxiliaris dioecesis Vladislaviensis. Duabus hebdomadis post episcopalem consecrationem eius dioecesis facta est theatrum crudelium bellicorum certaminum, et postero tempore regio est a copiis Germanicis occupata. Cum, post occupationem, nazistae destruere coeperunt fidem catholicam ecclesias claudendo, scripta prohibendo et instituta catholica, atque ecclesiasticos apprehendendo, ilico Episcopus se fidei defensorem et assertorem professus est. Quam ob causam reprehensus est, percussus, segregatus.

Custodiae tempore, cum nuntii ad eum perveniebant de cruenta Ecclesiae persecutione in patria a nazistis occupata, firmissime statuit vitam suam Domino devovere ut holocaustum pro sacerdotum libertate. Cum gaudio quidem hoc sumpsit sacrificium. Episcopus invicta patientia et aequo animo accepit omnes dolores, custodiam, vexationes et mortem ut Christi fidem testificaretur. Tribus annis, quibus in vinculis fuit, in publicae custodiae campo apud Dachau, moderator spiritualis fuit sacerdotum concaptivorum, exemplar integrum fiduciae Providentiae Divinae, magister in suscipiendo dolore, signum spei et caritatis, se confirmans Episcopum maerentium et ob fidem oppressorum.

Episcopus animi vim hauriebat ex deprecatione et praesertim ex eucharistica pietate. Ita se gessit tum diebus sui ministerii sacerdotalis tum diebus calamitatis. Panis Eucharisticus re omnia fuit. Cum potuerat illum clam captivis distribuere, dicebat: «Do vobis donum maximum, Iesum Eucharisticum. Deus adest nobis. Deus numquam nos deseret».

Tempore «aerumnae carceris», quod Episcopus ducebat longam Viam Crucis cum Salvatore patienti perrectam, is dictus est suo exemplo et verbo ceteros omnes sacerdotes sustinere, praecipue autem feria sexta in Passione Domini (anno MCMXLII), quando mysterium doloris melius cognoscere poterant. Episcopus ita perfudit animos, ut omnes senserint se parvam partem habere dolorum Salvatoris.

Episcopus Michaël non solum ipse fuit martyr, sed verus martyrum magister.

Fama martyrii, statim post mortem orta et sponte diffusa in Polonia et extra, sicut dein multae gratiae eo deprecante obtentae, induxerunt Episcopum dioecesanum Dominum Antonium Pawlowski ad instruendum annis MCMLX-MCMLXIV Processum Informativum «super fama sanctitatis vitae, virtutum et miraculorum». Acta Processus tradita sunt Congregationi pro Causis Sanctorum. Eadem autem Congregatio exquisita Causa, ab Episcopo dioecesano rogata, Domino Ioanne Zargba, in Congressu Originario concessit ut Causa a via virtutum ad viam martyrii transiret, iubens tamen instructionem Processus Additicii «de fama martyrii et ipso martyrio»; qui processus actus est primis mensibus anni MCMLXXXVI apud tribunal dioecesanum Vladislaviense. Interim apparata est «Positio super martyrio».

Servato deinde iuris ordine, instituta est apud S. Congregationem pro Causis Sanctorum disceptatio super martyrio praedicti Servi Dei, et primum quidem, die XXIV mensis Martii anno MCMLXXXVII, in Congressu Peculiari Patrum Consultorum, moderante Rev.mo D.no Antonio Petti, Fidei Promotore Generali, deinde in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium, die XXVIII mensis Aprilis eodem anno, in qua Em.mus Cardinalis Andreas Maria Deskur, Causae huius Ponens seu relator, dubium proposuit discutiendum: «An constet de martyrio eiusque causa, in casu et ad effectum de quo agitur». Porro, in utroque Coetu responsiones affirmantes prolatae sunt.

Itaque consideratis suffragiis Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, die VIII mensis Maii anno MCMLXXXVII decrevimus sollemnem beatificationem Venerabilis Michaëlis Kozal, Episcopi, die XIV mensis Iunii huius anni Varsaviae, inter tertium Nostrum iter in Polonia et secundum Congressum Eucharisticum Nationalem, peragere. Qua re per ritum coram frequentissima fidelium multitudine sub divo celebratum haec protulimus verba: «Nos, vota Fratris Nostri Iosephi Cardinalis Glemp, Archiepiscopi Gnesnensis et Varsaviensis, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Servus Dei Michaël Kozal, Episcopus, Beati nomine in posterum appelletur eiusque festum die ipsius natali XXVI mensis Ianuarii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Contrariis quibuslibet neutiquam obstantibus.

Datum Varsaviae, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Iunii anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana