Ad perpetuam rei memoriam. – Apostolus Gentium, ad Titum
scribens, huiusmodi aptis verbis verissimum pastoris exemplar delineat: «Oportet enim episcoporum sine crimine esse sicut Dei
dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non
turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum,
continentem, amplectentem sum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut
potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere» (Tit
1, 7-9).
Nunc vero, nemo dubitet quin exemplar, tam claris verbis ab
Apostolo Paulo nuper depictum, Venerabili Servo Dei Matulaitis seu Matulewicz
adamussim conveniat. Is enim gradus sanctitatis constanter ac perseveranter
ascendens, non solum in suo ministerio episcopali, sed etiam in tota sua
navitate apostolica, sacerdotali et religiose «pro Christo et Ecclesia»
suscepta, potuit cum S. Paulo Apostolo confiteri: «Omnibus omnia factus sum,
ut aliquos utique facerem salvos» (1 Cor 9, 22 b).
Venerabilis Famulus Dei Georgius Matulaitis seu Matulewicz
in pago v. Luginē intra fines olim dioecesis Seinensis (nunc Vilkaviskensis) in
Lituania a piis honestisque parentibus Andrea Matulaitis et Ursula Matulis die
13 Aprilis a. 1871, novissimus ex octo filiis, natus est. Die 20 eiusdem mensis,
eodem anno, in civitate v. Marijampolē, baptismali aqua ablutus, nomen Georgii
Boleslai assumpsit. Rudimenta fidei tam a matre, quam a sacerdotibus Marianis
paroeciae Mariampolensis accepit.
Cum vix trium esset annorum, anno 1874 patre orbatus est.
Post mortem matris (a. 1881), sub tutela fratris germani maioris natu remansit.
Sat laboriose studia primaria et quinque annos gymnasii absolvit. Tunc ob gravem
morbum phthisis osseae et paupertatem studia derelinquere laboresque agrestes
aggredi coactus est. Enituit tamen puerulus tali virtutis nobilitate, ingenii
celeritate et maturitate, fervida pietate, ut a vocatione ad statum
sacerdotalem, quam in corde suo iam a pueritia sentiebat, deterreri non posset,
quam potius in imo corde fovit.
Anno 1889 a patruele Ioanne Matulewicz secum in Kielce
adductus, ibi studia media absolvit et anno 1891 vigesimum aetatis annum agens
in Seminario Kielcensi exceptus est. Tunc etiam, ob peculiares illius temporis
condiciones, ex patruele, cognomen «Matulewicz» sibi asseruit. Quietus, mira
sedulitate et ingenio amicali conspicuus, fervido amore Dei imbutus, cito
condiscipulis cordi esse incepit, apud quos ob raras dotes et animi magnitudinem
in summa aestimatione fuit.
Anno 1893 ab episcopo Kielcensi in Seminario Varsaviensi
collocatus, hic ita pietate et sedulitate condiscipulos superavit, ut anno 1895
mitteretur ad Academiam Romanam Catholicam Ecclesiasticam Petropolitanam
(Russia). Ibi, debitis studiis diligenter peractis, die 20 Novembris 1898
sacerdos ordinatus, mox postea Sacrae Theologiae Magister «summa cum laude cum
nota primus» renuntiatus est.
In aestate anno 1899 officia pastoralia in paroecia v.
Daleczyce prope Kielce suscepit. Quae tamen mox ob recrudescentem morbum
phthisis osseae derelinquere in Germaniamque pro cura proficisci debuit. Postea
annis 1900-1902 disciplinas theologicas, episcopo consentiente, in Universitate
Friburgensi Helvetiorum prosecutus, in Sacra Theologia amplum Doctoris gradum
est adeptus cunctis suffragiis cum laude.
In Kielce reversus, imprimis in parva paroecia officia
pastoralia adimplebat, deinde in Seminario Kielcensi ius canonicum et Latinam
linguam docuit. Ingravescente tamen morbo phthisis osseae, cuius dolores usque
ad mortem hilari animo et vultu toleravit, Varsaviam in spe valetudinis
recuperandae profectus est. In nosocomio pro pauperibus receptus, ibi summos
dolores corporales et morales expertus est, in solitudine spirituali relictus,
sine possibilitate adhibendi curam specialem vehementioremque qua ei opus erat.
Tandem, ne vitam in supremum discrimen adduceret, ad domum Congregationis
clandestinae Ancillarum Ss. Cordis Iesu translatus est.
Ecclesiae magisterii studiosissimus, quaestiones sociales
et problemata eisdem connexa penitus exploravit, Litteras Encyclicas «Rerum
Novarum» Leonis XIII prosecutus, qui contra pestiferas fabulas marxianas, tunc
temporis saevientes, sanam Ecclesiae doctrinam declaravit.
Denique uti peritus in quaestionibus sociologicis a. 1907
ad Academiam Ecclesiasticam Catholicam Petropolitanam accitus, docuit prius –
uti primus professor huius noviter introducti cursus – Sociologiam ac ab anno
1909 etiam Theologiam dogmaticam. Tum alumni tum Superiores valde admirati
sunt eius doctrinam et vitam virtuosam. Quapropter anno 1910 etiam ad officium
vicarii rectoris Academiae promotus est.
Iam diu tamen ad altiora vocatum se sentiens et vitam
religiosam in imperio Russico, etsi in condicionibus quam maxime adversis
extantem, restaurare cupiens, Ordinem Clericorum Regularium Marianorum sibi iam
ab infantia cognitum, ab Imperialibus moderatoribus Russicis suppressum et fere
exstinctum, clandestine restaurare et reformare coepit. Debitis facultatibus
obtentis, anno 1909 vota religiosa in eo nuncupavit et Constitutiones pro
Marianis recentioribus rerum condicionibus aptatas conscripsit; eas Sanctus
Pius Papa X die 28 novembris anno 1910 approbavit. Vita functo superstite
Moderatore Generali, anno 1911 Ven. Dei Famulus ad munus Superioris Generalis a
sociis renovati Instituti Marianorum electus est.
Officiis Academiae prudentissime dimissis, Ven. Dei Famulus
se Friburgum in Helvetia transtulit, novitiatus Domum aperuit. Primam Domum
Marianorum cum novitiatu in America Septentrionali a. 1913 instituit. Pro
novitiis in Polonia anno 1915, in Lituania autem anno 1918, Domos aperuit. Bello
mundiali primo adhuc saeviente, domum ad orphanos instituendos Varsaviae
condidit, quos ducentos numero recepit et pro eorum necessitatibus quasi
ostiatim panem, poma terrae, carbones et vestimenta mendicare non erubuit.
Die 23 Octobris anno 1918 episcopus Vilnensis designatus,
omni conatu episcopatum recusavit, in vanum implorando multa auctoritates
ecclesiasticas pro abrogatione huius consilii, quia se totum bono
Congregationis Marianorum dedere volebat et se incapacem satisfacienli
fidelibus diversarum nationum ad hanc dioecesim pertinentibus sentiebat.
Tandem, voluntati Benedicti Pp. XV obsequens, consecrationem episcopalem Kaunae
suscepit et, peregrinatione prius ad Sanctuarium B. V. M. Matris Misericordiae
in Porta Aurorae civitatis peracta, Cathedralem Vilnensem die 8 Decembris
eiusdem anni ingressus est.
Quanta heroica virtute ac supernaturali prudentia per
septem annos dioecesim rexerit, facile comprehenditur, si prae oculis habeantur
politicae vicissitudines in quibus civitas Vilnensis eo tempore versabatur.
Aerumnosae difficultates omnis generis, seu ethnicae, civiles, militares,
sociales, culturales eo tempore quam maxime ortae sunt. In ministerio
apostolico eius caritas immensa omnes amplexata est; eius maxima prudentia
congruens insigni eius episcopali «Vince malum in bono», atque ceterae
virtutes tantum salis et aquae habuere, ut tota vita Venerabilis Servi Dei panis
sapidus pro fidelibus et hostia Deo munda efficeretur. Pro omnibus fuit
indefessus caritatis artifex et pater.
In Lituania anno 1918 novam Congregationem «Sororum
Pauperum ab Immaculata Conceptione B. V. Mariae», pro cura puellarum
orphanarum et post bellum derelictarum, instituit eiusque statuta conscripsit.
Iam uti episcopus Vilnensis, anno 1924 alteram Congregationem Sororum, nempe «Ancillarum Iesu in Eucharistia» constituit, ut praesertim pauperes puellas
linguae bielorussae, tam catholicas quam orthodoxas, eruditione generali et
educatione religiosa instruerent.
Anno 1925, Concordato inito inter Poloniam et Sedem
Apostolicam, sedeque episcopali Vilnensi ad Metropolitanam Sedem evecta,
Venerabilis Dei Famulus boni Ecclesiae vere studiosus magis quam suae sortis,
prudenter suae sedi renuntiare statuit atque exonerari optavit.
Summus Pontifex Pius Papa XI, qui Nuntius Apostolicus in
Polonia episcopum Georgium optime cognoverat et magni faciebat, hac
renuntiatione rata habita, statim eum ad dignitatem archiepiscopalem evexit,
Sede tit. Adulitana collata, et Visitatorem Apostolicum in Lituaniam misit. Suum
munus brevi tempore, ne duorum quidem annorum spatio, feliciter explevit, multas
res magni ponderis ad exitum adduxit: institutionem Provinciae Ecclesiasticae
Lituanae, necnon reformationem Facultatis Theologicae in Studiorum Universitate
publica, atque monasteriorum Sororum, ac praesertim delineamenta Concordati
inter Lituaniam et Sedem Apostolicam, ab eo conscripta quo meliores fierent
necessitudinis rationes Lituaniae cum Sancta Sede.
Vix hoc opere expleto et relatione cum schemate ad S. Sedem
missa, dum ipse Urbem petere cogitabat, gravi morbo correptus, Kaunae, die 27
ianuarii a. 1927, Sacramentis Infirmorum pientissime susceptis, animam Deo
reddidit. Corpus eius a. 1936 ad ecclesiam Marianorum in Marijampole translatum
est.
Cum germana sanctitatis fama in vita et post mortem
fioruisset, Venerabilis Dei famulus communi aestimatione dignus habitus est, qui
ad altarium honores aliquando eveheretur. Nihil, proinde, mirum si hac fama
sanctitatis impellente, nonnullis quoque signis firmata, causa de Beatorum
Caelitum honoribus Venerabili Servo Dei peragi coepta est. Quibus rebus omnibus
rite perpensis, Processus Informativus apud Vicariatum Urbis institutus est, aa.
1953-1956, eodemque tempore Processus Rogatoriales apud Curias Bruklyniensem,
Mechliniensem-Bruxellensem, Buffalensem, et Scrantonensem habiti.
Annis 1957-1959 vota faventia prodierunt super scriptis
Venerabilis Servi Dei lingua Latina, Lituana et Polonica compositis. Die 9
mensis Februarii a. 1967 Summus Pontifex Paulus Papa VI introductionem causae
decrevit et die 16 mensis Martii anno 1968 decretum de non cultu editum est.
Processu autem Apostolico Romae, aa. 1971-1972, Chicagiae,
a. 1971 et Varsaviae, aa. 1970-1971 instructo de omniumque processuum iuridica
auctoritate decreto die 7 Martii a. 1975 rite lato, Georgium Matulaitis seu
Matulewicz christianarum virtutum culmen attigisse die 11 mensis Maii a. 1982
Nos ediximus.
Postquam autem recte disputatum est de mirabili quadam
sanatione intercessioni Venerabilis Servi Dei tributa eaque recognita, et per
Decretum die 30 mensis Iunii anno 1986 sancita, statuimus sollemnem
beatificationem Venerabilis Georgii die 28 mensis Iunii a. 1987 Romae, inter
sollemnia sescentesimum annum accepti christianismi a Lituana gente
commemorantia, peragere.
Quare inter ritum coram frequentissima fidelium multitudine
in Basilica S. Petri Principis Apostolorum a praesidibus Conferentiarum
Episcopalium Ecclesiarum Europae concelebratum, haec verba protulimus: «Nos,
vota fratris Nostri Antonii Vaicius Administratoris Apostolici Telsensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopate, multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Servus Dei Georgius Matulaitis
seu Matulewicz nomine Beati in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius
natali vicesimo septimo mensis Ianuarii, in locis et modis iure statutis,
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae
vero per has Litteras decrevimus, et nunc et in posterum firma esse volumus,
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVIII mensis Iunii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
ATGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Eeclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana