The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II.

SPIRITUS DOMINI

Litterae Apostolicae ad dilectum filium
Ioannem M. Lasso de La Vega y Miranda
Moderatorem Generalem
Congregationis Sanctissimi Redemptoris
bis centenaria memoria incidente
ab obitu S. Alfonsi Mariae de Ligorio

 

Dilecto filio Ioanni M. Lasso de la Vega y Miranda
Moderatori Generali Congregationis Sanctissimi Redemptoris
.

“Spiritus Domini super me; propter quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde . . .” (Luc. 4, 18; Is. 61, 1). Hae Biblicae voces, quas Christus, adorandus Dei Filius Patrisque Missus, sibi accommodavit initio muneris sui Messianici, quaeque Liturgiam aperiunt diei festi S. Alfonsi Mariae de Ligorio (Antiphonam Missae propriae), sollemne quid resonant in hac die, in qua bis centesimam anniversariam memoriam celebramus ab diligentissimi huius Episcopi, Ecclesiae Doctoris, atque Conditoris Congregationis a Sanctissimo Redemptore exitu.

Magno nimirum animi gaudio hodie et omnesque S. Alfonsi Filios alloquimur, eum Sanctum una cum omni Ecclesia colentes, qui suo tempore sapientiae magister, iam tum vitae instituto, tum etiam doctrina pergit, quasi repercussa Christi lux, luminis gentium, iter populi Dei collustrare.

Alfonsus, ut paucis in eius vita immoremur, Marianellae, in Neapolitano pago ortum habuit, a.d. v Cal. Octobres, anno MDCXCVI. Cumque e nobilissima familia ortum duceret, liberali sane ratione educatus est, ad optimorum scilicet scriptorum opera, ad Iurisque leges. Eius autem formationi in adulescentia atque iuventa usus christianae religionis iunctus est diligens ac studiosus: pietatis dicimus in sanctissimam Eucharistiam Christique Matrem; visitationum aegrotorum atque in carcere detentorum; amabilitatis erga pauperes, laborum aeque susceptorum ad propagandam atque intendendam religionem inter laicos.

At ecce, post exordium clarissimum in foro Neapolitano, Alfonsus saeculo cessit, ut uni Deo serviret. Quare, triginta annorum cum esset, die uno et vicesimo mensis Decembris, anno MDCCXXVI, sacerdotio initiatus est, et in clero Neapolitano annumeratus.

Ilico vero apostolatui se toto animo dedidit in “pauperrimis Neapolis urbis vicis”, eo, praecipuo studio spectans ut “Vespertinae cappellae” (sic dicebantur) tam revirescerent, ut fierent civilis atque moralis educationis domicilia. Item, ut erat Sodalis Consociationis “Apostolicarum Missionum” Neapolitanae dioecesis, praedicationem in suburbiis atque in regni pagis aggressus est. Quae sane res haud parvi momenti fuit: nam, cum Alfonsus eam populi partem penitus usu cognovisset, humani cultus omnino expertem ac religionis sane rudem, iam eius inclinatio ad curandas “animas maximopere derelictas” per agros pagosque maturuit in animo. Ad evangelizandos ergo pauperes, die IX mensis Novembris, anno MDCCXXXII, Scalae, apud Salernum, Missionarium Institutum condidit, Congregationem videlicet a Sanctissimo Redemptore, cuius proprium esset praesertim mobilem praedicationem, exercitia spiritualia, catechesim curare aptam populo. Per triginta autem annos (ab anno MDCCXXXII, ad MDCCLXII) studium missionarium, quod in pectore habebat acerrimum, id effecit ut non modo coepta multa ac varia iniret, sed etiam ut captum vitae institutum, pauperes videlicet humilesque curandi, confirmaret.

Anno autem MDCCLXII Episcopus S. Agathae Gothorum renuntiatus est, in quo munere tuendo Pastoris industriam fere incredibilem posuit, sive ad illius respiciamus labores, sive ad scripta. Sed iam heu! gravissima artrithide fractum oportuit eum, relicta anno MDCCLXXIX dioecesi, se in urbem Paganos, in Salerni provincia, recipere, scilicet in religiosam domum Instituti quod ipse condiderat; ibique innumeris aerumnis molestiisque oppressus, quas sane divinae obsequens voluntati aeque tulit, degit usque ad mortem; quae die prima mensis Augusti, anno MDCCLXXXVII, hominem tantum rapuit, annos natum nonaginta unum.

Diuturnam autem eius vitam si consideres, semper quidem ea fuit opere plena, sic ut consuevit esse vita Missionarii, Episcopi, Theologi, Conditoris et Moderatoris Societatis Religiosae. Post autem brevem eius casuum expositionem, iam hic continuo quale fuerit eius momentum in illius temporis societate iusto in lumine collocare placet. Atque primum, dicendum est eum, ad medendum populi necessitatibus, cum sueto verbi et industriae apostolatu scripta etiam copulasse: agitur nimirum de duabus eius vitae formis, quarum altera alteram fulcit, quaeque universae Alfonsi industriae pastoralem notam imprimunt. Namque in illo omnis scriptoris cura e praedicatione manat ad eamque tandem iterum ducit, semper ad unam hominum salutem respiciens. Hoc autem litterarium ministerium e scriptis “Massime eterne” et “Canzoncine spirituali” initium cepit; eiusque intentio quo tempore episcopatum gerebat fere in immensum crevit. Praecipua eius operum argumenta ad centum undecim numerantur, ac tria summopere attingunt: moralia, fidem, pietatem.

Verum enimvero fuit Alfonsus rerum moralium, id est doctrinae de moribus, restitutor. Nam e magno usu confessionum, quas maxime praedicationis tempore excipiebat, paulatim nempe ac non sine labore, mentem suam ita mitigavit, ut ad iustam aequilibritatem appelleret, aeque severitate cum libertate iugata. Ad nimium autem rigorem quod attinet, quo saepe sacerdotes in administrando sacramento Paenitentiae ducebantur (quod sacramentum ipse “ministerium gratiae ac veniae” vocare consuescebat) dicere solebat: “Nimium rigorem in confessione aeque corrumpere animas ac nimiam indulgentiam. Quare se improbare rigorem contra scientiam, utpote qui in destructionem, non autem in aedificationem, cederet. Cum peccatoribus, aiebat, caritatem atque lenitatem esse adhibendam in Christi similitudinem. Quam ob rem, si Deo animas lucrari velimus, oportere nos iam non Iansenium illum imitari, sed Iesum Christum, missionariorum exemplar” (A. M. Tannola, Della vita ed Istituto del venerabile servo di Dio Alfonso Maria Liguori, III, Napoli 1800, p. 88; cf. Ivi, pp. 151,191-192).

Ceterum, in opere suo maximo, quod est de moribus, haec sane, inter cetera, scripsit memoratu digna: “Cum certum sit, vel ut certum tenendum . . . quod hominibus imponenda sub culpa gravi non sunt, nisi evidens ratio id suadeat ( . . .). Humanae condicionis praesenti fragilitate spectata, non est semper verum, tutius esse animas per viam arctiorem dirigere; cum videamus Ecclesiam tam nimiam libertatem quam nimium rigorem proscripsisse” (S. Alphonsus M. De Ligorio, Theologia moralis, II, Roma 1907, p. 53).

Neque dubitandum est, quin scripta “Praxis confessarii”, “Homo apostolicus”, ac maxime “Theologia moralis” magistrum sapientiae moralis catholicae prodant.

In materia autem controversiae theologicae, causam ita suscepit, ut contra motus tum primum insurgentes pugnaciter decertaret: contra Illuminismum, videlicet, qui ipsa fidei nostrae fundamenta diruebat; contra Iansenismum, qui de doctrina gratiae ita sentiebat, ut, nedum fiduciam aleret inque spem erigeret, ad desperationem, vel etiam, per oppositionem, ad nihil agendum adduceret; contra Febronianismum, qui, quasi Iansenismi politici vel Iurisdictionalismi fructus, auctoritatem Pontificis idcirco tenuabat, ut Principum et ecclesiarum singularum nationum amplificaret.

Si vero ad Theologiam dogmaticam animum attendimus ipsam, dicendum profecto est doctrinam, quam Alfonsus de gratia proposuit, praecipue in oratione niti; ac talem voluisse, quae animis spiramen fiduciae vivacemque spem salutis restitueret. Scripsit enim: “Deus gratiam orationis nemini denegat, eaque auxilio est ad omnem concupiscentiam temptationemque superandam. Dico ergo, iterum dico, semperque dum vixero dicam: salutem nostram omnem in ea una consistere re: in orando”. Profluit sane ex his famosum illud: “Qui orat se salvat, perit autem ille qui non orat” (S. Alfonso M. de' Liguori, Del gran mezzo della preghiera e opuscoli affini, Roma 1962, p. 171).

Ut patet, omnis Alfonsianae pietatis structura duobus his elementis constringi possit, oratione atque gratia. Oratio autem, si Alfonso credimus, nequit tantummodo in pietatis exercitio concludi; sed est necessitas quaedam seu exigentia naturae, ipsi conexa et apta saluti. Nemo autem non videt in hac orationis definitione iam illam tam magnum momentum habere, in usu vitae christianae, ut sit omnino “magna causa salutis”. Quem ad modum autem Theologia moralis atque dogmatica, ita etiam spiritualia S. Alfonsi scripta, quin id maximopere, ab eius apostolatus industria fluunt, eamque complent.

Haec autem pietatis scripta quae sint, omnibus notum est: Le glorie di Maria, L’Apparecchio alla morte, Del gran mezzo della preghiera, La vera sposa di Gesł Cristo, Le visite al SS.mo Sacramento e a Maria SS.ma, Il modo di conversare continuamente e alla familiare con Dio; ac praesertim La pratica di amar Gesł Cristo, quod est potissimum opus eius asceticum atque ipsius doctrinae compendium.

Quodsi hic iam quaeratur quae fuerint pietatis S. Doctoris propriae notae, eae in unam hanc sententiam contrahi possunt: fuisse videlicet eam indoli populi quam maxime accommodatam. Quam hic paucis accipite. Omnes homines, ait, vocari ad sanctitatem, nempe unumquemque in suo ipsius statu. Sanctitatem autem ac perfectionem consistere praesertim in Dei dilectione, quam profecto tunc perfectam cumulatamque attingere virtutem, cum in Dei voluntate omnino adhaerescit: Dei, dicimus, non sane alicuius Numinis abstracti a rebus, sed hominum Patris, Deique salutis, qui in Iesu Christo fit adspectabilis. Etiam doctrina de cognitione Christi, seu Christologica, est princeps Alfonsianae pietatis qualitas, cum sint Incarnatio, Passio et Eucharistia summa amoris divini documenta. Aptissime ergo altera Liturgiae Horarum lectio desumpta est e capite primo eius operis La pratica di amar Gesł Cristo (Eiusdem, Pratica di amar Gesł Cristo e opuscoli sull'amore divino (Opere ascetiche I), Roma 1933, pp. 1- 4).

Nimirum in ratione Alfonsianae disciplinae maximi sane ponderis est usus Sacramentorum, praesertim Eucharistiae eiusque cultus. Quod “Visitationes” luculentissime probant. In oeconomia vero salutis, summum locum religio habet erga Beatam Mariam Virginem: gratiae Mediatricem, Sociam redemptionis, atque idcirco Matrem, Advocatam, Reginam; in cuius tutela profecto Alfonsus totus semper fuit, ab ortu ad usque vitae occasum.

Incredibilis autem Alfonsi fama, quae fuit in vita clarissima, iam crevit fere in inmensum post mortem, constansque duobus his saeculis viguit. Quae causa fuit, cur, post decretam die XXVI Mai, anno MDCCCXXXIX, a Decessore Nostro Gregorio XVI canonizationem, iam innumerae Litterae postulatoriae huic Petri Sedi missae sint ad ei obtinendum titulum Doctoris Ecclesiae; quem ceterum Pius IX Decessor Noster b. m. die XXIII mensis Martii, anno MDCCCLXXI, ei attribuit. Idem vero sanctissimus Pontifex, die VII mensis Iulii, eodem anno, datis apostolicis Litteris “Qui Ecclesiae suae”, ita de concesso titulo Doctoris Ecclesiae commentabatur: “Hoc porro praedicari verissime potest, nullum esse vel nostrorum temporum errorem, qui maxima saltem ex parte non sit ab Alfonso refutatus” (Pio IX, Acta, V [1869-1871] 337).

Tanti viri famam summi Pontifices saepe admiserunt, commemoraverunt, volgaverunt, ad nostros usque dies.

Ita summus Pontifex Pius XII v. m., qui profecto die XXVI mensis Aprilis, anno MDCCCCL, Sancto Alfonso titulum caelestis Patroni confessariorum et moralium rerum scriptorum detulerat (Pio XII, Consueverunt omni tempore, AAS 42 [1950] 595-597), iam die VII mensis Aprilis anno MDCCCCLIII, asserebat: “Vir hic sanctus studio missionarii summo, pastorali dilectione, insigni erga Eucharistiam religione, tenerrimo animo in beatissimam Virginem Mariam instructus et actus, thesauros verae pietatis per sua scripta sparsit. Tanta vero eius lumina mentis atque animi impetus, caelesti nutriti sapientia, praeterquam quod animas vera vita atque pietate alunt, movent etiam, idque suaviter, ut cum in se redeant homines, tum etiam cor in Deum elevent” (Pio XII, Epistula, I [1953] fasc. 1-2, p. 247).

Summi vero Pontificis Ioannis XXIII placet ingeminatam hanc referre sententiam: “O Sanctus Alfonsus! O Sanctus Alfonsus! Quae gloria, quique studiorum campus clero Italico patet! Familiare Nobis, iam a primaeva iuventutis formatione ad sacerdotium, illius vitam operaque pervolutare” (A. G. Roncalli, Il giornale dell’anima, Roma 1964, p. 462).

Evincitur autem ex historiae Ecclesiae testimoniis atque e pietatis popularis documentis scripta S. Alfonsi esse apprime etiam Nostris idonea temporibus. Qua de causa Ecclesia sancta tibi, dilecte Fili, Sodalibus Congregationis tuae, omnibusque Christi sequacibus eum amantissime imitandum proponit. Quibus haec praecipua in mentem revocamus, ut attento animo reputetis.

S. Alfonsus fuit amicissimus populi: plebis, dicimus, vicos Neapolis pauperiores incolentis, quae tum urbs erat regni Neapolitani princeps; populi tenuis, fabrorum, ac praesertim incolarum ruri agentium. Omnis autem Alfonsi vita, sive Missionarium, sive Episcopum, sive Societatis Conditorem, sive denique scriptorem in illo consideras, revera hunc populi sensum spirat.

Si enim ad Missionarium respicias, deprehendas eum praesertim “animas incultas ac derelictas agrestium locorum pagorumque” quaesivisse, quos et apto atque vivo sermone compellasse. Quare eam praedicationem verbi Dei re atque forma eum instaurasse, quae simplex quidem esset, sed flexanima; quod idcirco eum egisse, ut omnes certum veritatis intellectum haberent.

Si autem Conditorem Congregationis in illo consideres, eo sane sanctus homo respexit, ut manipulum discipulorum praesto haberet, qui ad ipsius similitudinem, in humiliores inclinarent ac prope illos degerent. Ceu Episcopus, is fuit, cuius aedes, tametsi omnibus patebant, tamen pauperes ac miseri cum primis celebrarent. In quorum commodum vel coepta iniit de re sociali atque oeconomica.

Demum, in Alfonso scriptore nihil est quin semper ad utilitatem christiani populi spectet, quasi omnia opera eius, nullo, neque morali opere excepto, fuerint ab ipso populo instincta. Recte ergo scripsit de illo Decessor Noster Ioannes Paulus I v. m., cum adhuc Patriarcham Venetiarum ageret: “S. Alfonsus is est theologus, qui de actuosa vita agat, de rebus videlicet mox agendis, ut praesens usus docuerit. Si ergo oporteat caritatem in pectoribus alere, de re ascetica scribit, si vero fides et spes vacillent alicubi, iam de moralibus atque dogmaticis rebus tractat” (A. Luciani, S. Alfonso cent’anni fa era proclamato Dottore della Chiesa, Venezia, 1972, p. 41).

Scilicet popularis aura, quae Sanctum nostrum longius provexit, e brevitate manat, perspicuitate, simplicitate, spe bona, comitate quae interdum vel teneros sensus prodit. Alit hunc populi amorem aeternae sollicitudo salutis: propriae ac ceterorum. Ea cura quidem non meram salutem avet, sed absolutionem ipsamque sanctitatem. Quare eius actio pastoralis nullum excludit: scribit ad omnes, pro omnibus. Ideo populi pastores, maxime Episcopi, sacerdotes ac Religiosi, sollicitantur ut nulli rei parcentes, variis populi necessitatibus satis faciant.

Quae S. Alfonsus docuit, tum etiam cum res novat, immo tunc maxime, e conscientia profluunt, quam, tot saeculorum usu comprobatam, de Ecclesia habuit. Nam “sensum Ecclesiae” summopere habuit, quo tum in theologicis inquisitionibus, tum in pastorali rerum usu, semper ductus est; adeo ut fuerit ipse quodammodo vox Ecclesiae. Non est ergo mirum si summam venerationem erga Romanum Pontificem habuit, cuius primatum et infallibilitatem tam iniquis temporibus apertissime tuitus est. Ceterum, devotionem eius erga Pontificem tota illius vita ostendit, idque luculenter.

Sed iam nonnihil etiam de S. Alfonso Congregationis Conditore eloquendum. Qui, si ceu Sanctus, Episcopus, Doctor, ad universam Ecclesiam pertinet, iam tamquam suae Sodalitatis auctor, ad suos omnino respicit. Placet ergo tibi tuisque tria, e multis excerpta, proponere, quae sane impellant ad eum diligenter imitandum.

Quorum hoc est primum: oportere adesse populo. Cum enim Congregatio vestra SS. Redemptoris toto orbis caelo patescat, iam animarum comparatio, in quam potissimum conditor vester intendit, est summa cura facienda, nempe ut locorum temporumque condicio suadeat. In qua re curae praecipuae sunt omnino humilioribus tenuioribusque impendendae, qui plerumque sunt etiam pauperiores.

Oportet ergo Congregatio vestra, tam in praesens, quam in futuro tempore in suscepto consilio permaneat, ut iam illud in omnibus coeptis principatum teneat. Libenter enim accepimus, Capitulum Generale, anno habitum MDCCCCLXXXV, laudabiliter in se suscepisse ut “missiones ad gentes” compararet, praesertim ad Asiae et Africae populos. Hoc etiam cum primaeva Fundatoris vestri mente cohaeret.

Deinde missiones populares: sunt eae profecto forma stabilis ac solida pastoralis industriae Congregationis vestrae; eaedemque haud ambiguae testes sunt proclivitatis vestrae in populum. Efficiendum ergo ut missiones, in quibus habendis S. Alfonsus vestigia haud levia impresserit, quasque Ipsi interdum in Pontificiis documentis commendavimus (Ioannis Pauli PP. II, Catechesi Tradendae, 47; Eiusdem, Allocutio Consilio Generali Redemptoristarum habita, 2, die 6 dec. 1979: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, II/2 [1979] 1327; Eiusdem, Allocutio participantibus I Conventus Missionarii nationali, 6 febr. 1981: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IV/1 [1981] 233ss.; Eiusdem, Reconciliatio et Paenitentia, 26), revirescant novo sumpto vigore in totius Ecclesiae utilitatem.

In praedicatione autem missionaria, sic ut in omnibus industriae apostolicae formis, ea curate maximopere capita, quae a S. Alfonsi asseclis praecipua habita sunt. Sunt autem: quattuor Novissima, id est ultima hominum fata, nuntianda quidem tenore temporibus nostris accommodato. Tractabitis ergo de miserentissimo Deo Patre, qui est “dives in misericordia”; de redemptione Christi copiosa, hominis Redemptoris; de materna Mariae Virginis intercessione, Redemptoris Matris, advocatae ac mediatricis; denique de necessitate orationis, ad caelorum regnum obtinendum aeternamque vitandam damnationem.

Postremo scientiae moralis studium ac institutio: nemo est qui nesciat quantum sit, hac praesertim aetate, theologiae moralis pondus ac momentum. Concilium Vaticanum II iure et merito commendavit: “Specialis cura intendatur Theologiae morali perficiendae, cuius scientifica expositio, doctrina Sacrae Scripturae magis nutrita, celsitudinem vocationis fidelium in Christo illustret eorumque obligationem in caritate pro mundi vita fructum ferendi” (Optatam Totius, 16). Etenim, “Personae bonum in eo est ut in Veritate consistat et Veritatem faciat. Eiusmodi essentialis nexus-Veritas-Bonum-Libertas-magna ex parte deperditus est ab eruditione atque doctrina aetatis nostrae, ideoque hominem reducere ad eundem detegendum, munus praecipuum Ecclesiae est habendum, pro totius mundi salute” (Ioannis Pauli PP. II, Allocutio ad quosdam docentes theologiae moralis, 1-2, die 10 apr. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX/1 [1986] 970; cf. Paolo VI, AAS 59 [1967] 960-963). Bis centenaria memoria ab ortu S. Alfonsi M. de Ligorio velut occasio occurrit idonea sese devovendi eiusmodi operae renovato studio, id in primis quaerens, ut, licet in mutatis condicionibus culturae societatis, magna humana aequabilitas et altus sensus fidei, quae S. Alfonsus per totam suam docti viri atque Pastoris vitam adhibuit, iter atque viam commonstrent. Haec Apostolica Sedes, pro suo munere, luculentam profecto dabit operam agitans in scripto proxime edendo, fusius altiusque, quaestiones ad fundamenta ipsa theologiae moralis spectantes.

Huius temporis vita sane nova exhibet problemata saepius difficilia expeditu. Reminiscendum tamen semper est, in ipsa spirituali hominum moderatione necnon in docendi opere necessariam normam, cui renuntiari non liceat, sed pareri semper oporteat, verbum esse Dei quemadmodum Ecclesiae Magisterium id cum auctoritate interpretetur. Semper, praeterea, veluti ductrix habeatur benignitas pastoralis, iuxta sapiens monitum Papae Pauli VI: “Si nihil de salutari Christi doctrina demittere praecellens quoddam caritatis erga animos genus est, at idem semper cum tolerantia atque caritate coniungatur oportet, quarum ipse Redemptor, cum hominibus et colloquens et agens, exempla prodidit” (Pauli VI, Humane Vitae, 29).

Verum enimvero, apostolicae Litterae quas hodie mittimus, bis centenaria intercidente memoria ab excessu S. Alfonsi, tum opinionem Nostram egregiam aperiant, tum qui sint sensus Nostri erga talem Sanctum ostendant, qui et sapientiae magister fuerit, et fidei pater.

Filios simul S. Alfonsi adloquentes in omni orbe terrarum adlaborantes, quorum omnium personam tu dignissime sustines, velimus quidem ea illis consideranda proponere, quae Vir tantus hereditatem suam, seu Congregationem ab illo conditam moneret, si viveret; ea, dicimus, monita, quae consuetudine vitae, industria pastoris, denique scriptis, reliquit. Monet autem S. Alfonsus de fidelitate erga Christum eiusque Evangelium; erga Ecclesiam et eius missionem apud gentes; erga homines aevi huius; tem erga ea quae putantur in Instituto vestro maiora.

Sequimini semper, filii, divini vestigia Redemptoris, cuius nomine censemini, a proposito sententiam non declinantes, neque vita neque opere, secundum propositum Societatis vestrae, sic ut S. Alfonsus his verbis praescripsit: “Salvatoris Iesu Christi prosequi exemplum, praedicando pauperibus verbum Dei sicut Ipse de se dixit: Evangelizare pauperibus misit me” (S. Alfonso M. de Ligorio, Constitutiones et statuta congregationis Ss. Redemptoris, Roma 1986, const. 1, p. 21).

Sane Congregatio vestra tam longa ducentorum quinquaginta quinque annorum aetate, multos Sanctos sinu aluit, quos commemorare placet: S. Gerardum Maiella (1726-1755), sodalem laicum; S. Clementem M. Hofbauer (1751-1820), cuius adventus in Polonam terram (sicut occasione celebrationum Varsaviensium, diebus X XV1I Maii, anno MDCCCCLXXXVII, Litteris docuimus) (Ioannis Pauli PP. II, Epistula supremo moderatori Varsaviensis provinciae missa, 14 maggio 1987) iam bis centenaria memoria hoc anno abit; S. Ioannem Nep. Neumann (1811-1860); et beatum Petrum Donders (1809-1887), quem Ipsi sanctorum caelitum catalogo inscripsimus.

Quorum omnium exemplum, Alfonsi videlicet optimorumque filiorum eius, quorum sanctitatem Ecclesiae suae sanxit auctoritatis sigillo, moveat nos omnes ad fastigia virtutis.

Laeti profecto, quod per has apostolicas Litteras celebrationes tum Ecclesiae tum Instituti vestri participaverimus, iam tibique omnibusque S. Alfonsi filiis, Sororibus a SS. Redemptore, cunctisque de Alfonsiana Familia apostolicam Benedictionem impertimus, caelestium donorum pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, anno MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top