The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MECHLINIAE

TEMPLUM VULGO NUNCUPATUM «NOTRE-DAME DE HANSWIJK»,
IN ARCHIEPISCOPALI URBE MECHLINIENSI EXTANS,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Mechliniae, in Belgarum clarissima urbe, insigne exstat tempulm vulgo nuncupatum «Notre-Dame de Hanswijk», ubi Christifideles impensa colunt pietate imaginem perantiquam Beatae Mariae Virginis, quam Victorius Augustus Cardinalis Dechamps, Archiepiscopus Mechliniensis, die XXX mensis Iulii anno MDCCCLXXVI, nomine et auctoritate Pii PP. IX, Nostri Decessoris, sollemni ritu coronavit, quam et Nos, Apostolicum facientes iter in ista dilectissima Natione, die XVIII mensis Maii anno MCMLXXXV, venerati sumus. Cum igitur Venerabilis Frater Noster Godefridus S. R. E. Cardinalis Danneels, Archiepiscopus metropolita Mechliniensis-Bruxellensis, litteris die XXVIII mensis Novembris superiore anno datis, cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, ad ea intenti per quae ferventius Christifidelium excitentur cultus ac devotio erga praecelsam Dei Genetricem, quam Nosmet ipsi impense a prima Nostra aetate incepimus colere, istius Pastoris precibus perquam libenter statuimus obsecundare. De sententia igitur Congregationis pro Cultu Divino, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute perpentuumque in modum templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc insignitis nomine rite competunt, is tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Has denique Litteras Nostras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Augusti, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top