The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA ILLA

ECCLESIA PAROECIALIS PRAESENTATIONIS B. M. V. IN URBE ROZANYSTOK
ET ARCHIDIOECESI VILNENSI AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra illa aedes, quae, Beatae Mariae Virgini dicata, in Poloniae urbe vulgo «Różanystok» exstat, merito ob structurae genus, at potissimum ob religionis cultum praedicatur. Provido igitur consilio putavit Venerabilis Frater Eduardus Kisiel, Episcopus titulo Limatensis atque Administrator Apostolicus Archidioecesis Vilnensis in «Białystok», ab Apostolica Sede petendum esse, ut eadem ad Basilicae Minoris eveheretur gradum et dignitatem, plane fore confisus, ut magna exinde proveniret Christiani populi coetibus utilitas. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Congregationis pro Cultu Divino consultu deque apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi statuimus, ut templum quod diximus, Deo consecratum in honorem Praesentationis Beatae Mariae Virginis in «Różanystok», ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Mandamus praeterea ut ea ad amussim serventur, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII datum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Augusti, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top