The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ESTO FIDELIS

VENERABILI SERVO DEI MARCELLO CALLO, IUVENI SAECULARI
IN ODIUM FIDEI INTEREMPTO, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae» (Ap 2, 10). Per tot iam saecula innumeri servi Dei pro inconcussa fidelitate sua, eiusmodi praelucente corona, tribulationem passi sunt magnam, illud oculis quidem cernentes praeclarum beati Apostoli effatum: «omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur» (2 Tim 3, 12). Inter tam frequentes Christifideles, qui iam experti sunt ea, iuvenis saecularis Marcellus Callo connumerandus videtur, de quo, cum Malignum magno fortique animo debellaverit, necnon, Dei voluntati per omnem vitam adhaerendo, ipsum tulerit martyrium fidei, none proinde maxime Nos iuvat ea exponere, quae sequuntur. Rhedonibus in Gallia die VI mensis Decembris anno MCMXXI ex humilibus piisque parentibus secundo loco natus, christianum nomen duobus post diebus is in baptismate accepit. In familia crevit, ubi, cum factum esset ut domus novem omnino filiis constaret non multis post annis, cito Marcellus didicit coepitque suo moderari ingenio seque ad parentum admonitiones conformare. Puerilem enim servabat disciplinam atque, probe conscius difficultatum domesticarum, pietate vel maiore parentes prosequebatur ac fratres. Christianis moribus recte apteque formatus, adhuc puer Deum coepit amare et Eucharistiam, quam anno MCMXXXII primum amanter suscepit. Insequenti anno feliciter ipsa Confirmationis unctione die XXV mensis Iunii miles Christi est factus. Puer elementarius omnino diligenter se gessit, nonnullosque per annos, ut sacerdoti inserviret Sacrum facienti, templum cotidie laetus petebat, neque verebatur tenera adhuc aetate extra domum ad aliquid incumbere, ut familiaribus praesenti aliquo esset auxilio. Suaque in urbe is ipse Iuvenum Exploratorum sodalis fuit, apud quos et Fidem solidabat et suam praesertim vocationem ad apostolatum plane colebat et magis magisque provehebat, ex qua tot fructus spiritales posthac manaturi erant. Anno dein MCMXXXVI Marcellus Iuventuti Operariae Catholicae nomen dedit, et quidem potissimum, ut operarios interea inter operarios aliquam perutilem apostolatus formam, saltem recti exempli iuvenem se praebens, assidue exerceret. Quod re vera tunc ibi fecit alibique posthac. Altero bello pancosmio Gallia a Germanico exercitu occupata, cum statutum esset ut complures exinde iuvenes in Germaniam traducerentur, qui in officinis armis apparandis operam darent, tunc Marcellus pro fratre suo, qui ordinationem sacerdotalem suscepturus iam erat, exportatus est. Is tamen, parentibus et fratribus et coniunctis, ipsaque puella quam sibi desponderat, in patria relictis, in Germaniam tamquam missionarius ultro profectus est, ut, quos secuturus erat, eos christiane confirmaret ac sustineret in extera Natione illa. Illic enim eiusmodi mirabilis iuvenis, opera consociata cum sacerdotibus illuc deportatis necnon cum aliis adulescentibus adhuc aut sacerdotium petentibus aut memoratae Iuventutis Catholicae sodalibus, totum actioni se tradidit evangelicae illis in saeptis inter operarios persequendae. Neque sine causa ab omnibus ibidem fortis habebatur Christifidelis necnon doctrinae Unius hominum Magistri suasor firmusque testis. A custodibus tamen comperto eiusmodi apostolatus genere, quamvis clam explicaretur, fautores in carcerem inclusi sunt omnes, inter quos et iuvenis Marcellus Callo, in quem, quinque in custodia mensibus transactis, haec deinde prolata est sententia: «Catholica sua agendi ratione erga suos gregales is per tempus laboris detrimento fuit rei publicae et populo Germanico». Cum igitur «nimis catholicus habitus esset, Marcellus, die XIX mensis Aprilis anno MCMXXXXIIII in campum Gothanum relegatus, inde miser ad durissimum campum Flossenburgensem die XII mensis Octobris eodem anno translatus est, at ubique ipse contendit comitum fidem spem caritatem augere neque umquam cessavit egentioribus maleque affectis solacio esse. Demum, ad internecionis castra loci «Mathausen delatus, ibi, tot aerumnis et vexationibus omnisque generis difficultatibus confectus, quas constanter propter Fidem tamdiu sustinebat, omnino ipse elanguit, dieque XIX mensis Martii anno MCMXLV ad Deum abiit. Marcellus Callo, qui iam ante mortem vir sanctus habebatur, etiam famam martyris fidei est assecutus, quae procedentibus annis est aucta, et quidem potissimum in Germania ad loca maximorum animi angorum, cruciatuum et mortis servi Dei. Quoniamque specialem in modum frequenti etiam iuventuti is admirationi coepit esse, sicut martyr qui vita ac morte sibi constitit tenax in fide, idcirco archidioecesis Rhedonensis causam canonizationis laici iuvenis strenui ac fidelis mire non dubitavit. Informativo igitur quem dicunt Processu Ordinario Rhedonensi (annis MCMLXVIII-MCMLXXII) necnon Rogatorialibus Processibus apud tredecim Curias episcopales (annis MCMLXXI-MCMLXXII) instructis, die III mensis Maii anno MCMLXXIV Decretum super revisione scriptorum ad iuvenem Marcellum pertinentium dieque VII mensis Ianuarii anno MCMLXXXII alterum super Causae introductione sunt edita. Vacatione autem ab instruendo Processu Apostolico impetrata, die IX mensis Ianuarii hoc anno ipsum prodiit Decretum super validitate Processuum Ordinariorum, qui suo tempore peracti sunt. Hoc ipso anno super virtutibus atque martyrio famuli Dei recognitione instituta ac disceptata, cum Theologi Consultores in Congressum Peculiarem die X mensis Martii congregati, tum Patres Cardinales et Episcopi in Ordinario Coetu die XIX mensis Maii celebrato, omnes communi sententia proposito dubio respondentes fassi sunt servum Dei Marcellum Callo heroum in modum virtutes theologales et cardinales reliquasque illis adnexas vere coluisse eiusque mortem verum ac certum martyrium existimandam esse. Ipsi dein, re bene reputata, eiusmodi senteniam ad Nos relatam confirmantes, mandavimus ut et super heroicis servi Dei virtutibus et super eius martyrio Decretum conficeretur, Calendisque Iuniis, omnibus de more convocandis convocatis atque astantibus, declaravimus constare tum de virtutibus heroicis tum de martyrio deque causa martyrii Servi Dei Marcelli Callo, iuvenis saecularis.

Statuta ergo die Beatificationis, hodie mane peracta est Beatificatio tum eius, tum Antoniae Mesina et Petrinae Morosini; quare in Basilica Petriana hanc formulam elocuti sumus inter Sacra: «Nos, vota fratrum nostrorum Iacobi Jullien, Archiepiscopi Rhedonensis, Ioannis Melis Fois, Episcopi Galtellinensis-Norensis, Clementis Gaddi, Archiepiscopi emeriti Bergomensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Marcellus Callo, Antonia Mesina et Petrina Morosini, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Marcelli Callo die decima nona martii; Antoniae Mesina die decima septima Maii; Petrinae Morosini die sexta aprilis, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Sueta subinde oratione habita de vita, virtutibus ac martyrio Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus Ipsique summa cum religiose primi invocavimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top