Ad perpetuam rei memoriam. – Vere gloria digni sunt qui
necem iniustam pati maluerunt, quam Dei legem violare eiusque prodere amorem. A
Spiritu Sancto sapientes facti et fortes, non timuerunt eos, qui occidunt
corpus, animam autem non possunt occidere (Mt 10, 28); quin, confisi id, quod
in praesenti est leve tribulationis, esse sibi supra modum pondus gloriae
operaturum (cf. 2 Cor 4, 17), laeti sui sanguinis effusione supremum dederunt
caritatis testimonium.
Ita se gessit etiam Serva Dei Antonia Mesina quae, in fide et in gratia a
pueritia ambulare assuefacta, usque ad finem praeceptis Dei et Ecclesiae
doctrinae fidem servavit et magno animo sacrum corpus suum Dei templum (cf. 1
Cor 3, 16), integrum custodivit.
Serva Dei orta est in oppido vulgo Orgosolo appellato, in finibus dioecesis
Nuorensis, die uno et vicesimo mensis Iulii anno MCMXIX, ab Augustino Mesina et
Gratia Rubanu. Die tricesimo eiusdem mensis Baptismum accepit et anno
insequenti Confirmationis sacramentum.
Ex familia, ex paroecia et e schola didicit humanas christianasque virtutes
magni facere et colere, quarum semper clara specimina dedit in vitae cotidianae
simplicitate. Notum est enim eam, quamvis puerilis esset aetatis, esse artem
consecutam indolem suam moderandi, natura vividam et firmam, et cum
tranquillitate et constantia disciplinam, austeritatem et paupertatem
domesticam perferendi. Parentibus, quos officiis prosequebatur, morem gerebat,
eorum labores et incommoda communicabat, oblectamentis renuntians et, si
necesse erat, vel somno. Fratribus et sororibus quodammodo altera mater fuit;
erga finitimos comis erat et propensa ad iis inserviendum, quantum poterat.
Laborem amabat, verecundiam, modestiam, verborum et morum sinceritatem.
Muliebres nugas fugiebat et bonorum terrestrium affectationem, quibus aeterna
praeferebat.
Brevis eius et humilis vita est continuo illuminata et recta iis
veritatibus, quas studio christianae doctrinae didicerat. Fide simplici et
solida praedita erat, vera in Deum et proximum caritate, providentiae et
auxilii gratiae hilari spe, peccatorum timore et firma voluntate faciendi quam
optime Dei voluntatem. Intento animo et fructuose Missae et sacris intererat, ac
frequenter ad Eucharistiae et Paenitentiae sacramenta accedebat. Multum pondus
et tempus tribuit deprecationi privatae et communi atque pietati erga Virginem
Mariam, quam maxime recitatione Rosarii verebatur.
Iam a puellula socia fuit Actionis Catholicae paroecialis, in qua amare
Ecclesiam didicit et precatione, poena et suae bonitatis exemplo, Dei regno in
terra dilatando operam navare.
Peculiari studio pudicitiam colebat; quam ob rem non solum diligentissime
vigilabat ut quamlibet peccati occasionem et quamvis imprudentiam vitaret, sed
semper et ubique modeste, verecunde et pudice se gerebat. Tam vehementer
Dominum amabat, Agnum sine macula, ut pluries et pluribus dixerit se mortem
malle quam peccare. Ad hoc incitabatur etiam strenua testificatione martyris
Sanctae Mariae Goretti, peculiari modo veneratae a puellis Actionis Catholicae.
Praeterea, Serva Dei cogitata corroborata sunt per «cruciatam castitatis», in
eius actam paroecia, cui viva cum cura interfuerat. Ager ideo paratus erat ad
optimos edendos fructus: quod contigit mane, die XVII mensis Maii anno MCMXXXV.
Serva Dei diem inierat interventu Missae et Sancta Communione. Aliqua domus
officia exsecuta, rus ivit cum amicula ligna collectura ad panem coquendum. Dum
in secessu suum in opus incumbebat, improviso est a tergo petita a iuvene
quodam, qui vi conatus est ea, sed frustra, abuti. Puella, castissima et
religiosissima, fugere est nisa, sed cecidit; adepta, est iterum ac saepius
mortifere in caput lapidibus percussa. Ita, corpore et spiritu illibata, veste
induta nuptiali et lucernam habens accensam, est vitam aeternam ingressa.
Populus, qui Servae Dei virtutem iam cognoscebat, ilico eius mortem verum
putavit martyrium, ob defendendam virginitatem obitum. Quae fama solidata est et
aucta volventibus annis; qua re Episcopus Nuorensis die XI mensis Februarii
anno MCMLXXIX Causam iniit beatificationis. Acti Processus Cognitionalis (annis
1979-1984) Congregatio pro Causis Sanctorum per Decretum die VII mensis Martii
anno MCMLXXXVI editum auctoritatem probavit. Deinde exitu cum faventi Congressus
Peculiaris Consultorum Theologorum (die XIII mensis Ianuarii anno MCMLXXXVII)
et Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum (die XVII mensis
Martii anno MCMLXXXVII) habita sunt. Die VIII Maii coram Nobis proditum est
Decretum super martyrio. Decrevimus postea ut beatificatio Romae fieret die IV
mensis Octobris anno MCMLXXXVII.
Hodie igitur, in Basilica Vaticana, haec sumus inter sacra elocuti: «Nos,
vota fratrum nostrorum Iacobi Jullien, Archiepiscopi Rhedonensis, Ioannis Melis
Fois, Episcopi Galtellinensis-Norensis, Clementis Gaddi, Archiepiscopi emeriti
Bergomensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei
Marcellus Callo, Antonia Mesina et Petrina Morosini, Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Marcelli Callo die
decima nona Martii; Antoniae Mesina die decima septima Maii; Petrina Morosini
die sexta Aprilis, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Continuoque post et sermone
Nostro convenienter Beatorum Caelitum eorundem merita extulimus atque exempla et
precibus piis eorum validum apud Deum Omnipotentem appetivimus adiumentum
Ecclesiae universae cui tantopere placuit Nobis tales addere caelesti in aula
fautores. Quae vero per has Litteras statuimus, volumus nunc et in posterum
firma esse, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Octobris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI a publicis Ecelesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana