The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTO AMORE

IN DIOECESI BRUNENSI, IN CECOSLOVACHIA, TEMPLUM B. M. V.
IN CAELUM ASSUMPTAE, QUOD EST VETEROBRUNAE,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quanto amore feramur in Virginem Christi Matrem, iam tum scripta, tum acta Nostri Pontificatus, tum etiam tota vita demonstrat. Non modo enim est Illa altissimi Dei Genetrix, qui omnia complet, sed etiam mater ac tutela nostra, qua protegente huius vitae pelagi fluctus superamus, qua benigne comitante portum aeternae tranquillitatis obtinere possumus. Ceterum, eius exempla virtutum tam attrahunt, ut facile eius vestigia alacri animo sequamur. Qua re, cum inter complura eidem huic praecelsae Christi Matri dicata in Cecoslovachia templa as sacella iam insigniter exstaret longeque illustraretur paroecialis aedes honoribus ipsis devota Virginis Mariae in caelum assumptae apud oppidum Veterobrunae intra dioecesis Brunensis fines, visum est placuitque ut ad Basilicae Minoris eveheretur dignitatem – tum ob sacram eiusdem templi artem praestantiorem, tum propter diuturnam pietatem qua imago beatae Mariae Nigrae, quam etiam Matrem Dei appellant a S. Thoma, frequentibus excolitur a Christi fidelibus. Praeterea prodigiis locus ipse simulacrumque commendantur, quae inibi per saecula facto traduntur, necnon singulari Sanctae Sedis benevolentia atque cultus caelesti Matri diu redditi sollemnitate. Bene idcirco fieri censemus si, addito hoc tam honorifico titulo, quasi quaedam corona et cumulus splendoris eodem tandem accedat. Probatis igitur quae Congregatio pro Cultu Divino de re statuerit factis a Nobis olim facultatibus, apostolica Nostra potestate templum B. M. Virginis caelo receptae de quo diximus numero Basilicarum Minorum accensemus, tributis nempe iuribus talium templorum propriis, modo servata sint quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris» iubet, die sexto mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Ceterum quod gessimus felix faustumque sit in posteros annos universae ecclesiali communitati Brunensi, respieiente de caelo ipsa sic honorata Maria.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top