Ad perpetuam rei memoriam. – Satis constat praeclarum templum, quod B. M. V.
sub titulo «Notre-Dame de Valère» dicatum ipso in loco v. d. Valere exstat in
dioecesi Sedunensi, non modo Christianae fidei signum esse sed magni etiam
venerationis cultus, quo plurimi illic Christifideles a saeculo XII ad praesens
usque tempus pie Beatissimam Virginem Mariam sunt prosecuti. Neque interea
facere possumus quin iucundissima fruamur recordatione eiusdem sacrae aedis,
quam ipsam scilicet Nostrae visitationis pastoralis causa ad id quoque loci pie
peregrinantes Ipsi nuper invisimus, ubi dulcissimam tantae Matris imaginem
genibus nixi summaque cum religione invocavimus. Nunc autem, quod ad Nos
pertinet, qui profecto cupimus ut et templa tum ad fidem in Deum et ad caritatis
communionem inter omnes alendam eo ex variis etiam locis se conferentes
religionis causa, tum ad sollemniores in memorata dioecesis ritus fovendos et
ad publicum Marialem cultum magis magisque tuendum quam maxime conferant, re
attente considerata, statuimus preces audiendas esse, quas Sanctae huic Sedi
hand ita pridem adhibuit Venerabilis Frater Henricus Schwery, Episcopus
Sedunensis. Ipse enim, communia cleri populique vota expromens, petiit ut
praestabile, quod diximus, templum titulo ac honore Basilicae Minoris
decoraretur. Quare, ratam habentes sententiam Congregationis pro Cultu Divino,
necnon id confirmantes, quod hac de re peculiaribus hodie peregit a Nobis sibi
factis facultatibus, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum
virtute ac perpetuum in modum nominatum templum B. M. V. sub titulo «Notre-Dame
de Valère» sacrum ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, cunctis ei traditis
iuribus et concessionibus, quae ceterarum eiusmodi ordinis Basilicarum sunt
propria, servatis tamen servandis ad statuta Decreti «de titulo Basilicae Minoris» die
VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgati.
Iubemus denique has Litteras Nostras religiose observari suosque nunc et in
posterum effectus habere. Contrariis rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno Mariano vertente MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana