IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
NEMINI QUIDEM
B. M. V. SIGNUM QUOD IN ECCLESIA PAROECIALI
LOCI V. D.
ZAKOPANE-KRZEPTÓWKI COLITUR AB IPSO
SUMMO PONTIFICE PRETIOSO DIADEMATE
REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Nemini quidem latet quanta dilectione quantoque
filiali amore Nos ab ineunte aetate Beatam Mariam Virginem colamus; quam
profecto dilectionem inducere in populum fidelem omnimodis annitimur, unde
eidem quam maximus evenire possit spiritalis proventus. Idcirco magno cum
gaudio obsequendum esse existimavimus optatis Venerabilis Fratris Nostri
Francisci S. R. E. Cardinalis Macharski, Archiepiseopi Cracoviensis, qui,
rogantibus quoque tum clero tum fidelibus, a Nobis plurima prece expostulavit
ut Beatae Mariae Virginis imaginem ecclesiae paroecialis oppidi quod indigenae
Zakopane-Krzeptówki vocitant, pretioso diademate redimiremus. Hoc signum enim
magnum habet momentum et pondus, quippe quod veluti munus et pietatis
fraternaeque necessitudinis documentum quondam ab Episcopo Leiriensi-Fatimensi
donatum sit praeclaro illi Stephano S. R. E. Cardinali Wyszyński felicissimae
recordationis. Nos quoque imaginem hanc, haud semel Ipsi contuiti sumus
precesque Nostras fidenter fudimus; gaudentes insuper animadvertimus frequentes
fidelium ibi adstare turmas ac Deiparam mariali rosario pie colere. Celebri
igitur virorum mulierumque coetu coadunato, in Foro Petriano, Nos Nostrae
Apostolicae potestatis usi plenitudine, hoc ipso die, pridie IX anniversarii
diei ab initio Pontificatus Nostri, simulacrum quod superius memoravimus
pretioso diademate coronavimus. Ipsa denique Virgo Maria benigne cunctis qui ad
se decurrant usque se praestare velit opiferam; semperque maternis respicere
oculis hos fideles ceterosque qui Eandem mariali rosario assidue venerantur.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Octobris,
anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana