IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
PRAEDICATORUM FRATRUM
DOMINICUS IBÁÑEZ DE ERQUICIA, O.P., IACOBUS KYUSHEI TOMONAGA,
O.P., LAURENTIUS RUIZ DE MANILA ATQUE XIII SOCII MARTYRES
IN SANCTORUM ALBUM
REFERUNTUR
Praedicatorum Fratrum apostolatus iam primo saeculo christiano Iaponiae
recensetur, quod quidem S. Franciscus Saverius incohavit. Hi enim anno MDCII
missionem instituerunt, quam provinciae Sancti Rosarii demandarunt, de
industria ad ultimas nationes orientales evangelizandas destinatae. Eorundem
opus in insulis Kyushu et Honshu explicabatur maximeque Nagasakii.
Missionalis actio valde ferbuit et fuit ea frugifera. Varii fuere casus quos
Evangelii hi praecones passi sunt ab Europa oriundi, ab Hispania praesertim,
sectantibus et adiuvantibus religiosis laicisque Iaponensibus. Hac in consociata
opera ad martyrii usque testimonium XVI heroes numerantur hi, hodie inter
Sanctos referendi, veluti illius missionis soboles postrema, iam anno MDCXXXVII
exstinctae.
Temporis ordine primus, qui pasorali quoque rei praeerat, Vicarius fuit
Provincialis, Dominicus scilicet Ibáñez de Erquicia, Regilii ortus in Hispaniae
finibus, idemque Manilae in S. Thomae collegio professor missionariusque pariter
in insula quam eius accolae Luzón vocant. Anno MDCXXIII in Iaponiam se contulit
sodalibus ut opem ferret Ordinis S. Dominici et christianos solaretur. Inibi
autem virorum illorum assimilis, qui a Spiritu Sancto aunt laudati (Heb 11,
36-39), decem per annos est operatus. Legis vi anno MDCXXXIII a militum duce
proscriptae cui nomen Tokugawa Yemitsu, quique Christi religionem vetuit, die
XIV mensis Augusti illius anni immolatus est, supplicio furcae affectus et
foveae. Eiusdem adiutor fuit Franciscus Shoyemon catechista, qui veluti socius
inter praedicatores erat receptus.
Tribus post diebus idem iisdemque locis duobus aliis contigit Iaponensibus
sacerdoti scilicet Iacobo Kyushei Tomonaga O.P., missionario quondam Formosa in
insula, atque ipsius catechistae Michaël Kurobioye. Die autem XIX mensis
Octobris eadem Lucas Alonsus Gorda seu a Spiritu Sancto passus est, natione
Hispanus et sacerdos O.P., et is Evangelii praeco impavidus, qui decem annos ad
ultimas usque illius nationis regiones septentrionales peragravit. Eum est
comitatus dominicanus novitius ipsiusque catechista Matthaeus Kohioye a
Rosario, adulescens vixdum duodeviginti annorum.
Anno vero MDCXXXIV, die XVII mensis Novembris, Ecclesiae Nagasakiensis
martyrologio alii duo dominicani annumerantur fratres, Siculus scilicet
Hyacinthus Iordanus Ansalone et Iaponensis Thomas Hioji Rokuzayemon Nishi. Alter
sacrum ministerium Manilae praestituerat alter in septentrionali parte
Formosanae insulae. Praeter furcae foveaeque supplicium, eorum in fide
fortitudo acerrime temptata est per aquae tormenta vi exhaustae et deinceps
emissae, necnon per arundinum cruciatum, cum eaedem praeacutae subter ungues
figerentur.
Nec minus fortiter duae restiterunt virgines adulescentes, alumnae fratrum et
sociae, Magdalena videlicet Nagasakiensis, ad S. Augustini pertinens Tertium
Ordinem ac deinceps S. Dominici quoque, atque socia in Ordine hoc, Marina
scilicet Omurensis, in urbe sua natali viva exusta. Una die XV mensis Octobris
passa est, altera die XI mensis Novembris.
Manipulus novissimus qui Manila navem anno MDCXXXVI solvit ut populum illum
fidelem levaret vexatum quidem et indigentem, ex quattuor constabat fratribus
O.P. duobusque laicis; quem manipulum Antonius Gonzalez moderabatur, natione
Hispanus, Leonensis scilicet, qui apud S. Thomae Manilae collegium docebat, quod
postea factum est Pontificia studiorum Universitas; alter istorum Michaël de
Aozaraza erat, Ognatensis, in regionis finibus quam vocant Guipuzcoa, idemque
missionarius in paene insula Bataanensi Philippinarum insularum; item
Villelmus Courtet, vel Thomas a S. Dominico, Gallus Serignanensis, theologiae
doctor; denique Vincentius Shiwozuka, seu a Cruce, Iaponensis, qui Manilae
ordinationem presbyteralem susceperat. In horum numerum ascribuntur, ducis et
interpretis fungens munere, Lazarus Byotensis, propter fidem diu patria
extorris, atque furtim Laurentius Ruiz, Manilensis ortu, trium liberorum pater,
S. Rosarii sodalis atque Dominicanorum in paroecia Binondina adiutor.
Vinculis annum devincti in insula Okinavensi, translati sunt postea
Nagasakium, ubi aperte fidem sunt testati ante tribunal, quemadmodum egit
Christus coram Pontio Pilato (1 Tim 6, 13), ut eosdem ac alii cruciatus
paterentur necnon capitis damnationem. Die vero XXIX mensis Septembris mortui
sunt, anno MDCXXXVII, quos autem Antonius Gonzalez antecessit, carcere
confectus, die XXIV eiusdem mensis.
Eorum nempe martyrium consequensque fama in annales sunt relata rerum
gestarum christianarum Iaponensium, dum processus informativi instituebantur tum Manilae tum Macaunensi in civitate annis MDCXXXVI et MDCXXXVII. Hos post
inventos ineunte saeculo XX, repetita est beatificationis Causa, inquisitionibus
redintegratis et pervestigationibus quibus «Positio super introductione causae
et martyrio» constituta est, quae evulgata est deinceps anno MCMLXXIX.
Postquam eorum propter fidem agnita est more die XI mensis Octobris anno
MCMLXXX, inter beatos sunt relati die XVIII mensis Februarii anno MCMLXXXI
Manilae, cum Nos iter faceremus pastorale in Philippinensi Ecclesia quacum
variis de causis nectebantur ipsi, nominatim Laurentius Ruiz, primus huius loci
habitus martyr.
Illarum insularum fidelis populus magis magisque Beatum suum venerabatur una
simul cum passionis sociis, qui a Deo impetravit mirum sacris canonibus
expostulatum ad canonizationem, sanationem scilicet puellae Caeciliae Alegria
Policarpio perfectam et stabilem, quae sine medicamentis morbo liberata est
paralysis cerebri anatomicae-functionalis. Quod quidem miraculum cum
comprobavissemus die I mensis Iunii anno MCMLXXXVII, die XXII eiusdem mensis
consistorium celebravimus, in quo, Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E.
Cardinalibus faventibus necnon Fratribus Episcopis participantibus, diem
canonizationis statuimus, dominicum, XVIII scilicet mensis proximi Octobris.
Tempus illud erat opportunum, cum ageretur dies pro Missionibus universalis
occurrente etiam Episcoporum Synodo de Missione laicorum in Ecclesia et huius
temporis mundo. De christiano nomine proferendo bene sane sunt meriti, suas
quisque secundum facultates, XVI Martyres Nagasakienses, quorum XI religiosi et
V laici, ab Europa oriundi et Asia. Unum propositum unumque testimonium ex
pluribus.
Die igitur statuta in Petriano foro, rogatione audita Venerabilis Fratris
Nostri S.R.E. Petri Cardinalis Palazzini, Congregationis pro Causis Sanctorum
Praefecti, inter sacra hanc sumus elocuti formulam:
«Nos, ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu
Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Laurentium Ruiz de Manila, Dominicum Ibáñez de Erquicia,
Iacobum Kyushei Tomonaga et tredecim Socios, Martyres in Iaponia, Sanctos esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo ascribimus, statuentes eos in
universa Ecclesia inter Sanctos Martyres pia devotione recoli debere. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana