Ad perpetuam rei memoriam. – «Ego ... in medio vestrum sum sicut qui
ministrat» (Lc 22, 27). Ex sectatoribus Domini Iesu, qui in mundum venit
«ut
ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc 10, 45), haud
pauciores ii sunt, qui, vera caritate acti, non autem conspicua peragentes sed
humilia magnique laboris ministeria pro proximo gerentes, magnos sane
progressus in sanctimonia fecerunt. Id ipsum de venerabili Serva Dei Udalrica
Nisch pro certo asseverandum est, ut ex his omnibus, quae hic libenter dicturi
sumus, plane colligetur. Cum ipsa in oppido «Oberdorf-Mittelbiberach», quod
intra fines dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis est situm, ex coniugibus
Udalrico Nisch et Chlothilde Dettenrieder die XVIII mensis Septembris nata esset
anno MDCCCLXXXII, postridie nomen Francisca in Baptismate impositum est ei;
suoque dein tempore, seu anno MDCCCLXXXXV, tum Eucharistiam die XXI mensis
Aprilis primum sumpsit, tum Confirmationis chrismate est uncta. Ob maximam eius
familiae paupertatem puellula ad sextum usque aetatis annum et cibum et
disciplinam ab avis ex matre, postea ab amita accepit, quae, gratum eius
agnoscens animum, sicut filiam diligebat eam. Porro Francisca, etiam tum
adulescentula sed certa necessitate adducta, prius apud propinquos dein apud
extraneos victum famulatu domestico quaeritare coepit, suaque vivendi ratione
illis omnibus splendidum navitatis gravitatis pietatis testimonium dedit. Sic
ea tum in validum suae sanctificationis instrumentum, tum in testificationem
actuosi officiosique erga alios amoris modestum opus perpetuo vertebat. Cumque
variis in locis deinceps habitavisset eiusmodi operi suo vacandi causa, denique
etiam ad oras lacus Constantiensis pervenit et illic ibidem constitit Rorsaci,
ubi statuit sibi aliquod vitae monasticae Institutum, quam iamdiu rem expetebat,
iam tunc ingrediendum esse. Qua de causa, Confessario suadente, petiit ut in
societatem reciperetur Sororum a Caritate Sanctae Crucis ab Ingenbohl; eius
autem Domum Provincialem in «Hegne» sitam postulans die XVII mensis Octobris
ingressa est anno MCMIV. Illic, cum statim rogavisset, ut munus cum multis
cohaerens incommodis sibi crederetur,
ad culinam idcirco destinata est tamquam coquae adiutrix; quod posthac
officium, ea ad «Zell-Weierbach» prope Offenburgum Aquarum Helveticarum
translata, ipso cumulatum est munere aegrotis noctu assidendi. Anno MCMVI vestem
coenobialem die XXIV mensis Aprilis sibi induit et nomen assumpsit Udalricam.
Attenta novitia, studio incitata ac ardore, semper in oratione Dei et in
labore, in poenis et in paupertate excelluit; probeque agnoscens et perfectam
Dei voluntatis exsecutionem et muneris functionem viam re vera unam certamque
esse ad sanctitatem sibi acquirendam, non solum ne ab aliis conspiceretur omnino
vitabat, verum etiam exemplo Christi (cf. Mt 11, 29) et ipsa mitis erat et
humilis corde. Pro suaque insuper simplicitate et diligentia summaque animi
tranquillitate tam in servandis praeceptis evangelicis ac Praepositorum
mandatis, quam in Regula, cui sese dederat, custodienda perstitit constans,
iisque omnibus continenter inhaesit. Cumque maxima etiam esset sollicitudine de
solacio Cordi Christi afferendo, simul et de animorum salute maxime curabat, eo
directe spectans, ut a quam plurimis redamaretur Iesus perennique eum honore
haberent omnes. Tanta igitur flagrans caritate, se paratam ad proximum utcumque
adiuvandum usque indicabat, laetitia ac pace, potius quam ex eius verbis, e
vitae instituto ac exemplo eminentibus. Professione die XXIV mensis Aprilis
facta anno MCMVII, statim Udalrica missa est ad valetudinarium loci «Bühl»,
posthac vero ad Aureliam Aquensem (ubi ministra culinae ab anno MCMVIII fuit
usque ad annum MCMXII). Neque latet eam, cum officium suum implere numquam
praetermisisset, saepe et alienum sibi onus inferre non dubitavisse, secundum
Apostoli adhortationem: «alter alterius onera portate» (Gal 6, 2). Votis vitae
monasticae nuncupatis, prudens monialis magis magisque ope atque opera
innitebatur, ut quam primum ad perfecta perveniret. Omnibus enim famulans, neque
de eiusmodi conditione conquerebatur, neque existimabat de sedulitate
remittendum. Praeterea, etsi contumelies adversitates indignitates est passa,
aequo tamen animo et integra voluntate in virtutibus mire colendis obduravit.
Quin etiam, quem ad modum et circumstantes dilucide animadvertebant, sui ipsius
immolationem expetebat, quo vel clarius Sponso caelesti suum significaret
amorem; quod et ex eius verbis depromere possumus: «Te, Crux benedicta,
amplector, quam omnium rerum hisce in terris carissimam habeo. Veni igitur, mi
amor, tuamque crucifige sponsam !». Ea, quae et pias supplicationes et labores
a corporeis ita se vocare consueverat, ut tacitae fierent Domini laudes, simili
modo sive in interiore cum Deo conexu sive in cotidiana Eucharistiae acceptione
eiusque adoratione, sive etiam in suavi erga Sanctissimum Cor Iesu pietate,
quietem, robur et pacem abunde inveniebat. Valetudo eius, iam ante prorsus
infirma, vertente anni MCMXII mense Aprili velocius utique ob pulmonum ac «laryngis» tabem ruere coepit, sed eo quoque tempore mirabilis Serva Dei non
dubitabat miserentibus sic respondere: «id nihil attinet; nunc domum me
perferam, nam non super terram sed in caelis est patria nostra. Libenter morior; salve, hora mortis, laete celebranda !». Postremos vitae mortalis sex menses
degit in Sanctae Elisabethae valetudinario loci «Hegne», ubi et patientia et
magna fide et inexhausta caritate Udalrica omnibus fuit exemplo. Ex eius
scriptione illius temporis haec: «Bonus Deus salutaria omnino habet consilia; ipse me vult ab omnibus humanis rebus seiungi, meque ultra vel amplius
corroborare cupit. Quare nunc oportet me omnis solacii expertem esse caelestis
ac humani. Quod saepe durius est sane, nihilominus tamen nihil aliud quaero,
quam ut et in maximis difficultatibus omnique tempore diligam Deum, sicut ei est
in animo per viam me ducere magni laboris». Ipso anno MCMXIII dieque VIII
vesperi finem fecit humanae peregrinationis suae, vixdum quadam benevolentia
consummate in sodalem suam aegrotantem. Vertentibus annis non modo virtutes eius
magis in dies memoria tenentur, sed praecipua etiam charismata cognita sunt,
quae ab ipso Domino venerabilis Serva Dei acceperat sibique abdita studiose
habuerat. Etsi Udalrica Nisch iam ante mortem mulier habebatur sancta, post
tamen, quam piissime ad Deum abiit, eius fama sanctitatis usque eo crevit et
invaluit, ut Archiepiscopus Friburgensis tunc (i. e. annis MCMLII-MCMLIII)
curaverit Causae Canonizationis initium faciendum per informativum quem
dicebant Processum Ordinarium. Die tandem XXXI mensis Iulii Decretum super
introductione Causae editum est anno MCMLXXXI, vacatione impetrata a Processu
Apostolico instruendo. Disceptationibus et recognitionibus sive in Peculiari
Theologorum Consultorum Congressu sive in Ordinario Coetu Patrum Cardinalium
et Episcoporum rite felicique exitu expletis, die XIV mensis Decembris anno
MCMLXXXIV Nobis coram Decretum de virtutibus evulgatum est, quas Serva Dei
strenuo coluerat animo. Interea, annis videlicet MCMLXXIX-MCMLXXXI, ipsa in
Curia archiepiscopali Friburgensi causa canonica cognita est de probabili
mirifica curatione «cirrhosis» hepaticae «terminalis» cum «gravi
intentione portali» coniunctae, ex quo morbo domina Hilda Burghardt Gerharts
convaluisse asseverabatur. Etenim iuxta ea, quae relata sunt in acta processus,
eiusmodi curatio dicebatur celer plena stabilis fuisse, neque intellectu
explanabilis, adeo ut divinitus patrata dicenda esset, venerabili Famula Dei
Udalrica Nisch intercedente. Ineunte hoc ipso anno cum in conspectu Nostro
Decretum «super miro» editum esset die III mensis Ianuarii, Ipsi igitur
statuimus ut hic Romae die I mensis Novembris una simul Udalrica Nisch, Arnoldus
Reche et Blandina Magdalena Merten ad Beatorum honores eveherentur. Quod re vera
hodie in Patriarchali Basilica Petriana per hanc formulam factum est, quam
Ipsi pronuntiavimus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Jacobi Ménager,
Archiepiscopi Remensis, Ansgarii Saier, Archiepiscopi Friburgensis, Hermanni
Iosephi Spital, Episcopi Trevirensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Arnoldus Rèche, Udalrica Francisca Nisch et Blandina Maria
Magdalena Merten, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die
ipsorum natali: Arnoldi Rèche die vicesima tertia Octobris; Udalricae
Franciscae Nisch die octava Maii; Blandinae Mariae Magdalenae Merten die decima
octava Maii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari posit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Sueta denique oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum, quos modo
publice diximus, eos venerati sumus Ipsique summa cure religions primi
invocavimus. Etenim, quos adeo studiose celebraveramus rituque sic sollemni
inter Beatorum caelitum ordinem adnumeraveramus, ipsi vicissim eorum incitati
exemplis totiusque Ecclesiae ferme votis sententiisque inflammati cupivimus
illos in primis data opera Beatos percolere precibus scilicet fundendis fore
certissime confisi ut, si suos ante oculos exemplaria haec constituisset, plus
plusque in viis evangelicae perfectionis omnis communitas ecclesialis progredi
feliciter posset.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Novembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana