Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MULTUM FACIT

VENERABILI SERVAE DEI BLANDINAE MERTEN
BEATORUM HONORES TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Multum facit, qui multum diligit. Multum facit, qui rem bene facit. Benefacit, qui communitati magis quam suae voluntati servit» (De Imitatione Christi, I, XV, 2). Videtur nobis brevis et integra vita Venerabilis Servae Dei Blandinae Merten, religiosae professae e Congregatione Sororum S. Ursulae de Calvarienberg-Ahrweiler, posse egregie his verbis colligi, excerptis e libro qui ei carissimus fuit. A iuventute intellexerat Deum caritatem esse et manentem in caritate in Deo manere Deumque in eo (cf. 1 Io 4, 16). Et quoniam «quanto saniores sumus a tumore superbiae, tanto sumus dilectione pleniores» (S. Augustinus, De Trinitate 8, 8, 12), Venerabilis Serva Dei summa cura studuit exercitium amoris erga Deum et proximum exornare virtutibus simplicitatis et humilitatis. Quod ad hoc attinet scripsit: «Amor in aurum omnia hominum opera mutat. Misericors Deus non eget operibus extraordinariis aut resonantibus; solum vult amorem. In Cantico Canticorum scriptum est: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, in uno capillorum tuorum» (cf. Ct 4, 9). Quid est capillo minus et levius? Significatne hoc esse oculis Eius praestantiorem et gratiosorem vel minimam quamque operam, quam cum amore facimus? Utique, Is in anima electa nihil nimis parvum existimat. Venerabilis Serva Dei, decem filiorum nova, orta est in oppido lingua vernacula Düppenweiler dicto, in finibus dioecesis Trevirensis in Germania, die 10 Iulii anno 1883 a Ioanne Merten et Catharina Winter, qui verbo et plus etiam fidei suae constantia, eam educaverunt ad suavitatem liturgiae et precationis necnon caritatis in proximum. Baptismatis aquis renata est die 12 eiusdem mensis et vocata Maria Magdalena. Tredecim annos nata primum Eucharistico Pane alta est et sacramentum Confirmationis accepit. Diligenter et utiliter ludos elementarios frequentavit pagi in quo nata est (1889-1897), excellens iner aequales in pietate, in urbanitate et in agendi rationis bonitate. Ab anno 1899 ad annum 1902 alumna fuit scholae privatae ludi magistris instituendis in loco MarienauVallendar appellato ubi aestimata est maxime ob indolem seriam, modestam, obque conscientiam et constantem munerum executionem. Etiam tum virtutum humanarum et christianarum lux in vultu eius plendebat et locum illuminabat, in quo hospitium ei praebebatur. Studiis peractis, ad docendum se dedit, primum in oppido, cui nomen Oberthal (anno 1902), deinde in locis appellatis communiter Morscheid (annis 1903-1907) et Grossrosseln (annis 1907-1908). Sciens inter rationes institutorias peculiare momentum scholam habere (cf. CONC. OEC. VAT. II Decl. de educatione christiana Gravissimum Educationis, 5), suum explevit officium cum animi ardore seseque totam dedens, illud putans missionem utque apostolatum explicans. Vocatio ad pueros educandos «peculiares mentis et cordis dotes, diligentissimam praeparationem, continuam renovationis et adaptationis promptitudinem expostulat» (Ibid.). His dotibus praedita est haud dubie Venerabilis Serva Dei, quae non solum sibi comparavit professionis usum et apte scientiam hominum tradidit, sed suum esse duxit etiam humanam et religiosam alumnorum formationem provehere, quos tenere amabat, eos scientiam Dei docens tum institutione, tum exemplo vitae suae. Hinc facta est exemplar verae magistrae catholicae estque a superioribus, a collegis, a discipulis et a populo observata, qui praeter scholae singulare studium, ardentem eius spiritum fidei et deprecationis admirabantur, necnon amorem in Eucharistiam et in Virginem Mariam, vitae paroecialis industriam societatem, liberalitatem erga pauperes, perfectam continentiam, serenitatem et laetitiam animi, humanitatis multitudinem, sobrietatem et sinceritatem loquendi, mundi inanium neglectionem. In hoc quasi horto, fructibus iam tam copioso, vocationis germen ortum est ad vitam consecratam, quam Maria Magdalena grato cum animo accepit et diligenti alacritate coluit. Omnibus rebus relictis, die 22 Aprilis anno 1908, intravit uti probanda in Ursulinas loci Calvarienberg-Ahrweiler. Nomen cepit Sororem Bladinam a Sacratissimo Corde Iesu statuitque «sponsa heroica» Domini fieri. Die 3 Novembris anno 1910 vota temporanea nuncupavit, deinde addicta est muneri docendi in schola superiore pro puellis Ursulinarum Saravipontanarum. Ibi, paulo post, pulmonum morbum contraxit; qua re est Treviros missa eique est officium delegatum magistrae et custodis educandarum. Aliis etiam est functa humilioribus muniis, quae sollerter, cum simplicitate spirituque cum supernaturali explevit, cupiens per omnia Deo placere. Die 4 Novembris anno 1913 professionem perpetuam fecit. Postea confessa est: «Eo die me Divino Redemptori devovi et pro certo scio Illum sacrificium probavisse». Hic devotionis spiritus anima fuit eius vitae consecratae et modus quo suprema evangelica praecepta explicavit (cf. Mt 22, 37-40). Ob Dei amorem se ipsam abnegavit, cotidie crucem portavit suam et celeri gradu est Magistrum secuta (cf. Lc 9, 23) in via sacrificii, occultationis, immolationis, contemplationis et actionis. Corde libero, viva fide et laeta spe illustrato et roborato, Domini et superiorum est obsecuta voluntati, nec aliud oblectamentum invenit, quam caelestis Sponsi amori respondere. Scripsit enim: «Volo meam oblationem cotidie iterare nec umquam meam ipsius facere voluntatem ... Cotidie magis volo effodere et mergi et dissolvi in divini amoris abysso et in Providentia, adeo ut mei obliviscar et in solo Domino restituar». Animam suam alebat divinarum veritatum contemplatione, deprecatione continua, ardenti pietate erga altaris Sacramentum et Sacrum Iesu Cor, ex quo vim hauriebat ut sine intermissione in via perfectionis progresses faceret. «Cor Iesu – aiebat – speculum est animarum piarum, in quo cotidie se referent et possunt notare utrum ei similes sint an non. Illud optimus est meditationis liber, consiliator sapientissimus et amantissimus, maximum solacii robur et dulcissimum levamen». Cum humilitate plenaque cum fidelitate Regulas observavit sui Instituti et vota religiosa; voluit omnium famula esse, semper ad alienas necessitates attenta semperque felix animorum et corporum fovere proximi bonum, praesertim alumnorum et Sororum: etiam de peccatoribus deque non credentibus curabat pro iisque deprecabatur, optans totum mundum scienter redemptionis bona communicare. Quoniam «viam crucis Deus electis assignat: quo magis enim eos amat, eo magis cruciatibus onerat» (S. Teresia a Iesu, Iter perfectionis, 18, 1), Sorori Blandinae non defuerunt spiritus angustiae et graves corporis dolores. Phthisis, quae iam valetudinem eius debilitabat, in peius mutata est anno 1916, unde necessario stabiliter est valetudinario recepta Sororibus aegrotis curandis. Ultimum vitae temporis spatium egit in continuo amoris colloquio cum Deo, cui se totam obtulit in suavis odoris sacrificium. Nec solitudo, nec dolores nec aegritudines ei risum et pacem interiorem abstulerunt; quip haec existimavit gemmas inaestimabilis pretii, pro quibus Providentiae gratias agebat. «Dolor – dicebat – ab omnibus rebus materialibus et terrenis abalienat, animam effert et firmat et schola est optima amoris. Insuper ad Iesum ducit et cum Eo arte coniungit. Quam dulcis est mors, cum in terra Eum tantum amavimus, qui noster erit iudex». Calvariam ascendit religioso et forti cum spiritu, et ivit obviam Sponso cum lampada accensa et manibus plenis turis. Pie et tranquille defecit nomen Iesu insurrans die 18 mensis Maii anno 1918, proximo ante sollemnitatem Pentecostes. Fama sanctitatis, qua viva floruit et mortua, non intermisit et procedente tempore increbruit; qua re episcopus Trevirensis Causam canonizaionis iniit celebratione processus ordinarii informativi (1954-1962). Die 4 Decembris anno 1980 Ipsi Nos Causae introductionem permisimus, vacationem simul dantes instruendi processus apostolici super virtutibus in specie. Postea rite disceptatum est, exitu faventi, de virtutibus a Sorore Blandina exercitis et, die 9 mensis Iunii anno 1983 coram Nobis editum est Decretum super virtutibus. Ad Beatificationem obtinendam apud Curiam Archiepiscopalem Vindobonensen anno 1985 actus est processus cognitionalis de sanatione, mira habita, Sororis Irimbertae Puntigam, a «melanoma nodulare ulcerato ad 3° distale della gamba destra, in soggetto di 69 anni, con metastasi in transito (satellitosi) e metastatizzazione massiva di linfonodi regionali inguino-crurali; stadio clinico III, a/b secondo la classificazione M. D. Anderson Hospital; microstadiazione istologica del 5° livello di Clark». Sanationem, quae facta est prima hebdomada Novembris anno 1969 et deprecationi Servae Dei tributa, approbarunt Consilium Medicorum, Congressus Consultorum Theologorum et Congregatio Patrum Cardinalium et Episcoporum. Die 8 Maii hoc anno sivimus edi Decretum, quo professi sumus hanc sanationem subitaneam, perfectam et stabilem esse miraculo effectam et, qua talem, deprecationi Venerabilis Servae Dei Blandinae Merten tribuendam. Dein dies est statuta sollemnis Beatificationis. Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri haec sumus inter sollemnia locuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Iacobi Menager, Archiepiscopi Remensis, Ansgarii Saier, Archiepiscopi Friburgensis, Hermanni Iosephi Spital, Episcopi Trevirensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de consulto Congregationis pro Causis Sanctorum, Auctoritatt Nostra Apostolica, facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Arnoldus Riche, Ulrica Francisca Nisch et Blandina Maria Magdalena Merten, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum, die ipsorum natali: Arnoldi Reche die vicesima tertia Octobris; Ulricae Franciscae Nisch die octava Maii; Blandinae Mariae Magdalenae Merten die decima octava Maii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma esse volumus et nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Novembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana