The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER OMNIA

SERVO DEI ARNOLDO RÈCHE BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Inter omnia educationis instrumenta, peculiare momentum habet schola, quae vi suae missionis, ... inter alumnos diversae indolis et condicionis amicalem consortionem pariens mutuam se comprehendendi dispositionem fovet ... Pulchra igitur et gravis quidem ponderis est vocatio illorum omnium qui parentes in eorundem officio implendo iuvantes et communitatis humanae vices gerentes, munus educandi in scholis suscipiunt; quae vocatio peculiares mentis et cordis dotes, diligentissimam praeparationem, continuam renovationis et adaptationis promptitudinem expostulat» (Gravissimum Educationis, 5). Fratri Arnoldo minime quidem defuerunt «peculiares mentis et cordis dotes», praeter «diligentissimam praeparationem» qua ipse suos praecellebat confratres. Iulianus Nicolaus Rèche (hoc enim ei inditum nomen saeculare), primus ex novem filiis, natus est in oppido Landroff Metensis dioecesis, die altera mensis Septembris anno MDCCCXXXVIII humilibus piisque parentihus. Pueritia pie ducta atque caste adulescentia, Scholarum Christianarum ingressus est in novitiatum in oppido Beauregard, apud Thionville urbem, die tertio decimo mensis Novembris anno MDCCCLXII, die autem duodetricesimo subsequentis mensis Decembris religiosum induit vestimentum atque ei nomen imposuerunt Arnoldum, qui deinceps «in Iesu familiaritate versari coepit, sanctum iuxta regulam». Moderatores exinde fratrem Arnoldum miserunt ad ephebeum eiusdem Instituti Remis situm, anno profecto MDCCCLXVIII. Quattuordecim per annos ibidem commorans, longum temporis spatium coram Ss. Sacramento orans nocturnis horis transegit, pariterque industria enituit, animi submissione, caritate, ita ut a confratribus «sanctus frater Arnoldus» vocaretur. Rector autem renuntiatus novitiatus Remensis, inter eminuit discipulos veluti lux quae tum lucem affert tum fovet spiritum exhibendo paenitentiae, eximiam caritatem ac mansuetudinem. Mirum fuit ei donum animos perscrutandi discipulorum simulque eos solandi. Praeter in Eucharistiam dilectionem, frater Arnoldus erga Virginem Sanctissimam praestitit pietate necnon erga sanctum Ioannem Baptistam De La Salle. Mense autem Martio praepositus cum electus esset senum communitatis Remis, dixit: «hand aptus quidem sum animas moderari; vix rationern qui habeam corporis rerum sum idoneus». Inopinato correptus morbo, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno MDCCCXC, festivitate occurrente Ss. Redemptoris, pie ad Deum excessit. Frater Arnoldus minime quidem grandia prae oculis hominum est molitus. In eo profecto constans ac fidelis erga regulam, quam libere suscepit, toto eius vitae curriculo, invenitur obtemperatio. Simplicitate ac silentio suam extendens vitam, mirum praebuit exemplum sanctitatis eximiae quae ex vita consecrata effluit, specie, omni varietate carente. Ex processuum actis attente et accurate perspectis, eximia quaedam facilitas Fratris Arnoldi exsistit ad Domini persequenda monita et incitationes gratiae; deinde mira erga officia fides, parvis rebus haud neglectis; tum omnibus in operibus laeta constantia atque integra mens. Haec omnia simplicitate videlicet ac probitate, quas constans concitabat oratio, usque sent patrata. Perfectus religiosus, dum vivebat, praeclarum habebatur exemplum, non modo quoad regulae observantiam, verum etiam quoad spiritum observantiae ipsum atque animi intentionem fundatoris imitandi, S. Ioannis Baptistae scilicet De La Salle. Res praecipuae in virtutibus exercendis constantia fuerunt et perseverantia in ipsis humilibus rebus cotidianis expediendis. Eidem sane non speciosa spiritalis praestantia fuit, sed submissa, simplicitate notata ac sinceritate. Propter vitae aequabilitatem et simplicitatis spiritum in suscipiendis atque perficiendis iis quae religiosa vita postulabat, frater Arnoldus exemplar apparet semper vividum ad nostram aetatem aptum iis qui vitam religiosam sequuntur, et pariter exemplar in respondendo ad gratiam iis qui perfectionis vitam contendunt. «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet» (Io 12, 24). Imagine evangelica hac in vitae cursu frater Arnoldus est concitatus, potissimum in iuvenibus religiosis formandis variisque explendis muneribus a moderatoribus sibi creditis. Eius ob eximias facultates morales ac religiosas, sanctitatis propter famam qua vivus floruit et mortuus, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum Postulatio, compluribus spectatis litteris postulatoriis ex omnibus orbis terrarum partibus redditis, processum ordinarium informativum instituit apud Curiam Remensem, anno MCMXXXVIII, qui anno MCMLII ad exitum adductus est. Interea annis MCMXXXVIII-MCMXL processus rogationales in Curiis Mentensi, Sanctae Rosae de Osos, Bogotensi sunt celebrati. Sacra Congregatio id temporis Rituum decretum de scriptorum recognitione edidit anno MCMLXVIII, anno vero MCMLXXXI decretum Introductionis causae. Cum autem Congregatio pro Causis Sanctorum ex Processu Apostolico exemisset, potestas data est actoribus ut Positionem super virtutibus conficerent inquisitione atque iudicio critico Officii Historici-Hagiographici ante habitis. Quas virtutes, habitis suetis disceptationibus apud Congregationem pro Causis Sanctorum, heroicas fuisse diximus die V mensis Iunii anno MCMLXXXVI. Annis prom MCMLXXX-MCMLXXXI in Curia Bisuntina Cognitionalis Processus est celebratus de sanatione Mariae Depain gravi metastasi correptae, quae sanatio mense Novembri anno MCMLXVI contigit. Coetus quidem medicorum, die tricesima prima mensis Iulii, anno MCMLXXXVI, congregatus, haud dubitavit affirmare, sanationem pro humano captu subitam fuisse, perfectam, perpetuam, minime pro humana scientia explicabilem. Suffragantibus igitur Theologis Consultoribus Venerabilibusque Fratribus S. R. E. Cardinalibus, Nos, decreto die sexto et vicesimo mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVII, prodito, Ipsi declaravimus constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Veuerabilis Fratris Arnoldi dominae Mariae Delissey Depain a linfooedemate superioris artus dexteri, post mastectomiam peractam iuxtam methodum a Halstead vocatam, cum gravi impedimento functionali per quattuor annos et menses sex. Praestitua igitur Beatificationis die, hodie in Vaticana Basilica Sancti Petri haec sumus inter sacra elocuti: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Menanger, Archiepiscopi Remensis, Ansgarii Safer, Archiepiscopi Friburgensis, Hermani Iosephi Spital, Episcopi Trevirensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Arnoldus Reche, Ulrica Francisca Nisch et Blandina Maria Magdalena Merten, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Arnoldi Beebe die vicesima tertia Octobris; Ulricae Franciscae Nisch die octava Maii; Blandinae Mariae Magdalenae Merten die decima octava Maii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras decrevimus, volumus et nunc et in posterum firma esse, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Novembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top