Ad perpetuam rei memoriam. – Dei Matris dilectionem et
cultum quotiens profecto licet excitare in fidelium communitatibus et augere,
Nos ardenti sane studio ac magna quadam laetitia perfundimur, quod non modo res
ipsa praestantissima est ac prorsus frugifera, sed etiam cum intimo animi Nostri
sensu optime congruit. Quapropter libentissime consentimus Beatae Mariae
Virginis imaginem in oppido «Czerna» quae a fidelibus pientissime excolitur quaeque quodammodo
artificio cum imagine apud Nos, in ecclesia videlicet Sanctae Mariae Maioris,
asservata copulatur, ad ampliorem ordinem promoveri. Idcirco cum Venerabilis
Frater Noster Franciscus S. R. E. Cardinalis Macharski, Archiepiscopus
Cracoviensis, litteris die altero et vicesimo mensis Augusti anno MCMLXXXVII
datis, expostulaverit ut veneranda imago Beatae Mariae Virginis Scapularis seu
de Monte Carmelo in oppido «Czerna» nomine et auctoritate Nostro pretioso
diademate redimiri posset, libenti quidem animo hanc potestatem facimus, in
maiorem scilicet Dei honorem atque in augustissimae Christi Matris claram
laudem. Probatis igitur iis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re statuit
consiliis, Venerabilis Frater Noster Franciscus Macharski, quem memoravimus,
per se vel per alium quem idoneum iudicaverit, stata ac sollemni celebratione,
imaginem Beatae Mariae Virginis quam supra diximus, poterit nomine et
auctoritate Nostra coronare secundum liturgica praecepta. Contrariis nihil
omnino obstantibus. Valde postremo confidimus fore ut fideles hac concessione
magis magisque ad Dei Genitricem honorandam incitentur atque ad eiusdem pietatem
et dilectionem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VII mensis Novembris anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae
negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana