The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO QUIDEM

BEATAE MARIAE VIRGINIS AEDES QUAE VULGO «MARIA SANTISSIMA
 ANNUNZIATA AL CARMINE» VOCATUR QUAEQUE IN ARCHIDIOECESI
EST CATANENSI AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quo quidem maiore sacrae aedes vetustate ac operum artificiorumque splendore praestant, eo impensiore studio solent Romani Pontifices peculiaribus illas sive honoribus sive privilegiis cumulare. Nos quoque hanc translaticiam persequimur consuetudinem praesertim cum de templis agatur Beatae Mariae Virgini dicatis, ex animo quidem optantes ut eiusdem laudes honoresque apud Dei plebem dilatentur. Cum igitur Venerabili Frater Dominicus Picchinenna, Archiepiscopus Catanensis, suo ipsius nomine pariterque clerici ac populi consilium ostendens, petiisset ut ecclesia paroecialis sub titulo vulgo «Maria Santissima Annunziata al Carmine», in urbe Catina sita, ad Basilicae Minoris gradum eveheretur, Nos benigne ipsius postulationibus concedendum esse arbitrati sumus. Itaque comprobatis iis quae Congregatio pro Cultu Divino hac de re statuit sententiis, factis olim a Nobis potestatibus, Beatae Mariae Virginis templum quod memoravimus ut in numerum Basilicae Minoris referatur decernimus, iuribus nempe ac liturgicis privilegiis attributis quae ad aedes hoc nomine honestatas pertinent. Diligenter praeterea quoque serventur quae sunt secundum decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, exaratum, servanda. Quibuslibet contrariis minime obstantibus. Ceterum hoc ad ampliorem ordinem provehentes templum, magna ducimur spe fore ut pietas quoque excitetur vehementius erga Virginem Mariam.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Novembris anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top