Ad perpetuam rei memoriam. – Ministerii Nostri pontificalis ab initio
Virginis Mariae cultum apud Dei plebem excitandum atque adeo augendum curavimus,
cum hanc reputaremus rem per se ipsam praestantissimam eandemque cum intimo
animo Nostro prorsus concinere. Qua de re cum Venerabilis Frater Emmanuel C.
Hervis, Episcopus Almeriensis, datis litteris die VIII mensis superioris
Octobris, ab hac apostolica Sede expostulaverit, ut praeclara illa imago Beatae
Mariae Virginis, populari sermone «Virgen de los desamparados» cognominata,
quae in Sanctuario loci v. d. «El Saliente» pie colitur, nomine et auctoritate
Nostra pretiosa corona redimiri posset, libenti quidem animo hanc facimus
potestatem, in maiorem scilicet Dei gloriam inque Christi Matris laudem et
ornamentum. Cum igitur res ita se habeat, ita quidem probatis quae Congregatio
pro Cultu Divino de hoc negotio statuit consiliis, committimus Venerabili Fratri
quem supra memoravimus, vel ei quem ipse legaverit, quo die sane placebit,
munus coronandae ipsius imaginis Beatae Mariae Virginis sub titulo «Virgen de
los desamparados» nomine et auctoritate Nostra, stata ac sollemni caerimonia,
secundum sacrae liturgiae praecepta. Ceterum Maria Virgo veluti Mater fidissima
hos fideles dilectissimos tutos praestare velit eorumque patrocinium usque
suscipiat.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Novembris,
anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana