Ad perpetuam rei memoriam. – Qui logo Petri, Apostolorum principis, Christi
Ecclesiam gubernamus, eodem etiam, si fieri possit, amore quo beatus ille
Apostolus, regere annitimur. Quare quidquid in Dei honorem decusque cedere
intellexerimus, id studioso animo gerimus, aut gerendum curamus. Resonant enim
in animo Nostro divini Redemptoris verba: «Si amas, Petre, pasce» (Io 21,
15-17). Cum ego Venerabilis Frater Noster Iacobus S. R. E. Cardinalis Sin,
Archiepiscopus Manilensis, suo suorumque tum cleri de ipsius tum populi
nomine iam ab hac Apostolica Sede petierit, ut paroeciale templum S. Ioannis
Baptistae, a populo «Iglesia del Nazareno del Quiapo» cognominatum, ad dignitatem
Basilicae Minoris eveheretur; esse enim illud antiquum, opere nobile, pietate
venerabile; Nos, post iustam rerum considerationem bene fieri censuimus, si
admotae expostulationi concederemus. Iis ergo probatis, quae Congregatio pro
Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, de re statuerit, quam aequissimo
animo templum S. Ioanni Baptistae sacrum, de quo locuti sumus, quoque populari
sermone «Iglesia del Nazareno del Quiapo» appellatur, Basilicis Minoribus
accensemus, factis iuribus talium Templorum propriis, modo servata sint quae
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, anno MDCCCCLXVIII, die VI Iunii,
factum. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quae gessimus tum sacro Praesuli
prosint, tum dilectissimo eius gregi filiorum.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XI mensis Decembris, anno MDCCCCLXXXVII,
Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana