SANCTUS ANTONIUS A PADUA
DIOECESIS
PIRACICABENSIS PATRONUS CONSISTITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Notum est quanta populus Brasiliensis pietate
antiquitus colat Sanctum Antonium a Padua, sodalem Ordinis Sancti Francisci
Asisinatis, presbyterum et Ecclesiae Doctorem, quamque idem se in suis
necessitatibus ab eo adiutum iri confidat, cuius cotidie precum efficaciam
experitur. Hinc illi multa templa dicata, ad quae catholici se conferunt crebri
auxilium rogaturi. Hanc ob rem Venerabilis Frater Eduardus Koaik, Episcopus
Piracicabensis, cleri et fidelium vota excipiens, electionem huius Sancti in
Patronum apud Deum eiusdem dioecesis rite approbavit. Volens autem quod ipse
fecit vi apostolicae potestatis roborari, Litteris die vicesimo secundo mensis
Novembris anno millesimo nongentesimo octogesimo septimo datis enixe postulavit
ut electio et approbatio illae iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad
normam Instructionis «De calendariis particularibus atque Officiorum et
Missarum Propriis recognoscendis» n. 30, confirmarentur. Qua re Nos, scientes
electionem et approbationem eiusmodi ad iuris praescriptum esse peractas, quod
Congregatio pro Cultu Divino hac de re decrevit ratum habentes, Sanctum
Antonium a Padua, presbyterum et Doctorem Ecclesiae, Patronum apud Deum
Piracicabensis dioecesis libenti animo confirmamus, omnibus cum iuribus et
liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Contrariis quibuslibet
non obstantibus. Has autem Litteras Nostras sive mine sive in posterum firmas
esse volumus omnino.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Ianuarii,
anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana