SINITUR EPISCOPUS LUBLINENSIS CORONANDI
SIMULACRUM
B. M. V. «DOMINAE NOSTRAE PLORANTIS»,
QUAE PIE SERVATUR IN
CATHEDRALI AEDE S. IOANNIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Complura inter sacella illa ac monumenta
Marialia, quibus et merito Nostra patria Polonia catholica gloriatur et
peculiari universam per Ecclesiam honore collustratur, Lublini quoque novimus
Nos haud secus ac noveramus semper ipsa in cathedrali aede Sancti Ioannis sacra
sanctuarium reperiri inibique simulacrum Beatissimae Virginis Mariae a
Christifideli regionis eiusdem pictum exornatumque affabre, quod ob prodigiosum
qui memoriae proditus est eventum nuncupari consuevit Dominae Nostrae Plorantis.
Quoniam vero sine ulla quidem intermissione recentioribus hisce annis magis
augetur magisque in dies pietas publica privatusque singulorum cultus erga
praecelsam Iesu Christi Matrem eo titulo insignitam eoque etiam loco custoditam,
peropportune ideo Venerabilis Frater Boleslaus Pylak, Episcopus ipse
Lublinensis, consentaneam usquequaque repetiturum se effecturumque existimavit,
si facultate sibi a Sede Apostolica tributa quasi cumularet omnia illa
religionis ac fidei documenta imponendo eidem effigies pretioso Nostram ad
mentem serto, sicque praestantem Virginis Mariae statum et locum in cotidiana
dioecesis Lublinensis vita singulariter atque insigniter esse in posteros annos
confirmaturum. Quae eximia cum Nobis plane probetur causa ipsumque egregium dilaudetur
inceptum, Nos sententiam excipientes sancientesque Congregationis pro Cultu
Divino hac de re perlibenter statuimus et fidelium expressis saepenumero votis
et memorati Praesulis motis obsequi precibus. Quapropter hisce Litteris atque
Apostolica Nostra potentate Lublinensi Ordinario ipsas committimus partes ut
imagini Virginis Mariae «plangentis» apud suum cathedrale templum die suo item
arbitrio deligendo inter Missarum sollemnia secundum praestitutam formulam
ritumque liturgicum pretiosam Nostro nomine et auctoritate coronam adfigat.
Porro dubitamus minime Nos quin haec sacra celebratio Sanctissimae Deiparae
Virginis maximum in religionis illic catholicae bonum populique proximi
Lublinensis ac longinqui pariter emolumentum spiritale cedere possit proindeque
fore certo confidimus ut inspicientes deinceps diadema pontificia voluntate
adiectum ad eandem Dei percolendam Matrem vehementius usque incitentur.
Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Ianuarii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecciesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana