The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MANIFESTA IAM

DEIPARA VIRGO MARIA «IMMACULATAE CONCEPTIONIS»
TITULO ORNATA PRINCEPS RENUNTIATUR APOSTOLICI
VICARIATUS IZABALENSIS APUD DEUM PATROMA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Manifesta iam diu Nostra pietas in caelites sanctos potissimumque sanctissimam Iesu Christi Matrem Mariam libentes sane Nos adducit ut singulas per orbem communitates ecclesiales commendari iam velimus praesenti illorum patronatui validisque apud Deum omnipotentem praesidiis. Quapropter, illum quem hoc ipso die constituimus Vicariatum Apostolicum Izabalensem quemque ei pastorem praefecimus Venerabilem Fratrem Aloisium Mariam Estrada Paetau Ordinis Praedicatorum sodalem, arbitramur non sine causa iam a principio suam coram Deo habere patronam debere caelestem, quo certius dirigantur novi Vicariatus gressus ulteriorem ad prosperitatem et soliditatem, et quo fructuosius intra eundem gregem actuositas evangelizationi suavitasque renovationis peragatur. Cum ergo memoratus Vicarius Apostolicus Aloisius Maria Estrada Paetau suo ipsius nomine suique eleri ac populi fidelis preces Nobis exhibuerit ut Beatissima Virgo Maria sub titulo «Immaculatae Conceptionis» principalis Patrona constitueretur et declararetur novelli Vicariatus Apostolici Izabalensis, Nos rebus optime reputatis atque iis universis confirmatis quae seu Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu maximo cum conseusu Congregatio pro Cultu Divino hac de re factis a Nobis potestatibus iam egerint, id quod expetitum est libentissimo profecto animo concedimus cum iuribus et privilegiis quae cunctis conveniunt Patronis caelestibus secundum Instructionem «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» aliasque approbatas normas, quibusvis causis haudquaquam obstantibus. Haec vero quae fieri iussimus tum in praesens tum in sequens plane tempus firma ac rata esse volumus, confisi videlicet Christi sanctissimam Matrem studiosius usque ab Ecclesia Izabalensi proprio prope iure invocatam numquam praesentibus auxiliis eidem amato gregi caelitus defore.

Datum Romae apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Martii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top