B. M. V. SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DEL
ROSARIO DE ANDACOLLO»
PATRONA CONFIRMATUR ARCHIDIOECESIS SERENESIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Populum quidem christianum ad caelestem et
beatam peregrinantem patriam per terrestres ambages, superno nempe praesidio ac
tutela muniri, id catholicae doctrinae maxime consentaneum est et conveniens,
praesertim cum patrocinii partes Ipsa sustineat Beata Virgo Maria. Quapropter
cum Venerabilis Frater Bernardinus Pinera Carvallo, Archiepiscopus Serenensis,
omnium vota excipiens, suae archidioecesis Beatae Virginis Mariae sub titulo
«Nuestra Señora del Rosario de Andacollo» electionem comprobasset et
patrocinium, atque nomine ipsius Archiepiscopi Venerabilis Frater Franciscus
Iosephus Cox Huneeus Archiepiscopus Coadiutor, litteris datis mensis Februarii
die XV, hoc anno, plurimam quidem prece, hanc electionem a Nobis confirmari
petiisset, Nos libenti quidem animo huic rei concedendum esse censuimus.
Itaque, iis probatis quae Congregatio pro Cultu Divino hac de re statuerit,
factis a Nobis facultatibus, Beatam Virginem Mariam sub titulo «Nuestra Señora
del Rosario de Andacollo» archidioecesis Serenensis caelestem Patronam confirmamus, additis pariter
iuribus et liturgicis concessionibus iuxta rubricas. Contrariis nihil
obstantibus. Memores tandem beneficiorum innumerorum fidelibus cunctis a
Virgine Maria collatorum, eandem adprecamur Christi Matrem et Ecclesiae ut Ipsa
huius archidioecesis dilectos filios filiasque in omnibus vitae
vicissitudinibus fulcire et sustentare velit, qui Eam sibi praecipuam elegerint
Patronam.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Martii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana