IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
MAGNO QUIDEM
IMAGO BEATAE MARIAE VICTRICIS, QUAE VRATISLAVIAE
IN
POLONIAE URBE PIE COLITUR IBIQUE IN TEMPLO B. M. V.
«IN ARENA» DEDICATO
ASSERVATUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Magno quidem honore dignissima existimanda
videtur imago Beatae Mariae Victricis a saeculo XVI repetita, cui magnus cultus
a Polonis, potissimum olim ab incolis vici vulgo «Mariampol», tribui coeptus est.
Ex eo namque loco, ut ipsae publicae ab usque saec. XVII probant litterae in
tabulis inclusae, ad Vratislaviense templum B.M.V. in Arena translatam eam esse
plane constat, ubi religiose ab anno MCMLXV custoditur. Cuius in eam
christianae pietatis ut exemplum hic afferatur, illius aetatis res illic gestae
testantur ipsum Imperatorem eximiumque ducem Stanislaum Jablonowski eiusque
exercitum tempore rerum bellicarum seu expeditionum solitos esse ad fidem
confugere atque praesidium Matris Dei illa imagine expressae, in eiusque honorem
ab Imperatore Urbem Mariae («Mariampol») vicum appellatum esse ad ripam
fluminis olim «Tyras» (nunc «Dniestr») situm. Quod tamen est primum, exploratum habetur cultum
eiusdem simulacri Beatae Deiparae Mariae ex illis temporibus ad hunc usque diem
divulgari non desiisse, immo vel frequentiores Christifideles adhuc semper
factos esse, qui ad tantam Matrem undique e Poloniae regionibus peregrinantes,
ei amanter ibi supplicant ut, ipsa intercedente, minus indigni iudicentur, qui
misericordiam et solacium ac sanationem opemque a Deo assequantur. Neque signa
favorum illic desiderantur, qui B.M.V. Victricis omnino peculiarem virtutem
miramque benevolentiam in tot filios confirmare merito censentur. Quibus
reputatis, Venerabilis Prater Noster Henricus Gulbinowicz, S.R.E. Cardinalis et
Archiepiscopus Metropolita Vratislaviensis, ipsa Episcoporum Poloniae
Conferentia Plenaria in votis idem habente, cleri populique expromens vota, modo
petiit ut Nostro nomine et auctoritate sibi liceat memoratam Beatae Mariae
Victricis imaginem praestanti coronare diademate. Hac de causa Nos, qui
magnopere cupimus ut B.M.V. cultus et amor magis in dies ubique inter fideles
excitetur vehementiusque etiam alatur, ex plenitudine Apostolicae qua fungimur
potestatis harumque Litterarum virtute facultatem petenti facimus ut Nostro
nomine et auctoritate ipse dilaudatae Beatae Mariae Victricis imagini venustam
imponat coronam, servatis de ritu ac formula liturgica lege praescriptis.
Contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Martii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana