VENERABILIS DEI SERVUS IOSEPHUS
NASCIMBENI
IN BEATORUM CATALOGO INSCRIBITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Non recusetur labor, si adest amor; nostis
enim quoniam qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis est »
(S. Augustinus, in Io. Evang., Tr. 48, 1).
Veritas haec, quam multimodis ipsi aunt testificati Christi discipuli, in
vita quoque refulsit Venerabilis Dei Servi Iosephi Nascimbeni, qui nava
sustentatus apostolica opera complures laborer obiit compluraque onera pro Dei
gloria et animarum salute suscepit.
Antonio Nascimbeni natus est atque Amadea Sartori, die XXII mensis Martii
anno MDCCCLI Turri Benaci, Veronensis dioecesis, eodem quidem die quo sacramento
baptismi renatus est. Die autem IX mensis Augusti anno MDCCCLXXIV solida
institutione firmatus presbyterali ordine est auctus. Ludi magistri consecutus
diploma, in pago illo qui S. Petrus Levagni vocitatur pueros ipse docuit ac
privatim etiam quosdam alios.
Anno MDCCCLXXVII eundem misit Episcopus ad Castellum Benzonis quod dicitur,
ut paroeciae curatori opem ferret. Quod munus ipse singulari modo praestitit,
omnibus plaudentibus, ita ut postea in eiusdem parochi locum sit suffectus. Ex
eo die totum se dedidit communitati, cui exempla clara praebuit virtutum et
sacerdotalis industriae.
Sollicitus exstitit Dei Verbi praeco, fideles plane erudiens iisdemque
minutissimam et assiduam catechesim devovens. Divinum cultum auxit, studium in
liturgicas celebrationes, pietatem popularem, spiritalia exercitia et huiusmodi
similia. Aegrotis adsedit, senibus, opere carentibus, militibus, pupillis.
Familiae unitati favit. Effecit ut laici in ecclesiali actione involverentur,
unde paroecia vera communitas fieret, eadem fide coagmentata eodemque in
Evangelium studio.
Qua fuit ipse sentiendi facultate ac sollicitudine pastorali, difficultates
plebis animadvertebat, quae nonnullis incommodis et indigentia rerum
premebatur. Tenuiorum excipiebat voces et postulata, quorum nonnulli demigrare
cogebantur, aliqui a feneratoribus vexabantur, aliqui a socialismo atheo
alliciebantur.
Sed eiusdem praecipuum opus constitutio fuit Congregationis Parvarum Sororum
Sacrae Familiae, ad paroecias adiuvandas destinatarum, anno MDCCCLXXXXII,
validum auxilium ferente Dei Serva Maria Mantovani.
Continenter orationi Dei Servus vacabat, optime sciens haud opitulante
Domino boni nihil evenire posse. Solutum omnino ab humanis affectibus cor suum
servabat. Ecclesiam adamabat, cui constanter fideliterque inserviebat.
Sub exitu anni MCMXVI hemiplegia sinistra correptus est ac paralysi. Ex quo
tempore princeps eius opus fuit deprecatio, SS. Sacramenti adoratio et Christi
compassio. Die XXI mensis Ianuarii anno MCMXXII de hac vita demigravit,
vehementer ad vitam aeternam intrare studens.
Cum eiusdem sanctitatis fama post mortem pergeret, Veronensis Episcopus
canonizationis Causam incohavit. Processu Ordinario celebrato, annis
MCMLII-MCMLVIII, Processu pariter Suppletivo, annis MCMLXIII-MCMLXIV, die IV
mensis Decembris anno MCMLXXX sivimus Causam peragi. Apud Congregationem de
Causis Sanctorum inquisitionibus rite factis, die XVII mensis Februarii,
iubilari anno MCMLXXXIV, Nobis adstantibus, Decretum prodiit in quo theologales
virtutes agnoscebantur et cardinales heroum in modum a Dei Servo exercitae.
Sed antehac Tarquiniae Cognitionalis Processus celebratus erat, annis
MCMLXXVIII-MCMLXXX, de sanatione quadam quae mira dicebatur, quaeque subita,
stabilis, perfecta tradebatur et praeter naturae leges. Cum autem Consultorum
Theologorum vestigatio atque Patrum Cardinalium et Episcoporum felicem
habuisset exitum, Nobis adstantibus Decretum super miro foras emissum est die
VIII mensis Mali anno MCMLXXXVII. Statuimus deinceps ut beatificationis ritus
Veronae ageretur, cum eandem dioecesim inviseremus.
Hodie igitur inter sacra hanc diximus formulam:
«Noi, accogliendo il desiderio del nostro Fratello Giuseppe Amari, Vescovo di
Verona, di molti altri Fratelli nell'episcopato, e di molti fedeli, dopo aver
avuto il parere della Congregazione per le Cause dei Santi, concediamo, con la
Nostra Autorita Apostolica, che i Venerabili Servi di Dio Giuseppe Nascimbeni e
Giovanni Calabria d'ora in poi siano chiamati Beati, e che si possa celebrare la
loro festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno, nel
giorno della loro nascita al cielo: il 21 gennaio per Giuseppe Nascimbeni; il 4 dicembre per Giovanni Calabria. Nel nome del Padre, del Figlio e dello
Spirito Santo».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime obsistentibus.
Datum Veronae sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Aprilis, anno
MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana