The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE STULTA

VENERABILIS DEI SERVUS IOANNES CALABRIA
IN BEATORUM CATALOGUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret» (cf. 1 Cor 1, 27-29). Haec quidem S. Pauli verba perapte Ioannis Calabria exhibent ingenium, quem ipsius Episcopus ad sacerdotium eligens, haec enuntiavit: «Tot admisimus clericos doctos; pium admittamus. In domo Patris mansiones multae sunt». Ioannes Calabria Veronae die VIII mensis Octobris natus anno MDCCCLXXIII pauperrimis parentibus, in paroecia SS. Apostolorum die I mensis Novembris baptismatis fonte auctoratus est.

Ludum litterarium cum frequentaret magno cum emolumento, mox a schola est distractus ob patris obitum, et necessitate opus faciendi in variis tabernis veluti administer impulsus, nunquam sacerdotii adipiscendi studium deposuit. Eundem adiuvit Ecclesiae S. Laurentii Vicarius pecuniam pro ipso solvendo, qui pariter eum in Seminario ad lyceum incohandum composuit. Periculis feliciter factis, adire potuit Seminarii scholam extrarius.

Institutionem biennium intermisit stipendii merendi causa. Integerrima fuit vita, liberali caritate et festiva comitate, quapropter omnium sibi conciliavit benevolentiam, ducum scilicet et commilitonum, qui his quadam ingruente tabe perseveranter inserviens, eorundem complures ad Deum perduxit.

Intermissa studia deinceps recoluit et ad id temporis clericus «Piam consociationem pauperibus aegrotis iuvandis» condidit. Sacerdotio die XI mensis Augusti anno MCMI auctus, atque posthac paroeciae adiutor S. Stephani in urbe Verona, pauperum fuit apostolus, senum, aegrotantium, puerorum qui caminos detergebant. Sex post annis rector renuntiatus S. Benedicti ad Montem est. Matre opem ferente probisque nonnullis laicis, VI pueros derelictos domo recepit itemque iisdem necessaria procuravit. Hic suam detexit ipsius peculiarem vocationem, quae fuit deinceps totius vitae operaeque ratio, propositum scilicet plane Evangelii sectandi «sine glossa» pariterque divinae Providentiae omnino dedendi sui, ad Iesu effatum: «Quaerite primum regnum Dei et haec omnia adicientur vobis» (cf. Mt 6, 33).

Die XXVI mensis Novembris anno MCMVII, quibusdam adiuvantibus, «Domum Bonorum Puerorum» condidit, quae indigentes adulescentes curaret et desertos. Inter difficultates ac labores aucti sunt socii, qui deinceps religiosam familiam constituerunt, quique «Pauperes Servi Divinae Providentiae» sunt appellati, die scilicet XI mensis Februarii anno MCMXXXII. Similiter muliebris sexus religiosam familiam instituit, quae die XXV mensis Martii anno MCMLII Congregationis obtinuit statum, estque «Pauperes Servae Divinae Providentiae» vocata. Utraque Congregatio est Pontificia auctoritate comprobata, altera die XXV mensis Aprilis anno MCMXLIX, altera die XXV mensis Decembris anno MCMLXXXI. Providentiae ad indicia animum usque intendens, novas domos condidit in Italia necnon in India missionem quandam, illud sane sibi proponens, ut missionalis actio proferretur, quod post ipsius obitum factum est in America et in Angola.

Curas suas in aegrotos quoque contulit et in pauperes senes, quibus congruentibus institutionibus consuluit. Egenorum vocationi prospexit. Minime quidem in carcere inclusos neglexit vel e carcere dimissos, quibus consociatione quadam potissimum inserviebat laicorum, die VIII mensis Octobris anno MCMXLIV condita, quaeque «Familia Fratrum extrariorum» est vocata. Eidem quoque sacerdotes in difficultatibus versantes spiritalibus cordi erant. Ineunte hoc saeculo incepta oecumenica peregit.

Cum Ecclesiam vehementer diligeret, nonnulla scripta foras dedit, quae sacerdotes ad sanctitatem inducerent et fideles ipsos, idemque pro Ecclesia aegritudines et precationes obtulit. Multas autem animas moderatus est variasque ecclesiasticas institutiones exorientes confirmavit et sustinuit.

Haud longum post morbum, vita Veronae die IV mensis Decembris anno MCMLIV functus est.

Die autem VII mensis Decembris anno MCMLVII de eiusdem sanctitatis fama sunt incohati Processus Ordinarii deque non cultu et scriptis. Die vero VI mensis Martii anno MCMLXXXI Introductionis Causae prodiit Decretum. Processus exinde Apostolicus est constitutus.

Servatis de iure servandis, die XVI mensis Ianuarii anno MCMLXXXVI declaravimus Servum Dei virtutes theologicas et cardinales eisque adnexas heroum in modum coluisse.

Postmodum Causae actores miram sanationem, quae asseverabatur, deprecante eodem Venerabili a Deo patrata, ad Apostolicam Sedem detulerunt, quemadmodum ius praecipit ad beatificationem obtinendam. Cum autem medicorum et theologorum inquisitiones apud Congregationem id temporis pro Causis Sanctorum felicem habuissent exitum, Nos de eodem miraculo per Decretum diei XVI mensis Martii anno MCMLXXXVII constare decrevimus.

Statuimus deinde ut Beatificationis ritus Veronae ageretur. Hoc igitur die inter sacra hanc diximus formulam:

«Noi, accogliendo il desiderio del nostro Fratello Giuseppe Amari, Vescovo di Verona, di molti altri Fratelli nell'episcopato, e di molti fedeli, dopo aver avuto il parere della Congregazione per le Cause dei Santi, concediamo con la Nostra Autorita Apostolica, che i Venerabili Servi di Dio Giuseppe Nascimbeni e Giovanni Calabria d'ora in poi siano chiamati Beati, e che si celebri la loro festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno, nel giorno della loro nascita al cielo: il 21 gennaio per Giuseppe Nascimbeni; il 4 dicembre per Giovanni Calabria.

Nel nome del Padre, del Figlio e dello Spirito Santo».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis minime obsistentibus.

Datum Veronae sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Aprilis, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top