SANCTUS IOANNES DE BRITTO PATRONUS APUD
DEUM
DIOECESIS SIVAGANGAIENSIS IN INDIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Sanctum Ioannem de Britto ab Ecclesiae
Sivagangaiensis fidelibus egregia pietate coli tamquam exemplar clarissimum
Christianae vitae atque magistrum fidei, spei et caritatis. Quare, cum
Venerabilis Prater Eduardus Francis, Episcopus eiusdem dioecesis, communia vota
cleri populique excipiens, electionem Sancti Ioannis de Britto in Patronum apud
Deum Ecclesiae suae rite probaverit atque, datis litteris die XI mensis
Decembris superiore anno, petiverit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad normam
«Instructionis de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30,
confirmarentur, Nos libenti quidem animo istius Pastoris precibus annuendum
esse censemus. Iis igitur comprobatis, quae Congregatio pro Cultu Divino,
factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harem
Litterarum virtute perpetuumque in modem Sanctum Ioannem de Britto Patronum apud
Deum dioecesis Sivagangaiensis confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis
privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod nunc vero auctoritate Nostra
sancimus in spirituale quidem cedat bonum filiorum Sivagangaiensium, quos in
Christo Domino habemus carissimos. Denique volumus atque mandamus ut hae
Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et semper obtineant effectus.
Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Aprilis, Anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana