SERVO DEI FRANCISCO PALAU ET QUER
HONORES BEATORUM TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Amemus Dominum Deum
nostrum, amemus Ecclesiam eius: illum sicut patrem, istam sicut matrem;
illum sicut Dominum, hanc sicut ancillam; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed
matrimonium hoc magna caritate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur
alterum» (S. Augustinus, Enarrationes in psalmos, 88, 2). Amor in Deum et in
Ecclesiam, mysticism Christi corpus, vis fuit interior quae Venerabilem Dei
Servum Franciscum a Iesu Maria Ioseph (in saeculo: Franciscum Palau et Quer)
in itinere ad christianam perfectionem et in indefatigabili servitio apostolico
quod, magnis et continuis cum iacturis, animis praestitit, sustinuit. Aytonae,
in dioecesi Illerdensi, natus est die 29 Decembris anno 1811 a Iosepho Palau
Miarnau et Maria Antonia Iosepha Quer Esteve; eodem die per Baptismi
sacramentum populi Dei factus est particeps. Postquam Seminarii dioecesani
alumnus fait (annis 1828-1832), cum fortiter exemplari et forma illiceretur
Ordinis Fratrum Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo, novitiatum
Barcinonensem est ingresses et professionem religiosam fecit die 15 mensis
Novembris anno 1833. Compulsus, una cum fratribus sodalibus, coenobium
derelinquere ob rei publicae difficillimam condicionem, quae in Hispania facta
erat, in locum confugit ubi natus est. Die 2 mensis Aprilis anno 1836
presbyteratus ordinem Barbastri accepit, deinde apostolicam industriam
temporibus solitudinis et contemplationis variavit. Propter temporum iniquitatem
in Galliam demigravit (annis 1840-1851), ubi experiri perrexit difficultates
resque adversas, quibus tamen non est a fidelitate erga suam vocationem
disiunctus nec in Ecclesiae servitio fatigatus. Barcinonem reversus, in
Seminario dioecesano magister spiritus fuit et ad populum christianam doctrinam
docendum instituit «Scholam virtutis quae celeriter crevit copiososque edidit
fructus, sed non die duravit, quia religionis hostes obtinuerunt ut ea
clauderetur et eius conditor, iniustis insimulationibus, in insulam Ebusam
relegaretur. Ab omnibus derelictus, divini auxilii fiduciam non amisit, quod
longis deprecationibus fecundisque meditationibus impetrare nitebatur. Et, quia
lux abscondi non potest, denuo ei se nonnulli discipuli iunxerunt, qui initialis
formae vitae communis initium attulerunt, labore et contemplatione temperatae.
Primis superatis auctoritatum loci diffidentiis, magnum et
impensum apostolatum explicavit in omnibus insulae angulis et propagavit ubique
pietatem Marialem. Anno 1860, generali venia et impunitate data, Barcinonem est
reversus. Paulo post competentes iudices tandem agnoverunt illum omnino
insontem esse earum insimulationem propter quas relegatus erat. Interea, altiore
cognitione mysterii Ecclesiae illuminatus, cuius praecipua imago est Virgo
Maria, munus suum certa et decretoria norma conformavit, gentibus videlicet
praedicandi Ecclesiam, ad immensum pulchram et amabilem, nuntiandam esse,
defendendam, iuvandam factis et, si necesse sit, etiam actibus heroum propriis.
Ita Ecclesia facta est veluti centrum vitae eius optatum supremum eius vagi
apostolatus. Ut id assequeretur, sine remissione et ardentissimo fervore
multiplicem promovit navitatem scriptoris, apologetae, praedicatoris verbi Dei,
moderatoris animarum, exorcistae. Fructus eius amoris erga Ecclesiam fuit etiam
institutio Congregationis Fratrum a Caritate Tertii Ordinis de Monte Carmelo,
nunc quidem exstinctae, et Congregationis Sororum tertiariarum a Virgine de
Monte Camelo et a Sancta Teresia a Iesu, quae adolevit in duo Institute inter
se seiuncta: Carmelitidum scilicet Missionariarum Teresianarum et Carmelitidum
Missionariarum. Tota vita sacerdotalis Venerabilis Servi Dei est Christi
passionem experta, mira cum fide, animi magnitudine et fortitudine acceptam. Ob
iussam coenobiorum cessationem (anno 1835), non est fruitus dulcedine et bonis
vitae communis, sed tamen spiritu semper coniunctus fuit Ordini suo seseque
gessit ut verum S. Eliae et S. Teresiae a Iesu discipulum. In laboriosis
apostolatus eventibus inque gravibus persecutionibus coniunctionem cum Deo
coluit, veritatum aeternarum contemplationem, inexhaustam proximi caritatem et
sedulam erga animas paternitatem. Ex fervida pietate in Eucharistiam et in
Virginem Mariam vim hauriebat ut animose certaret cum potestate tenebrarum et
dilatando Dei regno operam navaret. Hoc modo bonum certamen fidei certavit (cf.
Iac 1, 12).
Dives meritis pie est vita defunctus Tarracone die 20
mensis Martii anno 1872. Cum fama sanctitatis, quam sibi vivus pepererat,
perduraret, Archiepiscopus Tarraconensis Causam iniit Canonizationis. Consuetis
actis Processibus ordinariis necessariisque effectis indagationibus in
tabulariis Congregatione pro Causis Sanctorum moderante, perventum est ad
Causae introductionem die 15 mensis Decembris anno 1981. Deinde Congressus
Peculiaris Consultorum Theologorum et Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium
et Episcoporum faventi cum exitu de virtutibus disseruerunt. Decretum super
virtutibus editum est coram Nobis die 10 mensis Novembris anno 1896.
Interim Bogotae Beatificationis causa celebratus erat
Processus Ordinarius (annis 1960-1961) et insuper Processus Cognitionalis
(annis 1980-1981) super sanatione, anno 1955 facta, domini Leontii Godoy
Méndez, ingenti affecti haematomate post-traumatico inveterato sub dura matre,
sanguinis profusione effrenata implicato et alto veterno. Ex inspectis processus
instrumentis hanc sanationem, miram dictam atque ut talem deprecationi Servi Dei
tributam, Consilium Medicorum affirmavit fuisse celerrimam, perfectam, mansuram
et pro medicinis cognitionibus inexplicabilem. Hunc eventum praeter naturam
evenisse agnoverunt etiam Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et
Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium atque Episcoporum; qua re coram Nobis
proditum est Decretum super miro die 8 mensis Februarii anno 1988. Decrevimus
dein ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die 24 mensis Aprilis eodem
anno. Hodie igitur, inter sacra Paschalia, in Foro Petriano, haec sumus elocuti:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Ambrosanio, Archiepiscopi
Spoletani-Nursini, Raimundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis,
Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, Ismaëlis Marii
Castellano, Archiepiscopi Senensis-Collensis-Ilcinensis, necnon plurimorum
aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de
Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonilli, Franciscus a Iesu
Maria Ioseph Palau y Quer, Gaspar Stanggassinger et Sabina Petrilli, Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Petri
Bonilli die quinta mensis Ianuarii; Francisci a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer
die vicesima mensis Martii; Gasparis Stanggassinger die vicesima sexta mensis
Septembris; Sabinae Petrilli die decima octava mensis Aprilis, in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti». Sueta denique oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum,
quos modo commemoravimus, eosdem venerati sumus Ipsique primi summa cum pietate
invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus, volumus Hunc et in posterum
firma esse, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV mensis Aprilis, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana