PRETIOSO DIADEMATE IMAGO B. M. V.
DEIPARAE REDIMITUR,
QUAE INTRA FINES DIOECESIS KAISIADORENSIS ASSERVATUR
IN PAROECIALI AEDE SACRA LOCI «PIVAŠIŪNAI» PIEQUE EXCOLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ut Ecclesiae Kaisiadorensis memoriae proditum
est, satis de peculiari venerationis cultu cognoscitur, quo frequentes Lituaniae
Christifideles B.M.V. Deiparae imaginem, illic in sacra et paroeciali aede loci
«Pivašiūnai» inde a saec. XVII asservatam, prosequi consueverunt. Ad id enim
templum, quod constat post annum MDCXXXXVIII refectum esse, plura quotannis
hominum milia hinc illinc e regionibus Lituaniae eique finitimis devote
peregrinantur tantae Matri supplicandi causa, quo facilius, ea intercedente,
opem a Deo et misericordiam aliaque beneficia consequantur caelestia, eisque ut
gratos se praebeant. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Vincentius
Sladkevičius, Episcopus titulo Aborensis necnon «ad nutum Sanctae Sedis»
Apostolicus Administrator dioecesis Kaikiadorensis, et sua et cleri et populi
vota expromens, a Nobis nuperrime postulare non dubitavit, ut Nostro nomine et
auctoritate simulacrum quod diximus sibi liceat praestanti exornare corona. Nos
igitur, qui vehementer quidem cupimus ut B.M.V. cultus magis in dies ubique
inter fideles foveatur, ex summa qua fungimur potestate Apostolica harumque
ipsarum Litterarum virtute facultatem petenti libenter facimus, ut Nostro ipse
nomine et auctoritate memoratae meritoque dilaudatae Deiparae B.M.V. vetustae
imagini pretiosum diadema seu insigne regium imponat venustum, servatis de ritu
ac formula iure praescriptis. Quas Apostolicas Litteras hodie ad perpetuam rei
memoriam expeditas suos nunc et in perpetuum effectus habere volumus, contrariis
quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Aprilis, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana