PAROECIALE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI
DICATUM,
ANTE «ŽEMAIČIU KALVARIJA» NUNC VERO «VARDUVA» NUNCUPATUM,
QUOD
INTRA FINES DIOECESIS TELSENSIS, IN LITUANIA, EXSTAT,
AD GRADUM BASILICAE
MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat intra fines Telensis dioecesis, in
Lituania, clarum quidem paroeciale templum exstare Beatae Mariae Virgini
dicatum, antea «Žemaičiu Kalvarija» nunc vero «Varduva» nuncupatum, ad
quod Christifideles frequentes conveniunt sacram imaginem Deiparae Virginis cum
Iesu Infante veneraturi ac memoriam quoque celebraturi Christi Passionis. Qua
re, cum Venerabilis Frater Antonius Vaicius, Episcopus titulo Sullectinus atque
Administrator Apostolicus «ad nutum Sanctae Sedis» Telšensis Ecclesiae,
litteris die VI mensis Iulii superiore anno datis, cleri populique nomine
petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus,
Nos, paternae dilectionis Nostrae signum hoc vertente Mariali Anno istis
carissimis in Christo Telšiensibus filiis cupientes praebere, eiusdem Pastoris
precibus libentes obsecundamus. De sententia igitur Congregationi pro Cultu
Divino proposita, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potentate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem
fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et
liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite
competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Has denique
Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratan esse volumus, contrariis
quibuslihet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii,
Mariali Anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana