Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI QUIDEM

PAROECIALIS ECCLESIA NATIVITATI B. M. V. DICATA IN OPPIDO CHELMA,
AD DIGNITATEM GRADUMQUE BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui quidem ab ineunte aetate beatissimam Virginem Mariam diligere et honorare suevimus, nullam sane occasionem omittimus eiusdem gloriosissimae Deiparae nomen, cultum amoremque augendi. Nunc autem pulchriorem reperimus causam ac peculiarem, cum agatur de Virgine honoranda in oppido Chelma, quod in finibus iacet Poloniae orientalibus, ubi fideles alacrius incitantur, occurrente hoc anno millennio a baptismo suscepto regionis Rus' Kioviensis. Quapropter, cum Venerabilis Frater Boleslaus Pylak, Episcopus Lublinensis iam preces admoverit, tum suo, tum Poloniae conferentiae Episcoporum, tum parochi nomine, ut paroecialis ecclesia, Virgini Mariae sub titulo Nativitatis beatae Mariae Virginis Chelmae dicata, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, nos autem propter rationes supra allatas pariterque ob antiquitatem praestantiaque huius templi artificia, adhibitis precibus aequo anirno ac libenti concedimus. Idcirco, iis quidem approbatis quae de re Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, statuit, placet paroeciale templum Nativitatis Beatae Virginis Mariae Chelmae in Basilicis Minoribus annumerari, additis insuper iuribus ac liturgicis privilegiis talium templorum propriis, modo serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» requirit, die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, foras emissum. Contrariis rebus minime obstantibus. Quemadmodum demum Ipsi commendavimus Matri dulcissimae Mariae nuper dilectam Ucrainorum communitatem, nunc profecto Eidem Matri coetum fidelium hunc committere volumus, quae pietatem erga se usque donet ac pacis prosperitatisque munera.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana