«Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit
(1 Cor 9, 16). Quod Gentium Apostolus dicit, bene spiritum exprimit, qui Rochum
González duosque eius socios, P. Alfonsum Rodríguez et P. Ioannem del Castillo
excitabat, dum alia Sancti Pauli verba eorum missionalem actionem breviter
absolvunt: «Didicistis ... sicut est veritas in Iesu: deponere vos secundum
pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria
erroris» (Eph 4, 20-21). Animas Christo lucrari flagrantes. P. Rochus et eius
fratres sodales per omnes terras percurrerunt ab aestuario fluminis Argentei ad
fluviorum Paranae et Uruquariae fontes, ad montes usque Mbaracayuenses in
Paraquaria superiors, incommoda omne genus et pericula adeuntes. Indefatigabiles
in praedicatione, austeri in se ipsos, amore Christi et indigenarum ducti sunt
ad novas vias aperiendas novasque constituendas missiones, quae fidei
diffusionem facilem redderent et dignis vitae condicionibus prospicerent fratrum
suorum. Multae ab iis constitutae missiones, quae «reductiones» vocantur,
sedes sunt alacritatis, quae per hos sanctos historiae partes factae sunt.
Rochus González, in urbe Assumptione Paraquariensi nobili genere anno 1576
natus, adolescentiam innocentissime emensus, ac sacerdotali ministerio
sanctissime in sua dioecesi perfunctus, postquam Societati Iesu, praesertim ad
vitandos honores, nomen dedit, eo impenso studio ad lucrandas Christo
silvicolarum animas flagravit, ut apostolici viri laudem prae primis sit
assecutus. Nullis enim fatigatus laboribus, nullis periculis territus difficillima
itinera ad inexploratas regiones suscepit, ut pauperes illas tribus ad Christi
lumen adduceret.
In postrema, quam paulo ante instituerat, huius generis missionali statione
sanctissimus presbyter, nequissimo viro magicis artibus addicto mandante,
sicariis ex improviso aggredientibus effracto ei capite occisus est. Id
contigit die 15 Novembris mensis, anno 1628, in reductione cui Omnium Sanctorum
nomen indiderat, eo quod in eorum festo die, quindecim ante diebus eam
constituisset.
Comites ei fuere apostolatus ac martyrii, quos supra nominavimus, Alfonsus
Rodríguez et Ioannes del Castillo. Ambo hi in Hispania nati et in adolescenti
aetate Societati Iesu adlecti, Cordubae in America perfectis studiis et
sacerdotio aucti, mica morum innocentiae et pietatis laude florentes, urgente
Christi caritate, se, ut novi milites veterano duci, adiunxerunt Rocho; eum in
postrema sua apostolica peregrinatione ad derelictas et incultas prae ceteris
tribus interiorum Uruquariensium regionum secuti.
Alfonsus eodem die eodemque loco, quibus Rochus, trucidatus eat, dum, populi
clamoribus excitus, ad socium iam vulnere confectum accurrebat. Moriens
Alfonsus prope ecclesiae limen procubuit, in qua paulo ante missae sacrificium
peregerat.
Ioannes del Castillo perendie in proxima reductione ab Assumptione
nuncupata, quam Rochus die 15 Augusti mensis eodem anno fundaverat, eique
concrediderat, multis suppliciis antes affectus, lapidibus obrutus, Iesu nomine
pie invocato, expiravit.
Sic tres gratissimae Deo hostiae terram illam, quam sudoribus rigaverant,
suo sanguine purpurantes, cecidere, ut olim, Deo donante, uberiores fidei
segetes orirentur.
Alfonsus aetatis annum trigesimum primum agebat, Ioannes tertium et
trigesimum quum mortem oppetiere.
Frustra in martyrum cadavera ira persecutorum desaeviit, ea discerpens atque
comburens; nulla enim umquam aetas gloriosi martyrii famam abolevit, quae
coaevis consignata gravissimis documentis quin et tribus statim post beatam
eorum mortem in curiis Bonaerensi, Corrientensi et apud Candelariam confectis
processibus confirmata, ad nostra usque tempora vividissima permansit.
Cum autem adversae circumstantiae politicae prosecutionem Causae
impedivissent, novus informativus processus in archiepiscopali curia Bonaerensi
anno 1928 instructus existentiam famae martyrii eiusque causae luculenter
demonstravit ita ut praehabitis de more discussionibus Commissio introductionis
Causae a Summo Pontifice Pio XI die 13 Septembris anno 1932 signaretur.
Deinde universa historicorum documentorum mole a Consultoribus Historicae
Sectionis Congregationis cribrata eorumque suffragiis illustrata, in tribus
Congregationibus, Antepraeparatoria, scilicet, Praeparatoria et Generali, res
de more acta est. Tandem die 3 mensis Decembris anno 1933 Summus Pontifex Pius
XI sollemni decreto edixit constare de martyrio et causa martyrii Venerabilium
Servorum Dei Rochi González, Alfonsi Rodríguez et Ioannis del Castillo, eosque
die 28 mensis Ianuarii anno 1938 Beatos renuntiavit.
Cum vero in dies augesceret beneficiorum numerus Beatorum intercessione a
christifidelibus acceptorum, Causae Actores e variis sanationibus quae,
invocatis Beatorum nomine, mirum in modum patratae videbantur, unam selegerunt
eamque Apostolicae Sedi ad cognoscendum exhibuerunt, ut eisdem Beatis Sanctorum
honores decernerentur.
Post actam Processus Canonici celebrationem spud Curiam Uruguaianensem (anno
1957), sanatio est ad Medicorum Consilium posteaque ad Theologas delata, ut de
eadem deliberarent: quae quidem deliberatio prosperum habuit exitum. Deinde,
rebus omnibus secundum consuetas normas peractis, est approbata favens ea
sententia, de qua supra diximus, per Decretum super miro coram Nobis die 28
mensis Martii anno 1988 promulgatum. Suffragantibus Fratribus Cardinalibus et
Episcopis, in Consistorio diei secundi mensis Maii anni 1988, congregatis,
statuimus ut canonizationis ritus die 16 mensis Mali eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur, inter Missarum sollemnia, hanc ediximus formulam:
«En honor de la Santísima Trinidad, para la exaltación de la fe
católica y el crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de
nuestro Señor Jesucristo, de los santos apóstoles Pedro y Pablo y la
Nuestra, después de haber reflexionado largamente e invocado muchas veces la ayuda divina, y oído el parecer de numerosos hermanos
en el episcopado, declaramos y definimos santos a los beatos: Roque González de
Santa Cruz, Alfonso Rodríguez y Juan del Castillo, presbíteros y mártires, los
inscribimos en el católogo de los santos y mandamos que en toda la Iglesia sean
devotamente honrados entre los santos. En el nombre del Padre, y del Hijo y del
Espíritu Santo».
Datum Assumptione, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini millesimo
nongentesimo duodenonagesimo, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana