 |
IOANNIS PAULI II PONTIFICIS
MAXIMI
EPISTULA APOSTOLICA
LITTERAE ENCYCLICAE
AD OMNES PERSONAS CONSECRATAS COMMUNITATUM RELIGIOSARUM ET INSTITUTORUM SAECULARIUM
ANNO MARIALI VERTENTE
“Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo” (Col. 3, 3).
Dilecti Fratres et Sorores in Christo,
I. Prooemium
LITTERAE ENCYCLICAE “Redemptoris Mater” sensum declarant Anni Marialis, quem
nunc una cum universa Ecclesia exigimus, a superiore Pentecoste ad proximam
Assumptionis Beatae Mariae Virginis sollemnitatem. Hoc temporis spatio nos
Concilii Vaticani II doctrinam sequi nitimur, quod in Constitutione dogmatica de
Ecclesia Dei Matrem tamquam eam indicavit, quae cunctum Dei populum praecedit in
fidei peregrinatione, caritatis et perfectae cum Christo coniunctionis (Cfr.
Lumen Gentium, 58. 63). Hanc ob rem, universa Ecclesia videt in Maria suam
ipsius perfectam “figuram”. Quae autem Concilium, Patrum tradinonem tenens, de
Ecclesia autumat, tamquam universali Populo Dei, oportet ii meditentur - pro sua
quisque vocatione - qui ipsam hanc efficiunt communitatem.
Complures profecto vestrum, dilecti Fratres et Sorores, hoc anno redintegrare
conantur conscientiam vinculi, quod inter Dei Matrem et propriam ipsorum in
Ecclesia vocationem intercedit. Haec igitur Epistula, quam Mariali Anno ad vos
mittimus, adiuvare vos vult in vestris de hoc argumento meditationibus, atque id
facimus recogitantes de considerationibus, quas Congregatio pro Religiosis et
Institutis Saecularibus iam comparavit (Cfr. I religiosi sulle orme di Maria,
Libreria Editrice Vaticana, 1987). Eam conscribentes, exoptamus simul dilectionem patefacere qua vos Ecclesia
prosequitur ob vestram vocationem, ob munus quod in Populo Dei expletis, tot in
locis, tot modis. Ecclesiae haec omnia magnum sunt donum. Et, quandoquidem Dei
Mater, ob partem quam in Christi mysterio habet, constanter adsit in Ecclesiae
vita, vocatio vestra vestrumque servitium quaedam sunt huiusmodi eius
praesentiae repercussio. Est itaque quaerendum qui huius “figurae” sit nexus cum
personarum consecratarum vocatione, quae variis in Ordinibus, Congregationibus,
Institutis suam Christo donationem perficere nituntur.
II. Vocationis nostrae mysterium cum Maria meditemur
In visitatione Elisabeth Mariam, cognatam suam, beatam vocavit ob eius fidem:
“Et beata quae credidit quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino” (Luc.
1, 45).
Vere haec verba, Mariae in annuntiatione dicta, insueta fuerant; at diligens
scripti Lucae lectio ostendit in ipsis de Deo veritatem contineri, iam omnino
Evangelio et Novo Foederi consentaneam. Virgo Nazarethana est in inscrutabile immissa mysterium, quod Deus vivens est,
Deus Trinus: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Hac in condicione est Virgini
revelata vocatio ut Mater esset Messiae; cui vocationi respondit dicens: fiat:
“Fiat mihi secundum verbum tuum” (Luc. 1, 38).
Dum de annuntiationis eventu meditamur, nos de ipsa nostra cogitamus
vocatione. Haec semper quoddam discrimen est in innere nostrae cum Deo vivente
necessitudinis. Unicuique namque vestrum novus quidam prospectus patefactus est
et vestrae christianae vitae novus sensus novaque ratio indita sunt.
Hoc, profecto, respectu efficitur temporis futuri, vitae videlicet quam ipsa
persona vivet, eius electionis maturique consilii. Vocationis momentum ipsam
semper personam contingit, sed - sicut Nazareth factum est in annuntiatione -
quandam eodem tempore “revelationem” Dei mysterii significat. Vocatio enim -
antequam aliquid interius fiat in homine, antequam formam sumat electionis
personalisque consilii - Dei electionem revocat, quae electioni consilioque
humano antecessit. Christus, supremum vale dicens Apostolis de hac re locutus est: “Non vos me
elegistis, sed ego elegi vos” (Io. 15, 16).
Haec optio - uti in annuntiatione evenit Mariae - nos sollicitat ut nos ipsos
inveniamus in aeterni mysterii Dei altitudine, qui Amor est. Cum igitur Christus
nos eligit, cum nobis dicit “sequere me”, tum - sicut Epistula ad Ephesios
obtestatur - “Deus, Pater Domini nostri Iesu Chrisui” nos eligit in eo: “Elegit
nos in ipso ante mundi constitutionem . . . qui praedestinavit nos in adoptionem
filiorum . . . In laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in
dilecto Filio suo”. Denique “notum fecit nobis sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum
eius, quod proposuit in eo” (Eph. 1, 4-6. 9).
Haec verba, cum ad omnes homines pertinent, aeternam cunctorum singulorumque in
Christo electionem declarant, vocationem videlicet ad sanctitatem, quae Dei
filiorum adoptivorum est propria; simul autem sinunt nos mysterium perspicere
cuiusvis vocationis, praesertim vocationis quae ad personas attinet consecratas.
Hoc modo, dilecti Fratres et Sorores, quisque vestrum percipere potest quam
altum sit quantumque naturam excedat id, quod quis experitur, cum Christum
sequitur, qui invitat dicens: “Sequere me”. Tunc Pauli verborum veritas: “Vita
vestra est abscondita cum Christo in Deo” (Col. 3, 3), obvia et clara fit.
Vocatio nostra in aeterno Dei mysterio abscondita est antequam interior eventus
fiat in nobis, noster assensus, nostra optio nostrumque consilium.
Una ergo cum Virgine, in annuntiationis eventu qui Nazareth contigit,
meditemur vocationis mysterium, quae “pars” nostra in Christo facta est et in
Ecclesia.
III. Nostrae consecrationis mysterium cum Maria meditemur
Apostolus scribit: “Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum
Christo in Deo” (Ibid.). Ab annuntiatione ad paschale transeamus
Mysterium. Pauli sententia “mortui estis” eadem declarat, quae ipse exprimit in
Epistula ad Romanos, cum de significatione Sacramenti scribit, quod nos in vitam
inserit Christi: “An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in
morte ipsius baptizati sumus?” (Rom. 6, 3). Item modo memorata Epistulae
ad Colossenses sententia “mortui estis” significat: “Consepulti . . . sumus cum
ilio per baptismum in mortem, ut, quomodo Christus surrexit a mortuis per
gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus” (Ibid. 6, 4).
Deus ab aeternitate nos elegit in Filio suo dilecto, mundi Redemptore. Nostra
hinc vocatio ad adoptionis gratiam filiorum Dei cum aeterna veritate convenit,
iuxta quam “absconditi sumus cum Christo in Deo”. Vocatio haec, ad omnes
christianos attinens, in tempore perficitur per baptismum, quod nos consepelit
in Christi mortem. Hoc Sacramento incipit illud quoque nostrum “absconditos esse
cum Christo in Deo”, hocque factum inscribitur in historia certi definitique
hominis baptizati.
Sacramentaliter mortem Christi redemptricem communicantes, nos quoque cum eo
consociamur in ipsius resurrectione (Cfr. Rom. 6, 5); plenam participamus illam “novitatem
vitae” (Cfr. ibid. 6, 4), quam Christus iniit per ipsam resurrectionem in hominis historia.
Haec “novitas vitae” liberationem imprimis significat ex hereditate peccati et
ex servitute peccati (Cfr. ibid. 6, 1-11).
Simul autem - ac potissimum quidem - sanctificationem in veritate (Cfr.
Io. 17, 17) indicat, in
qua plene patefit prospectus coniunctionis cum Deo, vitae nempe in Deo. Itaque
nostra hominum vita “est abscondita cum Christo in Deo”, et sacramentaliter et
re ipsa. Sacramento viva veritas respondet gratiae sanctificantis, quae nostram
humanam permeat vitam per communicationem vitae trinitariae.
Pauli verba, praesertim verba Epistulae ad Romanos, hanc totam praeferunt
“novitatem vitae”, quae primo baptismo participatur, omnium vocationum
principium continere, quae, vitae cursu, christianum christianamve incitabunt ad
electionem et ad in Ecclesia conscium consilium. Etenim in quavis baptizati
vocatione quidam relucet aspectus illius “sanctificationis in veritate”, quam
Christus morte sua et resurrectione perfecit atque in Mysterio suo inclusit
paschali: “Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in
veritate” (Ibid. 17, 19).
Hominis vocatio ad totam vitam suam consecrandam peculiari modo ad
consecrationem ipsius Christi pro hominibus refertur. Ea ex radice oritur
sacramentali Baptismi, quod in se primam et fundamentalem consecrationem Deo
comprehendit. Consecratio per consiliorum evangelicorum professionem - id est
per vota vel promissa - illius principii, quod est Baptismus, est congruens
progressus. In consecratione matura subest optio, qua ipse Deus eligitur,
videlicet responsio sponsalis Christi dilectioni. Cum enim ei nos tradimus ipsos
ex toto et indivise, “eum sequi” cupimus, consilium capientes de castitate,
paupertate et oboedientia servanda secundum evangelicorum consiliorum spiritum.
Christo similes esse exoptamus, nostram ipsorum vitam conformantes ad
beatitudinum spiritum in sermone Montano prolatarum. At potissimum caritatem
quaerimus, quae omnia vitae consecratae elementa pervadit et veluti germanum
“vinculum perfectionis” coagmentat (Cfr. Col. 3, 14; cfr. Lumen
Gentium, 44; Perfectae Caritatis, 1. 6; Codex Iuris Canonici,
can. 573 § 1; can. 710).
Haec omnia complectitur significatio ipsa illius Paulini actus “moriendi” qui
ratione quidem sacramentali in Baptismo incohatur. Hoc est mori cum Christo,
quod efficit ut eius fructum resurrectionis participes simus, ad frumenti grani
similitudinem quod cadens in terram “moritur” novam in vitam (Cfr. Io.
12, 24). Personae enim consecratio compleri tantummodo possit, quatenus ea
omnia, quae per vincula sacra talem constituit “novitatem vitae”, quae vitam
nostram uti hominum componunt, “absconduntur” in Christo: scilicet vita nostra
abscondita est cum Christo in Deo (Col. 3, 3).
Porro si cuius hominis consecratio saltem humano iudicio comparari potest cum
“vitae amissione”, simul tamen ea brevissima via est ad illam denuo “inveniendam”.
Dicit namque Christus: “Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam” (Matth.
10, 39). Extremam haec verba indolem Evangelii certissime declarant. Eodem autem
tempore, facile quis percipit quantum ad hominem haec referantur, quam
singularis sit eorum anthropologica vis. Quid homini ipsi principalius est, sive
viro sive mulieri, quam id ipsum: iterum sese reperire, rursus se invenire in
Christo, quoniam “omnis plenitudo” Christus est? (Cfr. Col. 2, 9).
Ad consecrationis per evangelicorum consiliorum professionem argumentum
ipsius hominis spectantes hae notiones sinunt usque nos deversari intra paschale
Mysterium. Una cum Maria consortes esse huius mortis studeamus, quae nobis
“vitae novae” fructus adtulit in resurrectione. Talis in Cruce mors contumeliam
prae se tulit faitque proprii Filii mors! At illic omnino sub Cruce, “ubi non
sine divino consilio stetit” (Lumen Gentium, 58), nonne intellexit Maria,
novo quodam modo, illa omnia quae annuntiationis audiverat iam die? Illic
profecto, per gladium qui “eius pertransiit animam” (Cfr. Luc. 2,
35), per incomparabilem “kenosim fidei” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris
Mater, 18), nonne Maria perspexit usque ad imum plenam de sua maternitate
veritatem? Illic plane nonne sese decretorio aliquo modo eandem effecit atque
talem veritatem, “denuo inveniendo animam”, quam in Calvariae experimento
“perdere” via acerbissima debuit pro Christo et Evangelio?
In hac ergo veritate, quae de maternitate divina denuo “invenitur”, quae
“pars” fuit Mariae iam inde ab annuntiationis tempore, voces Christi
inscribuntur ex Crucis culmine enuntiatae, quae apostolum designant Ioannem,
hominem nempe demonstrant: “Ecce filius tuus!” (Io. 19, 26).
Dilectissimi Fratres ac Sorores: per vocationem nostram, nostram per
consecrationem redeamus perpetuo ad penetralia paschalis Mysterii. Sistamus nos
apud Crucem Christi, ipsius iuxta Matrem. Vocationem nostram ab illa discamus.
Nonne Christus ipse aliquando est elocutus: “Quicumque enim fecerit voluntatem
Patris mei, qui in caelis est, ípse meus frater et soror et mater est”? (Matth.
12, 50).
IV. Cum Maria proprium vestrum ponderemus apostolatum
Paschalia eventa ad Pentecostem nos dirigunt, illum ad diem quo “venerit ille
Spiritus veritatis” ut deducat “in omnem veritatem” (Cfr. Io. 16, 13)
Apostolos cunctamque Ecclesiam super ipsos conditam veluti fundamenta (Cfr.
Lumen Gentium, 19) per generis humani historiam.
Adfert ín Cenaculum Pentecostes Maria “novam maternitatem”, quae eius facta est
“pars” apud Crucem. In ea permanere debet haec maternitas, at eodem quidem
tempore ab ea tamquam “figura” transferri in universam Ecclesiam, quae toti orbi
patefacta est adventus Paracliti Spiritus die. Quotquot in Cenaculum
convenerunt, conscii sibi sunt vitam suam, a reditus Christi ad Patrem tempore,
cum Ipso absconditam esse in Deo. Qua ex conscientia magis vivit Maria quam
alius quispiam.
In mundum Deus venit et ex illa natus est “Filius hominis”, ut aeternae
satisfaceret Patris voluntati qui “sic . . . dilexit . . . mundum” (Cfr. Io.
3, 16). Verumtamen, cum
Emmanuelem sese praestaret Verbum (Deum nobiscum), Pater Filius et Spiritus
Sanctus id etiam altius aperuerunt, quod dicit Ioannes: mundus “in ipso manet” (Cfr.
1 Io. 3, 24). “In ipso enim vivimus et movemur et sumus” (Act.
17, 28). Rerum creatarum universitatem
amplectitur Deus potentia sua creatrice, quae per Christum revelata est maxime
veluti amoris potentia. Verbi dein ipsa Incarnatio, ineffabile atque indelebile
documentum Dei “immanentiae” in mundo, nova prorsus ratione eius aperuit “transcendentiam”.
Quod omne iam completum est atque in Mysterio paschali conclusum. Filii autem
decessio, qui est “primogenitus omnis creaturae” (Col. 1, 15) novam
excitavit illius exspectationem qui omnia replet: “quoniam Spiritus Domini
replevit orbem terrarum” (Sap. 1, 7).
Qui vero una cum Maria in Cenaculo Hierosolymitano diem praestolabantur
Pentecostes, iam illa experti sunt “tempora nova”. Perflante enim veritatis
Spiritu exire eos oportet de Cenaculo, ut cum eodem Spiritu testificentur
Christum crucifixum ac resuscitatum (Cfr. Io. 15, 26-27). Hac de causa
Deum patefaciant tamquam amorem recesse est, qui complectitur orbem simulque
penetrat; omnibus persuadere debent cum Christo eos vocari ad “moriendum” in
ipsius mortis potentia, ut ad vitam resurgant cum Christo absconditam in Deo.
Hoc prorsus efficit quasi nucleum ipsum apostolici muneris Ecclesiae.
Apostoli, qui Pentecostes die ex Cenaculo sunt egressi, principium evaserunt
Ecclesiae, tota quae apostolica est ac persistit constanter in statu missionis.
Hac in Ecclesia quisque iam de Baptismi sacramento deindeque Chrismatis
vocationem percipit quae - uti meminit Concilium - suapte natura et essentia est
vocatio ad apostolatum (Cfr. Apostolicam Actuositatem, 2).
Initium sumpsit Marialis Annus in sollemnitate Pentecostes, ut universi cum
Maria in Cenaculum invitari se sentiant, unde tota apostolica Ecclesiae via a
generatione in generationem capit principium. Inter invitatos autem manifesto
invenimini vos, cari Fratres ac Sorores, qui impellente Sancti Spiritus virtute
vitam vestram exstruxistis vestramque vocationem in peculiaris consecrationis
principio, alicuius devotionis universalis ad Deum. Haec proinde ad Cenaculum
invitatio Pentecostes significat debere vos renovare altiusque investigare
vocationis vestrae conscientiam duas quidem in partes. Altera continetur illius
apostolatus confirmatione, quae in ipsa reperitur consecratione; altera
efficitur renovatione muluplicium munerum apostolicorum, quae ex eadem
consecratione procedunt intra ipsos limites spiritus et finis tum Communitatum
vestrarum atque Institutorum, tum uniuscuiusque vestrum.
In Cenaculo Pentecostes studete congredi cum Maria. Nemo magis quam illa ad
salutarem hanc vos adducet visionem veritatis de Deo et homine, de Deo et mundo,
quae Pauli circumscribitur verbis: “Mortui enim estis, et vita vestra abscondita
est cum Christo in Deo!” (Col. 3, 3). Amplexantur hae voces tam paradoxum quam nucleum ipsum nuntii evangelici. Vos,
dilecti Fratres et Sorores, utpote Deo consecratae personae, peculiaribus
fruimini facultatibus, quibus hoc evangelicum paradoxum et nuntium hominibus
aperiatis. Vestrum insuper est omnibus enuntiare - in mysterio crucis et
resurrectionis - quantum mundus omnesque creatae res “in Deo” sint, quantumque
nos in eo “vivamus, moveamur et simus”, quantum Deus hic, qui caritas est, omnia
complectatur et omnes, quantum demum caritas Dei diffusa sit in cordibus nostris
per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Cfr. Rom. 5, 5).
Christus vos “elegit de mundo”, atque mundus ipse vestra indiget electione,
etiamsi incuriosus interdum videtur eiusdem ac nullum ei tribuere momentum.
Mundus hoc eget vestro “abscondi cum Christo in Deo”, tametsi nonnumquam
clausurae monasticae improbat formas. Etenim in “vos abscondendi” ipsa vi, una
cum Apostolis cunctaque Ecclesia, uti proprium orationis sacerdotalis nuntium
nostri Salvatoris excipere potestis: “Sicut tu (Pater) me misisti in mundum, et
ego misi eos in mundum” (Io. 17, 18). Vos huius missionis, missionis
inquimus apostolicae Ecclesiae, participes estis (Cfr. Codex Iuris Canonici,
can. 574 § 2); participes profecto singulari modo prorsusque vestro, secundum
vestrum “proprium donum” (Cfr. 1 Cor. 7, 7). Quisque vestrum eam
participat et eo magis, quo magis eius vita “est abscondita cum Christo in Deo”.
Hic est fons ipse apostolatus vestri.
Eiusmodi apostolatus fundamentalis modus non potest festinanter mutari per
mentis conformationem huic saeculo (Cfr. Rom. 12, 2). Verum quidem est
vos saepe experiri mundum amare “quod suum est”: “Si de mundo essetis, mundus
quod suum est diligeret” (Io. 15, 19). Christus enim is est, qui vos “elegit de mundo”, et quidem elegit vos “ut
salvetur mundus per ipsum” (Cfr. ibid. 3, 17). Hac ipsa de causa
vestrum “abscondi cum Christo in Deo” non est omnino vobis deserendum, cum sit
haec condicio necessaria, ut mundus credat in salvificam Christi virtutem. Id “abscondi”,
principium ducens ex vestra consecratione, efficit unumquemque vestrum personam
credibilem et claram: et hoc non obserat, at contra reserat prae vobis “mundum”.
Etenim “Consilia evangelica - uti iam vobis diximus in Adhortatione Apostolica
“Redemptionis Donum” - secundum id quod iis est essentialiter propositum,
renovationi creaturae deserviunt: mundus debet per ea subici homini ut homo ipse
perfecte Deo donetur” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Donum, 9).
Societas operis “Marialis auctus” in Ecclesia universa, veluti Marialis Anni
proventus primarii, multis diversisque efficietur modis iuxta cuiusque Instituti
propriam vocationem, eoque prosperior erit, quo magis eadem Instituta agent cum
fide erga peculiare suum donum. Itaque:
a) Instituta, quae integre ad contemplationem ordinantur, cum “in solitudine
ac silentio, in assidua prece et alacri paenitentia soli Deo vacent, quantumvis
actuosi apostolatus urgeat necessitas, praeclaram partem - ut ea Concilium
Vaticanum II monet - semper retinent in Corpore Christi mystico” (Perfectae
Caritatis, 7).
Qua re, hoc gratiae peculiari anno, Mariam contuens Ecclesia sentit se
attentam esse obsequentemque vitae contemplativae amplae traditioni, quam viri
et mulieres, in hoc charismate manentes, redintegrare valuerunt et alere pro
communitate ecclesiali proque hominum universae societatis bono. Sanctissima
Virgo tanta fuit spiritali fecunditate praedita, ut facta sit Ecclesiae Mater
totiusque humani generis. Silentio, Dei verbum continenter auscultans arcteque
cum Domino coniuncta, Maria instrumentum evasit salutis, cum Filio suo divino
Iesu Christo. Se igitur consolentur omnes qui vitae contemplativae se voverunt,
quandoquidem Ecclesia itemque mundus, qui est eidem evangelizandus, non modicum
excipiant lumen et robur a Domino, per eorum absconditam et orantem vitam;
persequentes pariter Ancillae Domini humilitatis, solitudinis perpetuaeque
communionis cum Deo exempla, in amore crescant vocationis suae, animarum
contemplationi deditarum.
b) Quot vero Religiosi viri ac mulieres ad vitam apostolicam se conferunt, ad
evangelizationem, ad caritatis opera et misericordiae, in Maria exemplar
inveniunt caritatis erga Deum et homines; quod sequentes acriter fideliterque,
necessitatibus respondere poterunt hominum qui, rebus certis carentes, veritate
Deique sensu, afflictantur; vel iniquitatibus vexantur, discriminibus,
oppressionibus, bellis, fame. Una cum Maria condiciones participare poterunt
fratrum suorum atque Ecclesiae auxiliari, prompti sane ad officia praestanda pro
hominum salute, qui itineri eius hodie obvii sunt.
c) Institutorum saecularium sodales, cotidianam vitam in diversis hominum
ordinibus agentes, in Maria specimen reperiunt et auxilium ut hominibus,
quibuscum in saeculi condicionibus partem habent, praebere valeant sensum
concordiae et pulchritudinis vitae humanae, quae eo maior est et laetior, quo
magis Deo patet; actae vitae testimonium ut in bono communitates aedificent
humana persona digniores in dies; comprobare denique temporales res, Evangelii
vi patratas, recreare posse humanum consortium, illud liberius iustiusque
reddendo pro bono omnium Dei filiorum, mundi universi Domini omniumque donorum
largitoris. Hoc canticum erit, quad homo ipse, haud aliter ac Maria, Deo cantare
poterit, omnipotentem eum agnoscens et misericordem. Si impensius studueritis
secundum vestram vocationem omnino vivere et praeclarum suspexeritis exemplar
illius, quae perfecte Deo consecrata fuit, Matris scilicet Iesu et Ecclesiae,
evangelicae vestrae testificationis crescet efficacia atque hac de re pastoralis
actio vocationibus excitandis proficiet.
Non pauca quidem Instituta hodiernis temporibus vocationes valde desiderant
multisque profecto in locis Ecclesia animadvertit plures ad vitam consecratam
vocationes esse necessarias.
Atqui Marialis Annus vocationes poterit suscitare si fidentius a Maria
auxilium petetur, veluti a matre quae familiae ministrat et simul omnium
Ecclesiae partes impensius sentient suum esse ad vitam consecratam in Ecclesia
fovendam conferre.
V. Conclusio
Mariali vertente Anno, Christifideles omnes, iuxta Ecclesiae mentem,
invitantur ad meditandam Deiparae Virginis praesentiam in mysterio Christi
ipsiusque Ecclesiae (Cfr. Lumen Gentium, 52-69). Haec Epistula
incitamento est ut consideretis praesentiam hanc in cordibus vestris, in
historia animae vestrae vestraeque cuiusque vocationis simulque in religiosis
Communitatibus, Ordinibus, Congregationibus Institutisque saecularibus.
Annus Marialis, licet profecto affirmare, factus est tempus singularis
“peregrinationis” in vestigiis Eius, quae in fidei peregrinatione cunctum Dei
“praecedit” populum: praecedit scilicet omnes et quemque vestrum. Haec
peregrinatio multiplices prae se fert modos et ambitus: nationes totae enim,
quin immo continentes ad marialia Sanctuaria conveniunt, ne de singulis
Christifidelibus loquamur, qui sua “interiora” habent sanctuaria, in quibus
Maria eos ducit in via fidei, spei et coniunctionis amoris cum Christo (Cfr.
Lumen Gentium, 63. 68).
Ordines crebro, Congregationes et Instituta una cum usibus nonnumquam
perantiquis, Sanctuaria quoque habent sua, “loca” scilicet praesentiae Mariae,
quibus eorundem iuncta est religio et ipsa eorum vitae et muneris in Ecclesia
historia. “Loca” haec mentem profecto ad Virginis Matris peculiaria mysteria
revocant ad condiciones, ad eius vitae eventus, ad testimonia demum
experientiarum spiritualium Conditorum vel ad eorum charismatum significationem,
quae deinceps ad cunctas transierunt communitates.
Hoc vero Anno potissimum his in “locis”, his in “Sanctuariis” adesse
annitimini. Novum perquirite in his robur, sincerae renovationis vitae vestrae
consecratae vias simulque nova consilia novasque apostolatus rationes. Vestigate
in iis vestram identitatem, sic ut paterfamilias ille idemque sapiens vir “qui
profert de thesauro suo nova et vetera” (Matth. 13, 52). Sic esto!
Quaerite per Mariam spiritalem vigorem, cum ipsa iuvenescite. Pro vocationibus
orate. Denique “quodcumque dixerit vobis, facite”, ut admonuit Virgo in Cana
Galilaeae (Cfr. Io. 2, 5). Hoc a vobis, hoc vobis exoptat Maria, Sancti
Spiritus mystica Sponsa ac Mater nostra. Quin adhortor vos, ut huic Mariae voto
actu communi fiduciae respondeatis, quae sane “respondet matris amori” (IOANNIS
PAULI PP. II Redemptoris Mater, 45).
Hoc Mariali Anno Nos quoque ipsi Ei quemque vestrum concredimus intimo ex
animo, Communitates pariter vestras, vobisque tandem benedicimus in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXII mensis Maii, in Pentecostes
sollemnitate, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1988 - Libreria
Editrice Vaticana
|