IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
FILIALI QUIDEM
PAROECIALIS ECCLESIA OPPIDI VULGO
MONTECRISTI, BEATAE MARIAE VIRGINI
SCILICET POPULARI SERMONE «SANTÍSIMA
VIRGEN DE MONSERRAT»
DICATA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Filiali quidem et vehementi
dilectione qui ab ineunte aetate Beatam Mariam Virginem diligimus, nunquam
profecto eiusdem cultum pietatemque augendi et apud populum fidelem dilatandi
praetermisimus opportunitatem. Praeter has aliis Nos movemur rationibus:
cupimus scilicet templa extollere quae antiquitate, quae artificiis, quae paene
fidelium interminata peregrinatione, clare eminent. Cunctas has sane causas
reperimus in ecclesia paroeciali oppidi Montecristi ubi pientissime Beata Maria
Virgo colitur, quam populus patrio sermone «Santísima Virgen de Monserrat»
vocitat. Cum igitur Venerabilis Frater Aloisius A. Carvajal Rosales, Episcopus
Portus Veteris, litteris die quinto et vicesimo mensis Martii superioris anni
datis, ab hac Apostolica Sede, suo et cleri et fidelium nomine, petierit ut
aedes illa, in finibus suae dioecesis posita, dignitate Basilicae Minoris
ornaretur, Nos aequo sane animo expostulationibus adhibitis concedimus. Idcirco
ea quidem probantes, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis olim a Nobis
potestatibus, hac in re statuit, Apostolica Nostra auctoritate, paroeciale
templum B. M. V. quam «Santísima Virgen de Monserrat» vocant, in numerum
Basilicarum Minorum redigimus, concessis pariter iuribus et privilegiis
congruentibus, modo ea serventur quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris»
requirit, die VI mensis Iunii factum, anno MCMLXVIII. Plurima tandem prece Ipsam
imploramus Ecclesiae Matrem ut usque hanc fidelium communitatem praestet tutam,
quae tam pie Eandem et fidenter colit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
tertio mensis Iunii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana