BEATA EUSTOCHIA CALAFATO SANCTA ESSE
DECERNITUR ET DEFINITUR
«Omnis ... anima sequitur quod amat. Omnis caro foenum, et
omnis honor carnis quasi flos foeni; foenum aruit, flos decidit: Verbum autem
Domini manet in aeternum. Ecce quod ames, si vis manere in aeternum» (S.
AUGUSTINUS, In Io. Evang., Tr. 7, 1).
In Christum amore, qui fons vitae est et sanctitatis,
pellici se sivit ac duci etiam B. Eustochia Calafato, quae cunctis relictis
rebus, solummodo regnum Dei quaesivit atque S. Franciscum emulans Asisiensem
et S. Claram, animo curis soluto ac perfecta laetitia, voluntariae paupertatis
humilitatisque inambulavit in via itemque contemplationis atque proximi tum
spiritalis tum corporei boni perquam sollicitae curae.
Eadem Messanae orta est, die XXV mensis Martii anno
MCCCCXXXIV, Bernardo Cofino, Calafato vocitato a populo, et Mascalda Romano, qui
quidem ei nomen indiderunt Smeraldae. Ex matre, muliere sapienti
franciscalisque vitae formae studiosa, comperit ab ineunte aetate erga Deum
dilectioni nihil esse anteponendum praeoptandaque magis superna bona quam
caduca incertaque. Salutaria proposita haec penitus animo ipsa comprehendit,
praesertim postquam e vita demigravit vir cui inscia desponsata erat a patre.
Impulsi interea divinae gratiae Smeralda cum obsecundaret, plus plusque
pulchritudinem utilitatemque delibabat orationis, solitudinis, paenitentiae et
ab omnibus mundanis vanitatibus seiunctionis. Cupiebat idcirco se penitus Domino
consecrare monasteriumque ingredi Clarissarum suae urbis; at potius quam
consensum inveniret et adiumentum in iis quos diligebat difficultates repperit
animumque aversum. Nonnulli etiam familiares, inter quos et pater annumerandus,
omnia sunt experti ut eam a proposito abstraherent. Sed quo maiores erant
obices eo ardentius firmiusque erat desiderium in desertum advolandi ad corque
Iesu confugiendi cruci affixi. Eius tandem constantia evicit: nam sita est anno
MCCCCXLIX ingredi Clarissarum monasterium Sanctae Mariae Basicensis, Messanae,
ubi eidem nomen Eustochiae est impositum.
Perita perducta magistra, penitus se virtutum dedidit
exercitio, colens tenensque diuturnam deprecationem, passionem Iesu meditans,
corporis castigationem exercens durasque paenitentias, infirma praestans
ministeria, curam nominatim aegrotarum sororum. Verum disciplina ac monasterii
consuetudines haud omnino eius perfectionis satisfaciebant desiderio; neque
servabatur paupertas ut cupiebat sic perfecte. Una idcirco cum aliis sororibus
ut monasterii religiosam vitam reformaret adnixa est. Conatibus vero frustra
captis, obtinuit a Pontifice licentiam novam excitandi communitatem quae arctius
franciscalem servaret paupertatem. Anno autem exeunte MCCCLX, una cum fida
Iacopa Pollicino sororeque germana Mita ad vetus quoddam se contulit
valetudinarium, monasterio conformatum. Ut crebro contingere solet,
difficultates non defuerunt recenti communitati et simultates, quae quidem
eius animum non fregerunt, quin immo in persequendo proposito confirmarunt. Anno
porro MCCCCLXIV in vico Montisvirginis commorari coeperunt sorores, ubi haud
mediocri cum labore, aerumnis sumptibusque aedes ad vitam consecratam idoneas
paravere. Dei interea providentia eorurn favebat studio laboribusque, cum
sororum numerum multiplicaret, quibus et ipsa se iunxit Mascalda, quae libenter
sane suae facta est ipsius filiae discipula.
Abbatissa renuntiata, sanctimonialis nostra communitatem
summa cum prudentia moderavit maternaque sollicitudine. Veluti lampas erat
sororibus ardens quae eorum collustrabat semitam viamque Dei famulatus et
Ecclesiae. Eius verba profecto Evangelii ostendebant sapientiam, resque ab ea
gestae mirum erant canticum caelesti Sponso. Mutuam continenter suadebat pacem,
caritatem unitatemque. Comiter humiliterque monebat, animos confirmabat,
solabatur ac secundum uniuscuiusque necessitudines cohortabatur.
Quamvis incommoda uteretur valetudine, interdum nequaquam
firma, a beneficiis peculiaribus declinabat quae sororum tranquillitatem
conturbarent, cum hae ipsius aegritudines detegerent. Infirmis ipsa inservire
cupiebat, cum in iis imaginem conspiceret Redemptoris. Quae caritas monasterii
praetergrediebatur fines atque universum terrarum orbem complectebatur. Orabat
porro reliquosque ut pro vivis defunctisque precarentur inducebat. A Deo autem
expostulabat ut sineret se pati, ut eorum iuvaret animas, qui quidem gratia
permoti ab interitu servarentur. Inimicos vero haud secum quam ceteros
facilitatis eius auxiliique attingit solacium.
Ita sane se gerebat, quia eius cor amoris divini dilatatum
dilectione, pati cum patientibus laetarique cum laetantibus valebat.
Persentiebat enim, nulla re retenta, vehementem dandi sui vim Ipsi qui quidem
omnia dabat, nominatim facultatem se tradendi aliorum pro bono: «quoniam ille
animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animam ponere (1 Io.
3, 16). Ex diuturna Cruci affixi contemplatione ad quem, tanquam ad centrum,
totam religionem et ascesim suam intendebat, hauriebat ipsa robur vigoremque
amaritudinis viam gradiendi, crucis integraeque donationis. Nulla enim tam alia
re se ad erga Deum amorem esse perductam asseverabat, quam passionis
meditatione. Hortabatur idcirco sorores ut Crucifixum haberent veluti patrem
atque in eius bracchia penitus se dederent.
Simplicitate enituit, claritudine fideique firmitate. In
Deo usque demersa, maximo detinebatur opere, deprecatione scilicet cui magnam
diei noctisque vacabat partem. Pie sane in eam incumbebat tum necessariorum
ut superaret impedimentum atque in monasterium ingrederetur, tum ut magnas
sustineret molestias intra monasterium, cum propter regularem observantiam illud
florere conspicere vellet. Nobis vero omnino est fatendum ipsius precationes
haud irritas fuisse, quandoquidem largiter est divinum auxilium experta.
Singulari sane ex fide studium scatebat Dei gloriae, cuius pro honore laudeque
omnes damnatorum poenas pati fiagrabat ut omnes animae consortium cum Deo
haberent Eidemque gratias agerent ac bene dicerent, Cuiusque sanctum laudarent
nomen et potentiam. Hoc enim uno consilio instituere voluit novum monasterium ut
Deus glorificaretur animaeque servarentur.
Suam autem alebat animam inquisitione meditationeque
sacrorum bibliorum, plane persuasum sibi habens eadem revelationem continere;
quae quidem cum suis spiritalibus enodaret filiabus, videbatur vultu mutari ac
Spiritus Sanctus per eam loqui.
Sacram Eucharistiam magna coluit reverentia tum cum eam
suscipiebat amore veluti incensa, tum cum visitabat ac venerabatur. Accedebat
porro ad eucharisticam mensam aliquot post dies precationis prolixioris quae cum
lacrimis sociabatur. Cum autem nonnullas noctu horas ante tabernaculum manebat
orans meditansque, reverentiae erga Eucharistiam causa, vultum deiciebat atque
aliquantulum secedebat ab altari, quoniam se haud dignam existimabat quae ad
illud adpropinquaret. Nec minus ardens erga liturgiam erat eius fides atque
horarum erga officium, quod quidem magno cum decore spiritalique suavitate
recitabat. Amor in Virginem Mariam fuit ei tener, quam vero, monasterium
ingressa, tanquam matrem selegit, quamque multimodis honoravit.
Magis in caelo quam in terra habitare videbatur, tantopere
capiebatur coniunctione cum Deo transformabatur. Suum enim obtutum in caelesti
patria figebat et spem solummodo in Domino ponebat: nam in orationibus
fatebatur: «Tu es desiderium meum, meum solacium, meum gaudium, meum refugium
meaque exspectatio, et in te uno spes mea est totumque meum bonum». Mundi
igitur vanitates nullae modo eam fascinabant. Omnino paupertatis flagrabat
amore, quam quidem ex toto gaudenter colebat. Exemplum sumens ex S. Francisco,
hanc intellexit virtutem non modo tanquam seiunctionem terrestriumque commodorum
privationem, sed potissimum veluti spiritus libertatem ad Cruci affixo
adhaerendum necessariam eiusque vestigia expeditius ad persequenda. Ut promptius
sane Deo inserviret, semet abnegavit ipsam, corpus castigavit suum
paenitentiamque exercuit. Rudi utebatur cilicio; sub vestimentis insuper rubi
ramos condebat et usque ad sanguinis effusionem se flagellabat. Interdiu
laboriosa praestabat opera domusque officia vel validioribus difficilia, veluti
grandia aquae vasa gestare, quod quidem faciebat, ut Christi imitaretur laborem
in Cruce portanda. Etiam corpore acerba et adversa communicare cupiebat, quae
Dominus in passione obierat. Tanta voluntate flagrabat suam testificandi
caritatem ut in carne sua experiri postularet Crucifixi plagas et exclamaret:
«Aut me haec ex vita eripe aut plagas dona». Crebro ieiunabat somnumque
minuebat quo diutius in meditationem et deprecationem incumberet. Nec minus
firma promptaque in persecutionibus incommodisque perferendis quae suae vitae
decursu experta est. Nec eos querebatur a quibus iniuria afficiebatur et
aegritudine, nec se ab eis se defendebat. Eadem quidem Spiritus tranquillitate
varios longinquosque tulit morbos, quibus est correpta, quin immo gratias Domino
persolvebat quod eam secum pati dignasset.
Usque eo humilitatem dilexit ut despici averet, sicut
Christus passionis tempore, atque quamvis institutrix esset ac monasterii
abbatissa, pro nihilo a sororibus se putari.
Die XXX mensis Novembris anno MCCCCLXXXIV, cum cenaret est
animo relicta; quam animi defectionem varii sunt morbi secuti. Cum idcirco
conscia sibi esset sororem mortem appropinquare, animo laeto sane ac precante
Sponsum exspectavit ut aeternum cum eo ingrederetur convivium. Veluti
transfigurata suaviter obdormivit in Domino, nomen vocans Iesu, pervesperi die
XX mensis Ianuarii anno MCCCCLXXXV. Continuo suavis effusus est odor. Corporis
corruptionis haud datis indiciis, biduo post in sepulcro condita est. Apud
deinceps eius corpus et tumulum complura exstitere portenta, inter quae
nonnullae sanationes quae effecerunt ut veneratio apud populum fidelis Christi
discipulae augeretur.
Cum autem sanctitatis fama ac miraculorum latius
proferretur et confirmaretur, monasterii Montisvirginis sorores quae Beatam
cognoverunt Eustochiam, suae matris voluerunt prodere memoriam, aliqua
exarantes documenta in quibus eiusdem narrabantur vita, opera ac virtutes. Cum
porro semper eius memoria maneret, fugiente irreparabili tempore, anno MDCXL
tandem canonizationis causa inita est per processus ordinarii celebrationem apud
curiam archiepiscopalem Messanensem. Anno autem MDCCLXXIX alter actus est
processus de sanctitatis fama et cultu eiusdem Beatae. Decessor porro Noster
Pius PP. VI, die XIV mensis Septembris anno MDCCLXXXII, eius comprobavit cultum
«ab immemorabili», et die XIII mensis Novembris eiusdem anni facultatem
faciebat tum missam tum officium eius celebrandi. Quod ad nostram usque
aetatem continenter factum est.
Die XXI mensis Martii anno MCMLXXXV, post disquisitiones
apud Congregationem pro Causis Sanctorum, coram Nobis, decretum proditum est
quo declarabatur Beatam Eustochiam Calafato virtutes exercuisse theologales,
cardinales iisdemque adnexas, heroum in modum. Celebratus erat interea quodam de
miraculo processus quod, deprecante ipsa Beata, anno MCMLXV Messanae dicebatur
patratum. Re penitus tum a medicis tum a theologis perquisita felici cum
exitu, Nostra auctoritate de miraculo latum est decretum, die VIII mensis Maii
anno MCMLXXXVII. Itaque in Consistorio in Aedibus Vaticanis die XXII mensis
Iunii eiusdem anni habito, auditis Fratribus Nostris Cardinalibus Praesulibusque
hac quidem ratione coadunatis, Beatam Eustochiam in numerum sanctorum referre
statuimus.
Stata igitur canonizationis die, hodie, Messanae, haec
sumus inter sacra elocuti: «In onore della Santissima Trinità, per
l'esaltazione della fede cattolica e l'incremento della vita cristiana, con
l'autorità di nostro Signore Gesù Cristo, dei Santi Apostoli Pietro e Paolo e
Nostra, dopo aver lungamente riflettuto e invocato più volte l'aiuto divino e
ascoltato il parere di molti nostri Fratelli nell'episcopato, dichiariamo e
definiamo Santa la Beata Eustochia Smeralda Calafato, la iscriviamo nell'Albo
dei Santi e stabiliamo che in tutta la Chiesa ella sia venerata tra i santi. Nel
nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo».
Quae vero Nos tum exemplis huius caelitis Sanctae tum
etiam permoti singulis vitae praestantis eius rationibus sollemniter
decreverimus, tam in praesens valere vigereque volumus quam in posterum
tempus, contrariis quibusvis haud obstantibus rebus, quandoquidem fore
certissime novimus cultus liturgicus eiusdem Sanctae imitatioque ut plurimum
spiritalis Ecclesiae universae emolumenti, Deo largiente, importet.
Datum Messanae, die undecimo mensis Iunii, anno Dornini
millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana