SIMULACRUM B. M. V. IN CAELUM ASSUMPTAE,
QUOD INTRA FINES
DIOECESIS SONSONENSIS-RIVI NIGRI PIE COLITUR IBIQUE IN
TEMPLO
OPPIDI «MARINILLA» ASSERVATUR, DIADEMATE REDIMITUR PRETIOSO
Ad perpetuam rei memoriam. – Ut memoriae proditum est, haud licet de
praecipuo venerationis cultu dubitare, quo intra fines Ecclesiae
Sonsonensis-Rivi Nigri praeclara excollitur imago B. V. Mariae in caelum
Assumptae, quae inde ab anno MDCCCXXXVI in paroeciali templo loci «Marinilla»
religiose asservatur, cum ceterum constet omnes illius paroeciae fideles
Beatissimam Virginem in caelum Assumptam longe iam ante sibi dulcissimam
elegisse apud Deum Patronam, in eiusque tutela ac fide etiam totius regionis
incolas adhnc esse consuevisse. Quae cum ita sint, iure meritoque imago illa
Deiparae B. M. V. dignissima videtur, quae maiore nunc aliquo decoretur honore,
ipsaque hac de causa, cum Venerabilis Frater Alfonsus Uribe Jaramillo, Episcopus
Sonsonensis-Rivi Nigri, cleri populique sui vota expromens, a Sancta hac Sede
recens petierit ut Nostro nomine et auctoritate sibi liceat memoratam B. V.
Mariae imaginem praestanti diademate coronare, Ipsi, qui plus plusque in dies
cultum et amorem tantae Matris augeri vehementer cupimus, peramplam adhibentes
occasionem Nobis datam iucundissimo hoc anno Mariali, non dubitamus ex summa
potestate Nostra Apostolica, qua providenter fungimur, harumque Litterarum
virtute facultatem petenti facere, quam nunc illi facimus, ut Nostro nomine et
auctoritate ipso dilaudato Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae simulacro
pretiosam imponet coronam, qua vel magic in dilecta dioecesi Sonsonensi-Rivi
Negri tot filiorum christiana Fides confirmetur ac pietas, servatis de eiusmodi
ritu ac formula liturgica lege praescriptis. Contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii,
anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana