The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PRAECIPUAS

PAROECIALE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE
 DICATUM QUOD LUTINAE INTRA FINES PREŠOVIENSIS EPARCHIAE EXSTAT,
AD GRADUM AC DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praecipuas sacras aedes Prešoviensis eparchiae, in Cechoslovachia, merito recensetur paroeciale templum Beatae Mariae Virgini in Caelum Assumptae dicatum, exstans Lutinae, ad quod, ornamentis et arte decorum, Christifideles eparchiae ac finitimarum dioecesium frequentes accedunt imaginem Deiparae «Matris Unitatis» veneraturi eiusque supernum petituri fidentes auxilium. Qua re, cum Reverendissimus Dominus Ioannes Hirka, Ordinarius «ad nutum Sanctae Sedis» Presoviensis, litteris die VIII mensis Maii superiore anno datis, etiam cleri populique nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae Nostrae signum, hoc Mariali vertente Anno, tam dilectis in Christo filiis Prešoviensibus cupientes praebere, istius Reverendissimi Domini precibus liberates volumus obsecundare. De sententia igitur Congregationis pro Cultu Divino Nobis proposita, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt, iti tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, aped Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Iunii, Anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top