ISCLANA IN DIOECESI PAROECIALE TEMPLUM
SANCTO VITO M. IN «FORIO»
DICATUM TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS
EXORNATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Satis superque constat praeclaram aedem Sancto
Vito Martyri in «Forio» sacram, qui locus Ecclesia continetur Isclana, saes.
IX-X certum suum primordium habuisse, eandemque deinceps, quod auctoritate
semper praevaleret, restitutam ac refectam esse necnon moderatam quandam artis
speciem, quae baroca dicitur, induisse. Pariterque pro comperto habetur, quod
quidem pluris interest, complures Christifideles ad idem templum illius oppidi
memorato apud Deum Patrono dicatum adire diu consuevisse venerationis
pietatisque causa; quem ad modum varia laudanda cum eiusmodi templo coniuncta
videntur apostolatus Instituta aliaque paroeciae incepta, quae, reliquis sacris
ministeriis cumulata, magnopere spiritali animorum utilitati conducunt. Quae cum
ita sint, Nos, qui maxime cupimus ut clara ubique templa ad ritus sollemniores
celebrandos valde conferant et in primis ad Deum etiam in Sanctis suis piissime
colendum, statuimus preces audiendas esse, quas recens huic Sanctae Sedi
Venerabilis Frater Antonius Pagano, Episcopus Isclanus, adhibuit, quibus
videlicet, communia cleri populique vota expromens, petiit ut praestabilis,
quam diximus, sacra aedes titulo Basilicae Minoris decoretur. Quare, ratam
habentes sententiam Congregationis pro Cultu Divino, idque simul confirmantes,
quod hac de re facultatibus utendo a Nobis sibi factis ipsa hodie peregit, vi et
potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute nominatum templum
paroeciale Santo Vito M. in «Forio» dicatum ad gradum honoremque Basilicae
Minoris perpetuum in modum evehimus, cunctis ei traditis iuribus et
concessionibus, quae reliquarum eiusmodi ordinis Basilicarum sunt propria,
servatis vero servandis Decreto «de titulo Basilicae Minoris» statutis, quod
die VI mensis Iunii prolatum est anno MCMLXVIII.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die duodetricesimo
mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana