IN OPPIDO «CASTELLABATE» QUOD DICUNT,
QUI LOCUS EST DIOECESIS
VALLENSIS IN LUCANIA, PAROECIALE TEMPLUM B. M.
V. IN CAELUM
ASSUMPTAE SACRUM TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS
AGETUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Compertum quidem plane habetur in loco «Castellabate» quod oppidum est Ecclesiae Vallensis in Lucania, paroeciale
templum B. M. V. in Caelum Assumptae dicatum, necnon anno MCMXXXVII in pristinum
restitutum, sacra ab aede in honorem Sanctae Mariae de gulia annis
MCXXIV-MCXXXVIII primum illic aedificata profectum esse. Quod pluris tamen est,
praetor eiusdem templi momentum artisticum, pro explorato habetur ipsum, in
primis ob paroeciales curas Reverendi Domini Archipresbyteri et cleri ei
auxiliantis, magnopere non solum ad christianam fidem in incolis alendam, sed
ad peculiarem etiam pietatem erga Beatam Virginem Mariam, caelicam ac
dulcissimam omnium fidelium Matrem, magis magisque colendam, vulgandam
firmiterque tuendam conferre. Quapropter Nos, quibus maxime cordi est spiritale
Christifidelium emolumentum omniumque animorum salus, non dubitantes quin
audiendae sint preces, quibus ad Apostolicam Sedem admotis Venerabilis Frater
Iosephus Casale, Episcopus Vallensis in Lucania, sua suique cleri ac populi
vota expromens, nuper poposcit ut clara quam diximus aedes sacra insigni
Basilicae Minoris titulo decoretur, nunc, sicut quod hac de re Congregatio pro
Cultu Divino ex facultatibus sibi a Nobis factis hodie peregit, id confirmamus,
ita e plenitudine etiam potestatis Nostrae Apostolicae harumque Litterarum
virtute nominatum templum paroeciale B. V. Mariae in Caelum Assumptae
consecratum ad gradum honoremque Basilicae Minoris perpetuumque in modum
evehimus; omnibus ei traditis iuribus et privilegiis, quae reliquarum eiusmodi
ordinis Basilicarum sunt propria, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die
VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum,
rite sunt servanda. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Quas Litteras
Nostras Apostolicas nunc et in posterum religiose observari volumus omnesque
effectus suos habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die altero mensis
Augusti, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana