The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTRA VINDOBONENSIS

SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO
«WALLFAHRTSKIRKE MARIÄ GEBURT» INVOCATAE, QUOD IN LOCO
MARIA ROGGENDORF INTRA FINES VINDOBONIENSIS ECCLESIAE EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Intra Vindobonensis Ecclesiae fines, in loco Maria Roggendorf, Sanctuarium clarum exstat Beatae Mariae Virgini titulo «Wallfahrtskirche Mariä Geburt» invocatae dicatum, ad quod fideles loci necnon plurimi pii peregrinatores, praesertim die XIII cuiusque mensis, accedunt frequentes, decoram imaginem Deiparae Virginis cum Iesu Infante veneraturi perque tam providam benignamque Matrem supernum petituri auxilium. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Ioannes Hermannus S. R. E. Cardinalis Groer, Archiepiscopus Metropolita Vindobonensis, litteris die XIII mensis Iunii hoc anno datis, etiam rectoris templi, cleri populique sui nomine petiverit ut eandem ecclesiam titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae dilectionis Nostrae signum, hoc Mariali vertente Anno, aventes petentibus praebere, istius sollertis Pastoris precibus censemus libenter obsecundare. De sententia igitur Congregationis pro Cultu Divino Nobis nuper proposita, quam habemus ratam, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum, Sanctuarium, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, sunt servanda. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Augusti, in Transfiguratione Domini, Mariali Anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top