The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI II
SUMMI PONTIFICIS  

EPISTULA APOSTOLICA

MULIERIS DIGNITATEM

DE DIGNITATE AC VOCATIONE MULIERIS
ANNO MARIALI VERTENTE

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii et Filiae,
salutem et Apostolicam Benedictionem

I

Prooemium

Temporum signum

1. MULIERIS DIGNITATEM et vocationem humana et christiana meditatio, quae constanter huic studuit argumento, recentioribus annis maximi fecit momenti. Hoc quidem confirmant, inter cetera, Ecclesiae Magisterii interventus, in pluribus ostensi documentis Concilii Vaticani II, quod dein in nuntio extremo dicit: “Venit hora, adventavit hora, qua mulieris vocatio plene procedit; hora, qua mulier in hominum societate vim, fulgorem, facultatem adipiscitur, quae numquam adhuc sibi acquisivit. Eam ob rem, tempore quo humanum genus tam vehementer mutatur, mulieres spiritu evangelico illuminatae tantum possunt homines adiuvare ne deficiant” (CONC. OECUM. VAT. II Nuntius ad Mulieres, die 8 dec. 1965: AAS 58 (1966) 13-14). Huius nuntii verba ea complectuntur, quae iam conciliare magisterium expresserat, praesertim in Constitutione pastorali “Gaudium et Spes” (Cfr. Gaudium et Spes, 8. 9. 60) et in Decreto de apostolatu laicorum “Apostolicam Actuositatem” (Cfr. Apostolicam Actuositatem, 9).

Eiusmodi propositiones iam ante Concilium significatae erant, exempli causa in non paucis Papae Pii XII allocutionibus (Cfr. PII XII Allocutio ad Mulieres e Societatitubus Christianis Italiae delegatas, die 21 oct. 1945: AAS 37 (1945) 284-295; EIUSDEM Allocutio ad delegatas Conventui Unionis universalis Sodalitatum mulierum catholicarum, die 24 apr. 1952: AAS 44 (1952) 420-424; EIUSDEM Allocutio ad eos quae interfuerunt XIV Conventui Internationali ex «Union Mondiale des Organizationis fémines catholiques», die 29 sept. 1957: AAS 49 (1957) 906-922) et in Litteris Encyclicis “Pacem in Terris” Papae Ioannis XXIII (Cfr. IOANNIS XXIII Pacem in Terris, die 11 apr. 1963: AAS 55 (1963) 267-268). Post Concilium Vaticanum II Decessor Noster Paulus VI huius “temporum signi” explanavit significationem, titulum Doctoris Ecclesiae tribuendo Sanctae Teresiae a Iesu et Sanctae Catharinae Senensi (PAULI VI Declaratio S. Teresiae de Avila, Virginis, «Doctoris universalis Ecclesiae», die 27 sept. 1970: Insegnamenti di Paolo VI, VIII (1970) 949-957; EIUSDEM Declaratio S. Catharinae Senesis, Virginis «Doctoris universalis Ecclesiae», die 4 oct. 1970: Insegnamenti di Paolo VI, VIII (1970) 982-988), atque insuper instituendo, rogante Coetu Synodi Episcoporum anno 1971, ad hoc ipsum Commissionem, cuius erat studere quaestionibus hac aetate pertinentibus ad “veram mulierum dignitatis et conscientiae provectionem” (AAS 65 (1973) 284 s.). In quadam sua allocutione Paulus VI praeter cetera dixit: “In Christiana religione enim, magis quam in qualibet alia, inde ab initio peculiari dignitatis statuto regitur mulier, de quo Novum Testamentum nec paucas nec parvas testatur facies . . .; evidenter apparet mulierem positam esse, ut pars sit structurae vivae et efficientis Christianismi, modo quidem tam gravi, ut nondum forsitan omnes eius potentiae enucleatae sint” (PAULI VI Allocutio ad eas quae interfuerunt Nationali Conventui Consociationis Italicarum Mulierum (CIF), die 6 dec. 1976: Insegnamenti di Paolo VI, XIV (1976) 1017).

Patres recentis Conventus Synodi Episcoporum (mense Octobri anno 1987), qui “De vocatione deque munere laicorum in Ecclesia et in mundo viginti annis post celebratum Concilium Vaticanum II” tractavit, rursus de dignitate deque vocatione mulieris quaesierunt. Ii, praeter alia, votis expetiverunt ut penitus perspicerentur fundamenta anthropologica et theologica necessaria ad solvendas quaestiones contingentes significationem et dignitatem quam habet et esse mulierem et esse virum. Cognoscantur oportet causa et consecutiones consilii Creatoris, pro quo humanus semper et solum femina sit et mas. Tantummodo ex his fundamentis, quae cognoscere sinunt altitudinem dignitatis et vocationis mulieris, eius actuosa praesentia in Ecclesia et in societate indicari potest.

Haec quidem in hoc Documento volumus tractare. Adhortatio, quae Synodum sequetur, quaeque post idem Documentum vulgabitur, curabit proposita naturae pastoralis quoad munus mulieris in Ecclesia et in societate, de quibus Patres synodales magni ponderis considerationes patefecerunt, post perspectas etiam testificationes auditorum laicorum - mulierum et virorum - qui ad Ecclesias particulares pertinebant omnium continentium.  

Annus Marialis

2. Ultima Synodus Anno Mariali acta est, qui peculiariter impellit ad hoc argumentum obeundum, sicut etiam patet ex Litteris Encyclicis “Redemptoris Mater” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 46). Quae Litterae excolunt et perficiunt doctrinam Concilii Vaticani II, quae capite VIII continetur Constitutionis dogmaticae de Ecclesia “Lumen Gentium”. Huic capiti significans est titulus: “De Beata Maria Virgine Deipara in mysterio Christi et Ecclesiae”. Maria - haec Bibliorum “mulier”(Cfr. Gen. 3, 15; Io. 2, 4; 19, 26) - salvifico Christi mysterio arcte coniungitur ideoque singulari modo etiam in Ecclesiae mysterio adest. Quoniam “Ecclesia est in Christo veluti sacramentum . . . intimae coniunctionis cum Deo et unitatis totius humani generis” (Lumen Gentium, 1), specialis haec Matris Dei praesentia in Ecclesiae mysterio efficit ut de [singulari vinculo cogitemus huius “mulieris” cum cuncta humana familia]. Hic de unoquoque agitur, de omnibus humani generis filiis et filiabus, in quibus per aetatum cursum illa perficitur omnium hominum fundamentalis hereditas, quae est “principii biblici” iuncta mysterio: “Creavit Deus hominem ad imaginem suam; masculum et feminam creavit eos” (Gen. 1, 27; expanatio significationis anthropologicae ac theologicae huiusce «principii» inveniri potest in priore parte Allocutionum die Mercurii habitarum, quarum argumentum fuit «theologia corporis» ex die 5 sept. 1979: Insegnamenti di Giovanni Poalo II, II, 2 (1979) 234-236).

Haec aeterna [de homine veritas], viro et muliere - quae in experientia omnium est stabiliter defixa - eodem tempore est “mysterium” quod “[solummodo in Verbi incarnati mysterio veram invenit lucem], (. . .) Christus homini plene aperit et patefacit altissimam eius vocationem”, uti Concilium docet (Gaudium et Spes, 22). Nonne in hoc “aperire hominem homini” oportet peculiarem invenire locum pro ea “muliere”, quae Mater Christi fuit? [Christi nuntius], quem in se continet Evangelium, quique in recessu latet omnium Litterarum Sanctarum, Veteris et Novi Testamenti, nonne multum dicere potest Ecclesiae et humano generi de mulieris dignitate et vocatione?

Hic prorsus textus erit huius Documenti, quod indoli convenit Anni Marialis, dum ad exitum secundi et ad initium tertii millennii a Christi natali pergimus. Nobisque optimum videtur [hunc Textum designare stilo et natura meditationis].  

II

Mulier-Mater Dei (Theotokos)  

Coniunctio cum Deo

3. Ubi “[venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere]”. His verbis Epistulae ad Galatas (Gal. 4, 4), Apostolus Paulus tempora praecipua conectit, quae modo essentiali exitum mysterii determinant “in Deo praestituti” (Cfr. Eph. 1, 9). Filius, Verbum Patri consubstantiale, homo nascitur ex muliere, cum venit “plenitudo temporis”. Hic eventus ducit ad cardinem historiae hominis super terra, ut salutis historiae acceptae. Significans est Apostolum Matrem Christi non nomine proprio eius “Maria” vocare, sed “mulierem” eam appellare: quod sane congruit cum verbis Protoevangelii in libro Genesis (Cfr. Gen. 3, 15). Illa quidem, “mulier” adest in salvifico hoc principe eventu, qui de “plenitudine temporis” decernit: hic eventus in ea et per eam efficitur.

Sic incipit [eventus princeps, cardo historiae salutis]. Pascha Domini. Fortasse tamen utile est de eo recogitare initio facto ab historia spirituali hominis quam amplissime accepta, qualis exprimitur per diversas mundi religiones. Commemoremus hic Concilii Vaticani II verba: “Homines a variis religionibus responsum exspectant de reconditis condicionis humanae aenigmatibus, quae, sicut olim et hodie corda hominum intime commovent: quid sit homo, quis sensus et finis vitae nostrae, quid bonum et quid peccatum, quem, ortum habeant dolores et quem finem, quae sit via ad veram felicitatem obtinendam, quid mors, iudicium et retributio post mortem, quid demum illud ultimum et ineffabile mysterium quod nostram existentiam amplectitur, ex quo ortum, sumimus et quo tendimus” (Nostra Aetate, 1). “Iam ab antiquo usque ad tempus hodiernum apud diversas gentes invenitur quaedam perceptio illius arcanae virtutis, quae cursui rerum et eventibus vitae humanae praesens est, immo aliquando agnitio Summi Numinis vel etiam Patris” (Ibid. 2).

In hac magna scaena, quae ante oculos ponit appetitiones spiritus humani quaerentis Deum - interdum quasi “adtrectantis” (Cfr. Act. 17, 27) - “plenitudo temporis”, de qua Paulus loquitur in Epistula sua, [ipsius Dei responsum illustrat], eius scilicet “in quo vivimus et movemur et sumus” (Cfr. ibid. 17, 28). Deus est hic qui “multifariam et multis modis olim locutus est patribus in prophetis, et in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio” (Cfr. Hebr. 1-2). Huius Filii missio, consubstantialis Patri, qua hominis “ex muliere nati”, summus est et [decretorius gradus revelationis, qua Deus humano generi se indicat]. Haec revelatio [naturam salvificam] habet, sicut in alio loco docet Concilium Vaticanum II: “Placuit Deo in sua bonitate et sapientia seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis suae (Cfr. Eph. 1, 9), quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur” (Cfr. ibid. 2, 18; 2 Petr. 1, 4; Dei Verbum, 2).

Mulier in medio est [huius salvifici eventus]. Revelatio, qua se Deus indicat, qui est imperscrutabilis unitas in Trinitate, continetur, iam delineata, [annuntiatione Nazarethana]. “Ecce, concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur”. “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco”? “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur, Filius Dei . . . Non erit impossibile apud Deum omne verbum” (Luc. 1, 31-37. Iuxta Ecclesiae Patres, prima revelatio Trinitatis in Novo Testamento, facta est in Annuntiatione. In quadam homilia, quae S. Gregorio Thaumaturgo ascribitur, legitur: «Tu in summis spiritalibus regnis, lucis splendore coruscas: ubi glorificatur Pater omnis principii expers, cuius obumbrantem habuisti potentiam; adoratur Filius, quem secundum carnem peperisti; celebratur Spiritus sanctus, qui in tuo utero nativitatem magni Regis peregit. Per te, o gratia plena, Trinitas sancta et consubstantialis in mundo cognoscitur» (Hom. II in Annuntiat, Virg. Mariae: PG 10, 1169); Cfr. etiam S. ANDREAE CRETENSIS In Annuntiat. B. Marie: PG 97, 909).

Facile est de hoc eventu cogitare prospectu historiae Israel, populi electi cuius Maria est filia, sed etiam facile est illum cogitare prospectu omnium viarum, in quibus genus humanum ex solito responsionem quaerit interrogationibus potissimis et supremis simul, quibus magis angitur. Nonne in annuntiatione Nazarethana initium invenitur illius decretoriae responsionis, qua [ipse Deus “sollicitudinibus humani cordis occurrit”]? (Cfr. Nostra Aetate, 2) Hic non agitur solum de veritatis revelatae verbis, sed vere, per hanc responsionem, “de Verbo facto carne” (Cfr. Io. 1, 14). Maria ita consequitur [talem cum Deo coniunctionem], ut omnes excedat humani spiritus exspectationes et, praesertim, huius populi electi filiarum, quae, ex promissione, sperare poterant fore ut olim una sui mater fieret Messiae. Quae tamen earum conicere poterat promissum Messiam futurum esse “Altissimi Filium”? Secundum fidem monotheisticam veteris Testamenti, hoc ne cogitari quidem poterat. Solum Spiritus Sancti virtute, qui ei “obumbravit”, Maria poterat accipere id quod est “impossibile apud homines, sed possibile apud Deum” (Cfr. Marc. 10, 27).  

Theotokos

4. Hoc modo “plenitudo temporis” ostendit eximiam “mulieris” dignitatem. Quae dignitas detegit allevationem ad coniunctionem cum Deo in Iesu Christo, quae efficit altissimum finem vitae Omms hominis sive in terra, sive prospectu aeternitatis. Hoc respectu “mulier” exemplar est et archetypum totius humani generis: exemplar est naturae humanae, quae propria est omnium humanorum, tum virorum tum mulierum. Eventus autem Nazarethanus in lucem profert formam coniunctionis cum Deo vivo, quae solius “mulieris” esse potest, coniunctionis videlicet matris cum filio: Virgo enim Nazarethana Mater fit Dei.

Haec veritas, inde ab initio fide christiana accepta, est sollemniter in Consilio Ephesino enuntiata (a. 431) (Theologica doctrina de Dei Matre (Theotókos) a plurimis asserta Patribus Ecclesiae, explanata ac definita in Conciliis Ephesino (DENZ.-SCHÖNM. 251) et Chalcedonensi (DENZ.-SCHÖNM. 301), iterum est proposita a Concilio Vaticano II in cap. VII Const. Lumen Gentium, 52-69. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 4. 31-32 et notae 9. 78-83). Hoc Concilium, a sententia Nestorii dissentiens, qui putabat Mariam matrem esse solummodo Iesu hominis, in lumine collocavit essentialem significationem maternitatis Mariae Virginis. In annuntiatione, respondendo “fiat”, Maria virum concepit, qui erat Dei Filius, consubstantialis Patri. Est ergo vere Mater Dei, quandoquidem maternitas ad totam personam attinet, nec ad solum corpus nec ad solam humanam “naturam”. Ita nomen “Theotokos” - Mater Dei - factum est nomen proprium coniunctionis cum Deo, Mariae Virgini concessae.

Peculiaris Dei Genetricis cum Deo coniunctio, quae excellentissimo modo perficit supernaturalem praedestinationem ad coniunctionem cum Patre omni homini datam (“filio in Filio”), mera gratia est et, qua talis, Spiritus donum. At simul, per responsionem fidei, Maria liberam suam voluntatem exprimit, ideoque plenam suam femineam eventus Incarnationis participationem. Per suum “fiat” Maria verum subiectum fit eius cum Deo coniunctionis, quae ad effectum adducta est in mysterio incarnationis Verbi consubstantialis Patri. Tota Dei actio in hominum historia semper liberam hominis voluntatem servat. Idem accidit Nazareth in annuntiatione.

“Servire regnare est”

5. Eventus hic inter personas fit: colloquium est. Illum non plene intellegimus, nisi totum colloquium Angeli cum Maria in salutationem includimus: “gratia plena”. Totus annuntiationis dialogus (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 7-11, atque textus Patrum ibi memorati in nota 31) ostendit essentiale eventus momentum: momentum supernaturale et charismaticum (κεχαριτωμέυη). Sed gratia, seu Dei actio supernaturalis, numquam naturam excludit, quin immo eam perficit et nobilitat. Quapropter, illa “plenitudo gratiae”, quae ideo est Virgini Nazarethanae concessa, quod “Theotokos” futura erat, simul perfectionis plenitudinem eius significat, “quod est mulieris proprium”, eius “quod muliebre est”. Invenimus hic, quodam modo, culmen et archetypum personalis mulieris dignitatis.

Cum Maria caelestis nuntii verbis respondet “Fiat mihi”, et, “gratia plena”, exprimere optat rationem suam cum dono quod est ei revelatum, dicendo: “Ecce ancilla Domini” (Luc. 1, 38). Hanc phrasim non licet suo alto sensu privari nec minui, dolose eam secludendo a toto eventus contextu et a summa veritatis de Deo deque homine revelatae. In verbis “ancilla Domini” animadvertitur Mariae conscientia plena ipsam respectu Dei creaturam esse. Verbum tamen “ancilla”, sub finem colloquii annuntiationis, inscribitur in toto conspectu historiae Matris e Filii. Etenim, hic Filius, qui verus erat et consubstantialis “Filius Altissimi”, pluries de se dixit, praesertim supremo missionis suae tempore, “Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret” (Marc. 10, 45).

Christus semper est sibi conscius “esse se servum Domini”, secundum Isaiae prophetiam (Cfr. Is. 42, 1; 49, 3. 6; 52, 13), qua res essentialis eius messianici muneris continetur: conscientia nempe se esse Redemptorem mundi. Maria, inde a primo tempore divinae suae maternitatis, suae cum Filio coniunctionis, quem “Pater misit in mundum, ut salvetur mundus per ipsum” (Cfr. Io. 3, 17), adhaeret servitio Christi messianico (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 39-41). Et hoc ipsum servitium fundamentum eius Regni est, in quo “servire regnare est” (Lumen Gentium, 36). Christus, “Servus Domini”, omnibus hominibus patefaciet regalem servitii dignitatem, cui arcte cuiuslibet hominis annectitur vocatio.

Ita, mulierem-Matrem Dei considerantes, opportunissimo modo hanc de Anno Mariali meditationem inimus. Hoc autem essentialem etiam definit meditationis conspectum de dignitate deque vocatione mulieris. Nihil cogitari, dici vel fieri potest, ad dignitatem et ad vocationem mulieris spectans, si ab hoc conspectu cogitatio, cor et opera segregantur. Cuiusvis hominis dignitas et huic congruens vocatio, suam habent extremam rationem in coniunctione cum Deo. Maria - biblica mulier - est huius dignitatis et vocationis perfectissimum exemplar. Omnis namque homo, sive mas sive femina, ad imaginem et similitudinem Dei creatus, se perficere non potest, extra huius imaginis et similitudinis mensuram.

III

Imago et similitudo Dei  

Liber Genesis

6. Est nobis in illa “principii” biblici condicione consistendum, in qua revelata de homine veritas tamquam “imagine et similitudine Dei” est immutabile omnis anthropologiae christianae fundamentum (Cfr. S. IRENAEI Adv. Haeres, V, 6, 1; V, 16, 2-3; S. Ch. 153, 72-81 et 216-221; S. GREGORII NYSSENI De hom. op. 16: PG 44, 180; EIUSDEM In Cant. hom. 2: PG 44, 805-808; S. AUGUSTINI IN Ps. 4, 8: CCL 38, 17). “Creavit hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos” (Gen. 1, 27). Brevis hic locus fundamentales anthropologicas veritates comprehendit: homo fastigium est omnium rerum creatarum in mundo visibili - genus humanum, quod incipit ab ortu hominis et mulieris, totum opus creationis absolvit -; ambo sunt humani, pariter vir et mulier, ambo ad imaginem Dei creati. Haec essentialis homini imago et similitudo Dei, a viro et muliere, uti coniugibus et genitoribus, eorum posteritati proditur: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam” (Ibid. 1, 28). Creator “dominium” terrae concredit humano generi, omnibus hominibus, omnibus viris et mulieribus omnibus, qui a communi Principio suam trahunt dignitatem et vocationem.

In Genesis libro alteram etiam invenimus descriptionem creationis hominis - viri et mulieris (Cfr. ibid. 2, 18-25) -, ad quam postea nos revocabimus. Iam nunc tamen affirmare oportet ex notatione biblica veritatem patere de humani natura personali. Homo persona est, pariter vir et mulier: ambo namque ad imaginem et similitudinem Dei personalis creati sunt. Eo autem homo similis Deo est - aliter ac animantia omnia, haud exceptis iis, quae sensibus praedita sunt - quia est animal rationale («Persona est naturae rationalis individua sebstantia»: MANLII SEVERINI BOËTHII Liber de persona et duabus naturis, III: PL 64, 1343; cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, Iª, q. XXIX, art. I). Ob hanc proprietatem vir et mulier possunt in ceteras creaturas mundi visibilis dominari (Cfr. Gen. 1, 28).

In altera creationis hominis descriptione (Cfr. Gen. 2, 18-25) dicendi genus, quo veritas exprimitur creationis viri et, praesertim, mulieris, dissimile est, quasi minus pressum; est - dicere licet - potius narrativum et translatum: similius mythorum tunc cognitorum sermoni. Nulla tamen invenitur duorum textuum discrepantia essentialis. Textus Genesis (Ibid.) bene adiuvat ad conprehendendum quod in brevi loco Genesis (Ibid. 1, 27-28) invenimus simulque, si una cum eo legitur, adiuvat ad altius intellegendam fundamentalem veritatem, quae ibi continetur, de homine, creato ad imaginem et similitudinem Dei, qua viro et qua muliere.

Iuxta descriptionem Genesis (Cfr. Ibid. 2, 18-25) mulier creatur a Deo ex una “de costis” viri et ponitur ut altera persona, ut collocutor apud virum, qui in circumiectis animantium solus est et in nullo eorum “auxilium” invenit sibi aptum. Mulier, ita creata, statim a viro agnoscitur ut “caro de carne sua et os de ossibus suis” (Cfr. Ibid.), et ob id ipsum vocatur “mulier”. Hoc nomen in lingua biblica essentialem identitatem significat respectu viri: ‘iš-’iššah, quod nostrorum temporum linguae nequeunt quidem generaliter exprimere (“Vocabitur virago - ‘iššah, quoniam de viro - iš summota est haec” ).

Textus biblicus satis indiciorum praebet ut essentialis agnoscatur aequalitas viri et mulieris quoad naturam humanam (Inter Ecclesiae Patres qui affirmant aequalitatem fundamentalem hominis atque mulieris coram Deo cfr. ORIGENIS In Iesu nave, IX, 9: PG 12, 878; CLEMENTIS ALEXANDRINI Paed., I, 4: S. Ch. 70, 128-131; S. AUGUSTINI Sermo 51, II, 3: PL 38, 334-335). Ambo inde ab exordio personae sunt, dissimiliter ac cetera animantia circumiec torum. Mulier est altera persona in communi humana natura. Iam a principio ii videntur “unitas duorum”, hocque significat superationem primigeniae solitudinis, in qua vir non invenit “auxilium simile sibi” (Gen. 2, 20). Agiturne hic de solo “auxilio” in actione, in “subicienda terra?” (Cfr. Ibid. 1, 28). Haud dubie agitur imprimis de consorti vitae, quacum, sicut cum uxore, vir iungi potest sicque cum ea “una caro” fieri, relictis eam ob rem “patre suo et matre sua” (Cfr. Gen. 2, 24). Descriptio biblica igitur loquitur de institutione matrimonii, a Deo effecta, simul cum creatione viri et mulieris, utpote de condicione necessaria ad vitam transmittendam futuris hominum stirpibus ad quam matrimonium et amor coniugalis natura sua ordinantur: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam” (Ibid. 1, 28).  

Persona-Communio-Donum

7. Universam descriptionem Genesis (Ibid. 2, 18-25) introspiciendo eamque interpretando illuminante veritate de imagine deque similitudine Dei (Cfr. Ibid. 1, 26-27) plenius intellegere possumus in qua re posita sit proprietas personalis humani vi cuius ambo - vir et mulier - sunt similes Deo. Omnis etenim homo ad imaginem Dei est, utpote creatura rationalis et libera, par ei cognoscendo et amando. Legimus insuper virum non posse esse “solum” (Cfr. Ibid. 2, 18): solummodo esse potest uti “unitas duorum”, ideoque cum alia persona humana. Agitur hic de mutua necessitudine, viri cum muliere et mulieris cum viro. Esse personam ad imaginem et similitudinem Dei postulat etiam esse in necessitudine, in societate cum alia “persona”. Hoc portendit illam revelationem qua Deus Unus Trinusque seipsum patefacit: unitatem viventem in communione Patris, Filii et Spiritus Sancti.

In Bibliorum initio hoc dici directo non sentimus. Totum Vetus Testamentum est ante omnia revelatio veritatis de Deo unico et uno.

In hanc de Deo fundamentalem veritatem Novum Testamentum inseret revelationem inscrutabilis mysterii vitae intimae Dei. Deus, qui sinit se per Christum ab hominibus cognosci, unitas est in Trinitate: unitas est in communione. Hinc nova luce illustratur etiam illa in homine similitudo et imago Dei, de qua Liber Genesis loquitur. Quod homo, creatus uti vir et mulier, imago est Dei, non significat tantummodo quemvis eorum singillatim esse similem Deo, utpote ratione praeditum et liberum; significat etiam virum et mulierem, uti “unitatem duorum” creatos in communi humana natura, vocatos esse ad vivendum in amoris communione sicque ad indicandam communionem amoris, quae in Deo est, cuius virtute tres Personae amant inter se in intimo unicae vitae divinae mysterio. Pater, Filius et Spiritus Sanctus, unus Deus ob divinitatis unitatem, personae sunt propter divinas inscrutabiles relationes. Hoc solo modo comprehensibilis fit veritas Deum esse amorem in se ipso (Cfr. 1 Io. 4, 16).

Imago et similitudo Dei in homine, uti viro et muliere creato (in analogia quae existimari potest inter Creatorem et creaturam), exprimit igitur etiam “duorum unitatem” in communi humana natura. Haec “duorum unitas”, quae signum est communionis inter personas, indicat in hominis creatione inscriptam esse etiam quandam divinae “communionis” similitudinem. Haec similitudo inscripta est ut personalis utriusque proprietas, viri et mulieris, et simul ut ad aliquod officium vocatio. In hac Dei imagine et similitudine, quod genus humanum a “principio” gerit in se, positum est totius “ethos” humani fundamentum. Vetus et Novum Testamentum hoc “ethos” explicabunt, cuius culmen est praeceptum amoris (Affirmat S. Gregorius Nyssenus: «Deus item charitas est, et fons ipse amorios mutui. Sic enim magnus ille Ioannes loquitur, cum ait: “Ex Deo est charitas” et, “Deus ipse nihil est aliud quam charitas” (1 Io. 4, 7. 8). Etiam hanc faciei nostrae notam rerum Creator impressit: itaque inquit: “Ex eo intelligent omnes, vos meos esse discipulos, si mutuo vos amore complectimini” (Io. 13, 35). Idcirco si mutuus hic amor in nobis desideretur, totius imaginis notae mutatae scilicet erunt» - De hom. op. 5: PG 44, 137).

Ex “unitate duorum” vir et mulier inde ab exordio vocati sunt non solum ut vivant “alter apud alteram”, vel una sint, sed vocati sunt etiam ut vicissim alter pro altero vivat.

Ita etiam significatio enodatur eius “auxilii”, de quo mentio fit in Genesi (Gen. 2, 18-25): “Faciam ei adiutorium simile sui”. Contextus biblicus sinit etiam illud hoc sensu intellegatur, mulieri nempe esse virum “adiuvandum” - item autem huic illam adiuvandam - imprimis quia sunt “personae humanae”: quod quidem concedit eis quodammodo ut magis magisque totum sensum humanae suae naturae cognoscant et confirment. Facile comprehenditur - in hac fundamentali condicione - agi de ambarum partium “auxilio” deque mutuo “auxilio”. Humanitas communionem inter personas significat. Textus Genesis (Gen. 2, 18-25) indicat matrimonium esse primum et, aliquo sensu, potissimum huius vocationis momentum. Tota hominis historia super terra efficitur in provincia huius vocationis. Ex principio, quo oportet alter “pro” altero sit in communione inter personas, hac in historia id fovetur et expletur in ipsa humanitate, quod “masculinum” est et quod “femininum”: quod quidem Deus vult. Textus biblici nobis, initium a Genesi ducentibus, permittunt constanter campum invenire in quo penitus defixa est veritas de homine; campum solidum et inviolabilem in tot vitae hominum mutationibus.

Haec veritas pertinet etiam ad historiam salutis. Hac de re significantior est Concilii Vaticani II enuntiatio. In capite “De hominum communitate” Constitutionis pastoralis Gaudium et Spes legimus: “Dominus Iesus, quando orat Patrem ut omnes unum sint . . . (Io. 17, 21-22), prospectus praebens humanae rationi impervios, aliquam similitudinem innuit inter unionem personarum divinarum et unionem filiorum Dei in veritate et caritate. Haec similitudo manifestat hominem, qui in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit, plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum” (Gaudium et Spes, 24).

His verbis textus conciliaris brevi summam veritatis profert de viro deque muliere - quae veritas iam in primis Libri Genesis delineatur capitibus - tamquam structuram principalem anthropologiae biblicae et christianae. Homo - sive vir sive mulier - unica est creaturarum mundi visibilis, quam Deus Creator “propter seipsam voluit”: est ergo persona. Personam esse significat contendere ad se perficiendum (textus conciliaris dicit “seipsum invenire”); quod fieri non potest nisi “per sincerum sui ipsius donum”. Exemplum eiusmodi interpretationis personae ipse Deus est ut Trinitas, ut Personarum communio. Dicere hominem vocatum esse ut “pro” ceteris sit, ut donum fiat.

Id spectat ad omnem humanum, sive mulierem sive virum, qui illud efficiunt quisque pro sua proprietate. In ambitu huius meditationis de dignitate et vocatione mulieris, haec de humano veritas est necessarium initium. Iam Liber Genesis videre sinit quasi adumbratam indolem sponsalem necessitudinis inter personas, in cuius campo orientur porro veritates de maternitate et de virginitate, quasi duae peculiares rationes vocationis mulieris divina Revelatione illustratae. Hae duae rationes fastigium suum attingent cum venerit “plenitudo temporis” (Cfr. Gal. 4, 4) in figura Nazarethanae “mulieris”: Matris-Virginis.

Sermonis biblici anthropomorphismus

8. Exhibitio hominis tamquam “imaginis et similitudinis Dei” confestim initio Sacrarum Litterarum aliam insuper significationem habet. Haec res fundamentum est ad intellegendam biblicam Revelationem uti sermonem Dei de seipso. De se loquens, tum “in prophetis, tum in Filio” (Cfr. Hebr. 1, 1. 2), homine facto, Deus loquitur humano sermone, sententiis et imaginibus utitur humanis. Si hic loquendi modus quodam notatur anthropomorphismo, hoc fit quia homo “similis” est Deo: ad eius imaginem et similitudinem creatus. Inde etiam Deus est quodam modo “similis homini” et ob ipsam hanc similitudinem is cognosci potest ab hominibus. Eodem tamen tempore sermo biblicus satis definitus est ut fines circumscribat ex quibus Deus est “similis”, fines “analogiae”. Etenim revelatio biblica affirmat, si vera est “similitudo” hominis cum Deo, magis proprie veram esse non-similitudinem (Cfr. Num. 23, 19; Os. 11, 9; Is. 40, 18; 46, 5; cfr., insuper, CONC. OEC. LATER. IV: DENZ.-SCHÖNM. 806), quae rerum universitatem a Creatore separat. Deus igitur homini creato ad similitudinem Dei esse non desinit is “qui lucem habitat inaccessibilem” (1 Tim. 6, 16): est essentia “diversus”, “absolute Alter”.

Haec de finibus analogiae consideratio - limitibus similitudinis hominis cum Deo in sermone biblico - tum etiam servanda est cum, in variis Sacrarum Litterarum locis (praesertim in Vetere Testamento), comparationes invenimus quae Deo “masculinas” vel “femininas” qualitates tribuunt. Invenimus in his indirectam confirmationem veritatis ambos, tum virum tum mulierem, creatos esse ad imaginem et similitudinem Dei. Si similitudo Dei est cum creaturis, comprehensibile est Biblia elocutionibus usa esse, quae ei et “masculinas” et “femininas” proprietates attribuunt.

Memoramus hic nonnullos singulares locos Isaiae prophetae: “Et dixit Sion: “Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei!”. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui” (Is. 49, 14-15). Et alibi: “Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini” (Ibid. 66, 13). Etiam in Psalmis Deus comparatur cum sollicita matre: “Sicut ablactatus in sinu matris suae, sicut ablactatus, ita in me est anima mea. Speret Israel in Domino” (Ps. 131, 2-3). Variis in locis amor Dei, de populo suo solliciti, profertur sicut amor matris: sicut mater, Deus genus humanum, et praesertim populum suum electum, in utero suo portavit, in doloribus parturiit, enutrivit et consolatus est (Cfr. Is. 42, 14; 46, 3-4). Dei amor multis in locis perhibetur ut amor “masculinus” mariti et patris (Cfr. Os. 11, 1-4; Ier. 3, 4-19), sed etiam interdum ut amor “femininus” matris.

Haec sermonis biblici proprietas, eius anthropomorphicus de Dei loquendi modus, indicat etiam indirecte mysterium aeterni “generandi”, quod ad intimam Dei vitam pertinet. Tamen, hoc “generare” proprietates non habet nec “masculinas” nec “femininas”: est naturae prorsus divinae; est quam perfectissime spiritale, quoniam “Spiritus est Deus” (Io. 4, 24), nec ullam corporis proprietatem habet, nec “femininam” nec “masculinam”. Etiam igitur “paternitas” in Deo est omnino divina, expers proprietatis corporeae “masculinae”, quae propria est paternitatis humanae. Secundum hunc sensum Vetus Testamentum de Deo loquebatur tamquam de Patre et eum tamquam Patrem compellabat. Iesus Christus, qui Patrem alloquebatur vocans eum “Abbà-Pater” (Marc. 14, 36), quique hanc veritatem posuit Evangelii sui caput tamquam christianae deprecationis normam, utpote Filius unigenitus et consubstantialis, paternitatem indicabat hoc sensu corpus et humanam naturam excedente, ex toto divino. Ut Filius loquebatur, iunctus Patri aeterno mysterio generationis divinae; idque faciebat cum simul esset Filius vere humanus Matris suae Virginis.

Si aeternae Verbi generationi non sunt proprietates humanae tribuendae, nec paternitas divina notas corporis “masculinas” habet, est tamen in Deo quaerendum perfectum exemplar cuiuslibet “generationis” in humanorum mundo. Simili cum sensu - videtur - legimus in Epistula ad Ephesios: “Flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur” (Eph. 3, 14-15). Quodlibet “generare” pro creaturarum modo primum exemplum habet illud “generare” quod in Deo est modo prorsus divino, seu spiritali. Huic perfecto exemplari, non creato, quodvis “generare” assimilatur in mundo creato. Quocirca, omne quod in humano generando proprium est viri quodque est mulieris, id est “paternitas” et “maternitas” humanae, similitudinem habet in se, seu analogiam, cum “generando” divino cumque “paternitate” illa, quae in Deo est “ex toto diversa”: omnino spiritalis et, essentia, divina. In ordine humano, contra, generare proprium est “unitatis duorum”: ambo sunt “genitores”, vir videlicet et mulier.  

IV

Eva-Maria  

“Principum” -Peccatum

9. “In iustitia a Deo constitutus, homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens” (Gaudium et Spes, 13). His verbis disciplina ultimi Concilii doctrinam revelatam memorat de peccato et, praecipue, de primo peccato quod est peccatum “originale”. Biblicum “principium” - creatio scilicet mundi et hominis in mundo - veritatem continet de hoc peccato, quod vocari potest etiam peccatum “initii” hominis super terra. Etsi quod Liber Genesis scribit, forma narrationis exprimitur figurata, sicut in descriptione creationis hominis tamquam maris et feminae (Cfr. Gen. 2, 18-25), id tamen detegit, quod vocari oportet “mysterium peccati” et, plenius etiam, “mysterium mali” in mundo a Deo creato exstantis.

Legi non potest “mysterium peccati”, nisi tota veritas repetitur de “imagine et similitudine” cum Deo, quae fundamentum est anthropologiae biblicae. Haec veritas ostendit creationem uti peculiarem Creatoris donationem, qua continentur non solum principium et fons essentialis dignitatis hominis - viri et mulieris - in mundo creato, verum etiam vocationis amborum initium ad participandam ipsius Dei intimam vitam. Revelatione illuminante, creatio simul significat initium historiae salutis. In hoc ipso initio peccatum inscribitur et discordiam exprimit atque negationem.

Dici potest per paradoxon peccatum in Genesi (Ibid. 3) descriptum veritatem confirmare de imagine et similitudine Dei in homine, liberam nempe voluntatem, qua homo uti potest bonum eligens, sed etiam abuti, contra Dei voluntatem malum eligens. Ex sua essentiali significatione tamen peccatum est negatio eius, quod Deus - uti Creator - est respectu hominis, eiusque quod Deus inde ab initio et in aeternum homini vult. Creans virum et mulierem ad imaginem et similitudinem suam, Deus vult iis plenitudinem boni, id est felicitatem supernaturalem, quae ex ipsius vitae communicatione oritur. Homo peccatum perpetrando hoc reicit donum et eodem tempore ipse vult esse “sicut Deus, sciens bonum et malum” (Gen. 3, 5), scilicet de bono deque malo decernens praeter Deum, creatorem suum. Peccatum originum suam habet “mensuram” humanam, suam interiorem rationem in libera hominis voluntate et quandam habet in se notam “diabolicam” («Diabolicus» e lingua greca «δια-βαλλω» = «divido, separo, calumnior»), sicut animadvertitur in libro Genesis (Gen. 3, 1-5). Peccatum frangit unitatem primigeniam, qua homo fruebatur in statu iustitiae originalis: coniunctionis nempe cum Deo, utpote causae unionis in interiore parte propriae personae, in mutua necessitudine viri cum muliere (communione personarum) et demum respectu mundi externi, rerum naturae.

Descriptio biblica peccati originalis in Genesis (Ibid. 3) distribuit quodammodo partes quas in eo mulier et vir habuerunt. Has partes postea respexerunt aliqui Bibliorum loci, sicut, verbi gratia, Pauli Epistula ad Timotheum: “Adam enim primus formatus est, deinde Eva; et Adam non est seductus, mulier autem seducta” (1 Tim. 2, 13-14). Non dubium tamen est nulla ratione habita “distributionis partium” in descriptione biblica, primum illud peccatum esse peccatum hominis, a Deo masculi et feminae creati. Illud est etiam peccatum progenitorum, cui annexa est eius indoles hereditaria. Hoc sensu illud vocamus “peccatum originale”.

Hoc peccatum, sicut iam dictum est, aeque non potest intellegi nisi recogitatur de mysterio creationis hominis - viri et mulieris - ad imaginem et similitudinem Dei. Per hanc rationem comprehendi etiam potest mysterium eius “dissimilitudinis” cum Deo, in qua peccatum positum est et quae apparet in malo historiae mundi praesenti, eius “dissimilitudinis” cum Deo, qui “solus bonus est” (Cfr. Matth. 19, 17), qui est boni plenitudo. Si haec “dissimilitudo” peccati cum Deo, qui ipsa Sanctitas est, “similitudinem” postulat in campo libertatis, liberae voluntatis, potest ergo dici ob hanc ipsam causam “dissimilitudinem” peccato contentam tanto exitiosiorem esse et acerbiorem. Confitendum etiam est Deum, ut creatorem et patrem ita tangi, “offendi” et, ut par est, in intima illa donatione offendi, quae ad aeternum Dei de homine consilium pertinet.

At uno tempore etiam homo - vir et mulier - malo tangitur peccati, cuius est auctor. Textus biblicus Genesis (Gen. 3) id verbis monstrat, quae clare novam hominis in mundo creato condicionem describunt. Prospectum monstrat “laboris” quo homo necessaria ad vivendum parabit (Cfr. ibid. 3, 17-19), necnon prospectum magnorum dolorum, in quibus mulier pariet filios suos (Cfr. ibid. 3, 16). Omnia denique haec necessitate mortis signantur, quae vitae humanae finis est super terra. Hoc modo homo, qua pulvis, “revertetur ad humum de qua sumptus est”: “pulvis es et in pulverem reverteris” (Cfr. ibid. 3, 19).

Haec verba per aetates confirmantur. Non equidem significant imaginem et similitudinem Dei in homine, sive muliere sive viro, esse peccato deletam; sed significant eam esse “obscuratam” (Cfr. ORIGENIS In Gen. hom., 13 , 4: PG 12, 234; S. GREGORII NYSSENI De virg., 12: S. Ch. 119, 404-419; EIUSDEM De Beat., VI: PG 44, 1272) et, aliquo sensu, “imminutam”. Peccatum enim hominem “minuit”, ut etiam Concilium Vaticanum II commemorat (Cfr. Gaudium et Spes, 13). Si homo, ob ipsam suam naturam personae, imago est et similitudo Dei, hinc eius magnitudo eiusque dignitas perficiuntur foedere cum Deo, coniunctione cum eo, ad illam contendendo fundamentalem unitatem, quae spectat ad interiorem “rationem” ipsius creationis mysterii. Haec unitas respondet altae omnium creaturarum rationalium veritati et, praecipue, hominis, qui inter omnes creaturas inde ab initio elatus est per aeternam Dei in Iesu electionem: “In Christo . . . elegit nos ante mundi constitutionem . . . in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum, secundum beneplacitum voluntatis suae” (Cfr. Eph. 1, 4-6). Doctrina biblica in universum nobis affirmare concedit praedestinationem omnes homines contingere, quemque virum et quamque mulierem, sine discrimine. 

Ipse dominabitur tui

10. Biblica Libri Genesis descriptio veritatem delineat de consecutionibus peccati hominis, sicut etiam indicat conturbationem eius primigeniae necessitudinis inter virum et mulierem, quae personali utriusque dignitati respondet. Homo, masculus et femina, persona est ideoque “sola creatura quam Deus in terra per seipsam voluit”; item ipsa haec creatura, unica et irrepetibilis “seipsam invenire non potest nisi per sincerum sui ipsius donum” (Cfr. Gaudium et Spes, 24). Hinc initium capit ratio “communionis”, in qua exprimuntur “unitas duorum” et viri atque mulieris personalis dignitas. Cum igitur in descriptione biblica verba legimus mulieri dicta: “Ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui” (Gen. 3, 16), abruptionem perspicimus et constans periculum attinens ad hanc “duorum unitatem”, quae respondet dignitati imaginis et similitudinis Dei in utroque. Hoc tamen periculum est mulieri gravius. Namque illud donum sincerum esse indeque illud “pro” altero vivere dominium sequitur: “ipse dominabitur tui”. Id “dominium” conturbationem indicat et amissionem stabilitatis eius fundamentalis aequalitatis, quam vir et mulier habent in “unitate duorum”: hocque est detrimento praesertim mulieri, cum solum aequalitas, quae ex amborum dignitate, qua personarum, oritur, possit mutuas necessitudines instruere indole verae “communionis personarum”. Sed si huius aequalitatis violatio, quae quidem donum simul et ius est ab ipso Deo Creatore proficiscens, detrimento est mulieri, uno tempore minuit etiam veram viri dignitatem. Hic rem tangimus maximae humanitatis in ratione eius “ethos”, quod initio Creator inscripsit in actu ipso creationis amborum ad imaginem et similitudinem suam.

Haec affirmatio apud Genesim magni, significantis ponderis est. Indicium enim continet mutuae viri cum muliere necessitudinis in matrimonio. Agitur de appetitione, orta in condicione amoris sponsalis, quae efficit ut mulieris “sincero dono sui” vir simili “dono” et consummatione respondeat. Solum ex hoc principio ambo, et praesertim mulier, possunt “se invenire” uti veram “duorum unitatem” secundum personae dignitatem. Coniunctio matrimonialis exigit observantiam et perfectionem verae subiectivae naturae personalis amborum. Mulier non potest feri “obiectum” “dominii” et “possessionis” masculinae. Sed textus biblici verba pertinent directo ad peccatum originale et ad eius diuturnas in viro et in muliere consecutiones. Hi, peccatoria natura hereditaria gravati, ferunt continenter in se “fomitem peccati”, seu propensionem ad violandum ordinem moralem illum, qui ipsi naturae rationali et dignitati hominis, uti personae, consentaneus est. Haec propensio demonstratur per triplicem concupiscentiam, quam textus apostolicus distinguit ut concupiscentiam oculorum, concupiscentiam carnis et superbiam vitae (Cfr. 1 Io. 2, 16). Genesis verba, supra commemorata (Gen. 3, 16), indicant quo modo triplex haec concupiscentia, ut “peccati fomes”, vim sit habitura ad mutuam viri et mulieris necessitudinem.

Eadem illa verba spectant directo ad matrimonium, sed indirecte ad varios campos convictionis socialis: ad condiciones in quibus mulier aut damnis cedit aut discriminatur ob id ipsum, quod mulier est. Veritas revelata de creatione hominis, ut masculi et feminae, praecipuum est argumentum contra omnes condiciones quae, cum sint ipse per se noxiae, ia est iniustae, continent et exprimunt peccati hereditatem, quam omnes humani secum portant. Libri Sacrarum Litterarum variis in locis comprobant vere eiusmodi esse condiciones simulque necessitatem testantur se convertendi, hoc est se a malo purificandi: ab eo scilicet, quod alterum offendit, quod hominem “minuit”, non solum qui laeditur, verum etiam qui laedit. Talis est immutabilis nuntius Verbi a Deo revelati. Inde exprimitur “ethos” biblicum usque ad finem (Re quidem vera Patres IV saeculi ad legem se revocantes divinam fortiter sunt nisi contra adhruc vigens tunc discrimen adversus mulieres tum in moribus tum in legibus civilibus sui temporis. Cfr. S. GREGORII NAZIAZENI Or., 37, 6: PG 36, 290; S. HIERONYMI Ad oceanum ep. 77, 3: PL 22, 691; S. AMBROSII De instit. virg., III, 16: PG 16, 309: S. AUGUSTINI Sermo 132, 2: PL 38, 735; Sermo 392, 4: PL 39, 1711).

Nostris temporibus quaestio de “iuribus mulieris” novam accepit significationem in ampla iurium personae humanae provincia. Hoc propositum, constanter enuntiatum multimodisque commemoratum, illustrando, nuntius biblicus et evangelicus custodit veritatem de “unitate duorum”, id est de illa dignitate illaque vocatione, quae oriuntur ex peculiari diversitate et personali proprietate viri et mulieris. Qua re etiam iusta mulieris dissensio cum eo, quod biblica verba: “ipse dominabitur tui” (Gen. 3, 16) exprimunt, nullo modo efficere potest ut mulieres “masculescant”. Mulier - nomine liberationis ab viri “dominio” - contendere non potest ad suas faciendas proprietates masculinas contra suam “proprietatem” femininam. Certus est timor ut hac ratione mulier “se perficiat” et ne, contra, detorqueat et amittat id, quod est eius fundamentalis amplitudo. Est enim immanis amplitudo. In descriptione exclamatio primi viri, simul ac mulierem creatam vidit, est exclamatio admirationis et blandimenti, quae hominis historiam super terra totam emetitur.

Dotes muliebris naturae propriae profecto minores non sunt dotibus virilitatis, sed tantum diversae sunt. Mulier ergo - sicut ceteroqui et vir - sui, qua personae, effectionem, suam dignitatem et vocationem interpretari debet ex his dotibus, ex amplitudine muliebris naturae, quam die creationis accepit quamque tamquam expressionem sibi peculiarem imaginis et similitudinis Dei hereditate accipit. Solum hoc modo vinci potest etiam illa peccati hereditas, quam verba Bibliorum denotant: “Ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”. Huius malae hereditatis superatio est omnis hominis, per aetates, tum mulieris tum viri. Nam quotiescumque vir facinus in se admittit quo mulieris dignitatem personalem et vocationem offendit, contra suam ipsius personalem dignitatem et vocationem agit.

Protoevangelium

11. Liber Genesis peccatum testatur, quod est “principii” hominis malum, eius consecutiones, quae inde in totum genus humanum incumbunt, et simul primum nuntium continet victoriae de malo, de peccato. Hunc nuntium comprobant verba quae legimus in libro Genesis 3, 15 quaeque ex more dicuntur “Protoevangelium”: “Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum et tu conteres calcaneum eius”. Significans est nuntium redemptoris mundi, his verbis contentum, ad “mulierem” spectare. Primo loco in Protoevangelio nominatur uti progenetrix eius, qui hominis redemptor erit (Cfr. S. IRENAEI Adv. haeres, III, 23, 7: S. Ch. 211, 462-465; V, 21, 1: S. Ch. 153, 260-265; S. EPIPHANII Panar., III, 2, 78: PG 42, 728-729; S. AUGUSTINI Enarr. in Ps. 103, s. 4, 6: CCL 40, 1525). Et, si redemptio efficienda est per certamen contra malum, per “inimicitiam” inter semen mulieris et semen eius qui, ut “pater mendacii” (Io. 8, 44), primus est auctor peccati historiae hominis, haec erit etiam inimicitia inter eum et mulierem.

His verbis aperitur prospectus totius Revelationis, primum uti praeparationis ad Evangelium, deinde uti ipsius Evangelii. In hoc prospectu nomine mulieris duae figurae femininae iunguntur: Eva et Maria.

Verba Protoevangelii, Novo Testamento illustrante considerata, apte partes exprimunt mulieris in redemptoris certamine salvifico cum mali auctore in hominis historia.

Comparatio Evae cum Maria constans est in meditatione depositi fidei a divina Revelatione acceptae estque unum ex crebrioribus argumentis a Patribus, a scriptoribus ecclesiasticis et a theologis requisitis (Cfr. S. IUSTINI Dial. cum Thryph., 100: PG 6, 709-712; S. IRENAEI Adv. haeres, III, 22, 4: S. Ch. 21, 438-445; V, 19, 1: S. Ch. 153, 248-251; S. CYRILLI HIEROSOLYMITANI Catech. 12, 15: PG 33, 741; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI In Ps. 44, 7: PG 55, 193; S. IOANNIS DAMASCENI Hom. II in dorm. B.V.M., 3: S. Ch. 80, 130-135; ESYCHII HIEROSOLYMITANI Sermo V in Deiparam: PG 93, 1464 s.; TERTULLIANI De carne Christi, 17: CCL 2, 904 s.; S. HIERONYMI Epist. 22, 21: PL 22, 408; S. AUGUSTINI Sermo 51, 2-3: PL 38, 335; Sermo 232, 2: PL 38, 1108; CARD. I. H. NEWMAN A Letter to the rev. E.B. Pusey, Longmans, London 1865; M.I. SCHEEBEN, Handbuch der Katholischen Dogmatik, V, 1 (Freiburg 1952²), 243-266; V, 2 (Freiburg 1954²), 306-499. Cfr. Lumen Gentium, 56). Plerumque prima inspectione ex hac comparatione differentia apparet, contrapositum. Eva, ut “mater cunctorum viventium” (Gen. 3, 20), testis est “principii biblici”, quo comprehenduntur veritas de hominis creatione ad imaginem et similitudinem Dei et veritas de peccato originali. Maria testis est novi “principii” et “novae creaturae” (Cfr. 2 Cor. 5, 17). Quin ipsa, utpote prima redempta in historia salutis, “nova creatura” est, “gratia plena” est. Difficile intellegitur cur verba Protoevangelii tam conspicuam “mulierem” faciant, nisi admittitur in ea initium habere novum et decretorium Foedus Dei cum humano genere, Foedus in Christi sanguine redimente. Hoc Foedus incipit per “mulierem”, in annuntiatione quae Nazareth evenit. Haec est absoluta Evangelii novitas. Alias in vetere Testamento, ut historiae Populi sui interveniret, Deus mulieres adhibuerat, sicut Samuelis et Samson matres; sed ut suum iceret Foedus cum humano genere, solis viris usus erat: Noe, Abraham, Moyse. In Novi Foederis initio, quod aeternum esse debet et irrevocabile, mulier est: Virgo Nazarethana. Indicium est hoc in “Iesu Christo” “non esse masculum et feminam” (Gal. 3, 28). In eo reciprocum contrapositum inter virum et mulierem - tamquam peccati originalis hereditas - essentialiter superatur. “Omnes vos unus estis in Christo Iesu”, scripsit Apostolus (Ibid.).

Haec verba tractant illam primigeniam “duorum unitatem”, quae hominis creationi conectitur, masculi et feminae, ac imaginem et similitudinem Dei, secundum exemplar perfectissimae eius communionis Personarum, quod Deus ipse est. Pauli verba declarant mysterium redemptionis hominis in Iesu Christo, Mariae filio, id repetere et instaurare, quod in creationis mysterio aeterno Dei Creatoris consilio respondebat. Ob id ipsum die creationis hominis, masculi et feminae, “Vidit Deus cuncta quae fecit, et ecce erant valde bona” (Gen. 1, 31). Redemptio restituit, aliquo sensu, ipsi eius origini bonum quod est essentialiter “minutum” peccato eiusque in hominis historia hereditate.

“Mulier” Protoevangelii inseritur in redemptionis prospectum. Comparatio Evae cum Maria hoc sensu potest etiam intellegi, Mariam nempe sumere in se et complecti mysterium mulieris, cuius initium est Eva, “mater cunctorum viventium” (Gen. 3, 20): imprimis illud sumit et complectitur, in intimo mysterio Christi - “novissimi Adam” - (Cfr. 1 Cor. 15, 45) qui in suam personam primi Adam naturam assumpsit. Novi enim Foederis essentia in hoc posita est, quod Dei Filius Patri consubstantialis fit homo: humanitatem assumit in unitatem divinae Verbi Personae. Qui Redemptionem agit est simul verus homo.

Mysterium Redemptionis mundi postulat ut Deus-Filius humanitatem sumpserit tamquam Adam hereditatem, ei similis factus et omni homini per omnia, “absque peccato” (Hebr. 4, 15). Ita Is “hominem ipsi homini plene manifestavit eique altissimam eius vocationem patefecit”, sicut Concilium Vaticano II docet, (Gaudium et Spes, 22) eumque quodam modo adiuvit ad denuo reperiendum “quid sit homo” (Cfr. Ps. 8, 5).

Per omnes aetates in traditione fidei inque christiana de ea meditatione comparatio Adam cum Christo iungitur comparationi Evae cum Maria. Si Maria describitur etiam tamquam “nova Eva”, quae possunt esse huius analogiae significationes? Sunt certe multiplices. Oportet peculiariter immoremur in illa significatione, quae videt in Maria plenam revelationem omnium, quae verbo biblico “muliere” continentur: revelationem ad mysterium Redemptionis accommodatam. Maria significat, aliquo sensu, illum supergredi terminum, de quo loquitur liber Genesis (Gen. 3, 16), et ad illud redire “principium”, in quo talis erat “mulier”, qualis est in creatione exoptata, ideoque in aeterno Dei consilio, in sinu Sanctissimae Trinitatis. Maria est “novum principium”, dignitatis et vocationis mulieris (Cfr. S. AMBROSII De instit. virg., V, 33: PL 16, 313), omnium mulierum et cuiusque mulieris.

Ratio ad id comprehendendum esse possunt praesertim verba quae evangelista ponit in ore Mariae post Annuntiationem, per eius Elisabeth salutationem: “Fecit mihi magna, qui potens est” (Luc. 1, 49). Quae verba haud dubie spectant ad Filii conceptionem, qui est “Filius Altissimi” (Ibid. 1, 32), “sanctus” Dei; sed possunt simul significare patefactionem propriae humanitatis femininae. “Fecit mihi magna”: haec est patefactio totius amplitudinis, totius personalis laudis muliebris naturae, totius aeternae proprietatis “mulieris”, qualem eam Deus voluit, personam per se ipsam, quae se agnoscit simul “per donum sincerum sui”.

Haec patefactio iungitur clarae conscientiae doni, largitionis Dei. Iam “principio” peccatum hanc conscientiam infuscaverat, quodammodo suffocaverat, sicut verba indicant primae temptationis “patris mendacii” (Cfr. Gen. 3, 1-5). Adventu “plenitudinis temporis” (Cfr. Gal. 4, 4), cum in historia humani generis perfici incipit redemptionis mysterium, haec conscientia tota cum sua vi in verba irrumpit biblicae “mulieris” Nazarethanae. In Maria, Eva rursus invenit quae sit vera mulieris dignitas, muliebris humanitatis. Haec nova inventio debet constanter cor attingere cuiusque mulieris eiusque vocationem et vitam formare.  

V

Iesus Christus  

“Mirabantur quia cum muliere loquebatur”

12. Verba Protoevangelii Libri Genesis sinunt ad Evangelium devertamus. Hominis redemptio, quae illic nuntiatur, hic ad effectum adducitur per personam et missionem Iesu Christi, in quibus id quoque cognoscimus, quod redemptio significat quoad dignitatem et vocationem mulieris. Haec significatio clarior fit ex verbis Christi et ex ratione qua se gerit erga mulieres, quae sane simplicissima est et, ob id ipsum, extraordinaria, si in scaena eius temporis consideratur: ratio est magnae perspicuitatis et altitudinis. Plures mulieres apparent in via missionis Iesu Nazarethani, et occursus cum quaque earum confirmat “novitatem vitae” evangelicae, de qua iam dictum est.

Omnes recipiunt - vel qui nuntium christianum calumniantur - Christum fuisse coram contemporalibus suis fautorem dignitatis mulieris et vocationis cum illa congruentis dignitate. Interdum hoc stuporem movebat, admirationem, saepe fere scandalo tenus: “Mirabantur quia cum muliere loquebatur” (Io. 4, 27), quoniam haec agendi ratio discrepabat a ratione agendi eius contemporalium. “Mirabantur”, immo, ipsi Christi discipuli. Pharisaeus, cuius domum adiit mulier peccatrix ut pedes Iesu ungeret unguento, “ait intra se: «Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est»” (Luc. 7, 39). Maiore etiam perturbatione, vel “sancta indignatione” profecto auditores sibi placentes implebant haec Christi verba: “Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei” (Matth. 21, 31).

Qui sic loquebatur et operabatur demonstrabat “mysteria Regni” se penitus cognoscere. Ipse etiam “sciebat quid esset in homine” (Io. 2, 25), in eius animo, in eius “corde”. Testis erat aeterni Dei consilii hominem contingentis ab eo creatum ad imaginem et similitudinem suam. Penitus etiam noverat peccati consecutiones, “mysterii iniquitatis” in humanis cordibus agentis instar fructus amari obscurationis imaginis divinae. Quam significans est Iesum, in fundamentali colloquio de matrimonio deque eius stabilitale, coram iis qui cum eo colloquebantur quique ex officio Legis periti erant, “scribis” scilicet, “principium” commemorare! Quaestio agitur de iure “masculi” “uxorem dimittendi suam quacumque ex causa” (Matth. 19, 3); et, igitur, de iure etiam mulieris, de eius condicione in matrimonio, de eius dignitate. Collocutores putant vigentem legem Moseiam esse pro se: “Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere” (Matth. 19, 7). Respondet Iesus: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras, ab initio autem non fuit sic” (Ibid. 19, 8). Iesus Principium arcessit, creationem hominis, maris et feminae illudque Dei institutum, in eo positum, quod ambo ad eius “imaginem et similitudinem” creati sunt. Quam ob rem, cum homo “dimittit patrem et matrem” et adhaeret uxori suae, ut sint duo in “carne una”, viget lex, quae a Deo ipso originem ducit: “Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet” (Ibid. 19, 6).

Principium huius “ethos”, quod inde ab initio inscriptum est in veritate creationis, nunc a Christo confirmatur contra traditionem illam, quae mulieris inaequalitatem concedebat. Iuxta hanc traditionem mas “dominabatur”, non aeque existimans mulierem eamque dignitatem, quam “ethos” creationis ut fundamentum iecit reciprocarum necessitudinum duarum personarum matrimonio coniunctarum. Hoc “ethos” commemoratur et confirmatur Christi verbis: est “ethos” Evangelii et redemptionis.

Mulieres Evangelii

13. Cum Evangelii paginas pervolutamus, multae mulieres ante oculos nostros praetereunt, aetate et ordine diversae: mulieres morbis correptae vel doloribus corporis, qualis mulier quae habebat “spiritum infirmitatis, et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere” (Cfr. Luc. 13, 11), vel socrus Simonis, quae “decumbebat febricitans” (Marc. 1, 30), vel mulier quae erat “in profluvio sanguinis” (Cfr. ibid. 5, 25-34), nec quemquam tangere poterat, quoniam tactus eius putabatur hominem “contaminare”. Omnes sanatae sunt, et ultima (haemorrhoissa), quae in “turba” tetigit vestimentum Iesu (Ibid. 5, 27), est ab eo laudata ob magnam fidem: “Fides tua te salvam fecit” (Marc. 5, 34). Praeter has, filia Iairi, quam Iesus a mortuis excitat, eam dulciter alloquens: “Puella, tibi dico, surge” (Ibid. 5, 41); et vidua Nain, cui Iesus unicum resuscitat filium, adiungens actioni suae significationem benignae misericordiae: “Misericordia motus dixit illi: «Noli flere»” (Luc. 7, 13); denique mulier Chananaea, quae meretur a Christo verba peculiaris aestimationis ob fidem suam, ob humilitatem suam obque illam animi magnitudinem, cui solum cor matris par est: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis” (Matth. 15, 28). Mulier chananaea sanationem filiae petebat.

Saepe mulieres, quibus Iesus obviam fiebat quaeque ab eo multas gratias accipiebant, eum comitabantur, cum apostolis percurrentem per civitates et castella, praedicantem et evangelizantem regnum Dei; “quae ministrabant eis de facultatibus suis”. Evangelium nominat ex eis Ioannam, procuratoris Herodis uxorem, Susannam et “alias multas” (Luc. 8, 1-3).

Interdum mulierum imagines comparent in parabolis, quibus Iesus Nazarenus auditoribus suis veritatem Regni Dei illustrabat. Ita in parabolis de drachma perdita (Cfr. ibid. 15, 8-10), de fermento (Cfr. Matth. 13, 33), de virginibus prudentibus et fatuis (Cfr. ibid. 25, 1-3). Peculiariter significans est narratio ad obolum viduae attinens. Mittentibus divitibus munera in gazophylacio . . . quaedam vidua paupercula misit illuc minuta duo. Tunc Iesus dixit: “Vidua haec pauper plus quam omnes misit . . .; ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit” (Luc. 21, 1-4). Hoc modo Iesus eam omnibus proponit exemplum, eam defendit, quia, in constitutione iuridiciali societatis id temporis, viduae omnino indefensae erant (Cfr. etiam ibid. 1, 1-7).

In tota Iesu doctrina, sicut et in eius agendi ratione, nihil invenitur, quod mulieris discrimen ostendat, proprium temporis eius. Contra, eius verba eiusque opera semper exprimunt observantiam et honorem, quae mulieri debentur. Mulier inclinata vocatur “filia Abrahae” (Luc. 1, 16), cum nomen “filius Abrahae” in omnibus Bibliis solis viris tribuatur. Iter faciens ad Calvariam Iesu mulieribus dixit: “Filiae Ierusalem, nolite flere super me” (Ibid. 23, 28). Hoc de mulieribus et mulieribus loquendi genus, necnon eas tractandi ratio, manifesta sunt “novitas” prae more translaticio.

Hoc expressius fit quod attinet ad mulieres illas, quas communis sensus contemptim uti peccatrices insimulabat, publicas peccatrices et adulteras. En Samaritana, cui ipse Iesus dicit: “Quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir”: ipsaque, animadvertens eum vitae suae secreta cognoscere, Messiam illum agnoscit et abit popularibus suis id nuntiatura. Colloquium quod proximum est ante hanc agnitionem, unum est ex pulcherrimis Evangelii (Cfr. Io. 4, 4-27). En, postea, publica peccatrix quae, quamvis eam sensus communis reprehendat, domum Pharisaei ingreditur ut pedes Iesu ungat unguento. Hic inospiti, offenso in ea re, dixit de illa: “Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum” (Cfr. Luc. 7, 37-47).

En, denique, eventum quod est fortasse gravissimum: mulier in adulterio deprehensa ad Iesum adducitur. Interrogationi provocanti: “In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?”, Iesus respondit: “Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat”. Vis veritatis illius responsionis tanta est, ut “unus post unum exierint, incipientes a senioribus”. Soli remanserunt Iesus et mulier. “Ubi sunt? Nemo te condemnavit?” - “Nemo, Domine” - “Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare” (Cfr. Io. 8, 3-11).

Haec facinora evidentissimam efficiunt picturam. Christus is est qui “scit quid sit in homine” (Cfr. ibid. 2, 25), in viro et in muliere. Cognoscit dignitatem hominis eiusque coram Deo pulchritudinem. Ipse, Christus, est extrema huius pulchritudinis confirmatio. Omnia quae dicit et quae facit decretoriam consummationem habent in paschali redemptionis mysterio. Ratio Iesu erga mulieres, quibus obviam se dat in via sui messianici servitii, est repercussus aeterni Dei consilii qui, earum quamque creans, in Christo eam eligit et amat (Cfr. Eph. 1, 1-5). Quaevis, ergo, est illa “sola creatura quam Deus per se ipsam voluit”. Quaelibet a “principio” hereditate accipit dignitatem personae qua mulier. Iesus Nazarenus hanc confirmat dignitatem, eam memorat, renovat, eam facit aliquid ad Evangelium pertinens et ad redemptionem, cuius causa mittitur in mundum. Oportet ergo in momentum mysterii paschalis omne verbum et omnis actio Christi quoad mulierem inserantur. Ita omnia plene illustrantur.  

Mulier in adulterio deprehensa

14. Iesus condicionem historicam et veram mulieris ingreditur; quae condicio peccati hereditate gravatur. Haec hereditas exprimitur etiam more, qui mulierem segregat pro viro, et in ea ipsa posita est et infixa. Hoc respectu factum mulieris “in adulterio deprehensae” (Cfr. Io. 8, 3-11) peculiari indicio esse videtur. Ad ultimum Iesus ei dicit: “Amplius iam noli peccare”, sed prius conscientiam peccati provocat in viris qui eam accusant, ut lapident, ita suam ostendens facultatem videndi secundum veritatem conscientias et opera humana. Accusatoribus Iesus dicere videtur: Haec mulier, toto suo onerata peccato, nonne est etiam, et omnia, vestrarum transgressionum confirmatio, vestrae “masculinae” iniustitiae, vestrorum improborum usuum?

Valet haec veritas in universum genus humanum. Factum, quod in Evangelio Ioannis narratur, in innumerabilibus condicionibus repeti potest, omni historiae tempore similibus. Mulier sola relinquitur, in publicum proposita iudicium cum “suo peccato”, dum latet post hoc peccatum vir peccator, qui in culpa est propter “peccatum alienum”, quin eiusdem particeps. Atque tamen eius peccatum effugit, silentio praeteritur: is extra esse “alienum peccatum” apparet. Interdum vel accusator fit, sicut in casu qui est supra descriptus, peccati sui immemor. Quotiens similiter, mulier poenas pendet peccati sui (forsitan ipsa sit, aliquibus in casibus, in culpa ob peccatum viri tamquam “peccatum alienum”), sed ipsa poenas pendet et quidem sola! Quotiens derelicta manet cum sua maternitate, quando vir, pater infantis, huius rei causam in se transferre non vult? Et praeterquam ad multas “matres innuptas” nostrae societatis, etiam in eas omnes oportet consideratio intendatur, quae, varios patientes coactus, a viro quoque sonti, infantes “de medio tollunt”, antequam oriantur. “De medio tollunt”: sed quanti? Hodiernus sensus communis diversimode huius peccati malum “delere” nititur; at plerumque mulier exstinguere conscientiam nequit se filio suo vitam ademisse, quandoquidem e sua natura eradere nequit propensionem ad vitam accipiendam, in eius “ethos” a “principio” inscriptam.

Significativa est ratio qua Iesus agit in facto quod describitur in Ioanne (Io. 8, 3-11). Paucis fortasse temporibus, sicut in hoc, eius declaratur potentia - potentia veritatis - quod ad humanas spectat conscientias. Iesus tranquillus est, intentus, in cogitatione defixus. Nonne et hic, sicut in colloquio cum Pharisaeis (Cfr. Matth. 19, 3-9), eius conscientia coniuncta est cum mysterio Principii? cum homo creatus est masculus et femina, et mulier est viro credita cum sua diversitate feminina cumque sua potentiali maternitate? Etiam vir est mulieri a Creatore creditus. Alter alteri vicissim crediti sunt ut personae, ad imaginem factae et similitudinem ipsius Dei. In hac traditione est mensura amoris, sponsalis amoris: ut alter alteri “donum sincerum” fiat, oportet uterque in se donum recipiat. Haec mensura ambobus - viro et mulieri - collata est inde a “principio”. Post peccatum originale in viro et in muliere vires contrariae operantur propter triplicem concupiscentiam, “fomiti peccati” iunctam. In homine hae agunt ex imo. Idcirco Iesus in Sermone super monte habito dixit: “Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo” (Ibid. 5, 28). Haec verba, directo viro dicta, ostendunt fundamentalem veritatem officii eius respectu mulieris: ob huius dignitatem, huius maternitatem, huius vocationem. Eadem autem verba indirecte et mulierem contingunt. Christus omnia faciebat, quae fieri poterant, ut - pro moribus proque rationibus socialibus eius aetatis - mulieres in ipsius doctrina inque ipsius agendi modo propriam sui naturam et dignitatem reperirent. Ex aeterna “duorum unitate”, haec dignitas directo ex ipsa pendet muliere, utpote subiecto per se responsali simulque “uti officium” viro concreditur. Congruenter Christus ad officium viri redit. Nunc, in hac meditatione de mulieris dignitate et vocatione, necessarium est nos rationem respicere, quam in Evangelio invenimus. Mulieris dignitas eiusque vocatio - sicut, ceteroqui, viri - suam aeternam trahunt originem a corde Dei et, in temporalibus vitae humanae condicionibus, arcte “duorum unitati” coniunctae sunt. Eam ob rem vir quisque in se aspicere debet et videre num, quae ipsi concredita est tamquam soror in eadem humanitate, tamquam uxor, facta sit in corde ipsius obiectum adulterii; num quae, variis modis est in mundo exsistentiae ipsius compar subiectum, facta sit in ipso “obiectum”: obiectum voluptatis, usus.  

Nuntii evangelici custodes

15. Christi agendi ratio, Evangelium operum verborumque eius, congruenter id arguit, quod mulieris dignitatem offendit. Hinc mulieres quae cum Christo sunt, se rursus intellegunt in veritate quam Is “docet” et “facit”, tum etiam, cum haec est veritas de earum “natura peccatoria”. Sentiunt se “per hanc veritatem liberatas”, sibi ipsis restitutas: sentiunt se “amore aeterno” amari, amore qui in ipso Christo exprimitur. In Christi campo actionis earum socialis condicio mutatur. Sentiunt Iesum secum colloqui de rebus, quae illis temporibus cum muliere non disserebantur. Quod ad hoc pertinet, exemplum maxime significatorium Samaritanam apud puteum Sichem contingit. Iesus - qui scit eam esse peccatricem, de qua re ei loquitur - tractat cum ea de altissimis Dei mysteriis. Ei loquitur de immenso Dei amore, qui est “fons aquae salientis in vitam aeternam” (Io. 4, 14). De Deo ei loquitur, qui Spiritus est, deque vera adoratione, qua Patrem in spiritu et veritate oportet adorare (Cfr. Io. 4, 24). Demum revelat ei se Messiam esse Israel promissum (Cfr. ibid. 4, 26).

Novus eventus est hic: mulier illa, et quidem “mulier-peccatrix”, fit “discipula” Christi; quin immo, ubi primum docta est, Christum nuntiat habitatoribus Samariae, ita ut et ii crediderint in eum (Cfr. ibid. 4, 39-42). Novus eventus, si modus consideratur, quo mulieres tractabant, quotquot in Israel docebant cum in agendi ratione Iesu Nazareni huiusmodi eventus fiat consuetus. Hac in re peculiariter commemorari merentur etiam Lazari sorores: “Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum” (Cfr. ibid. 11, 5). Maria “audiebat verbum” Iesu: cum eos domi visit, ipse dicit Mariae agendi rationem “optimam partem”, esse, comparatam ad Marthae sollicitudinem de domus officiis (Cfr. Luc. 10, 38-42).

Alio in loco etiam Martha - post Lazari mortem - cum Christo colloquitur: et colloquium attingit altissimas revelationis et fidei veritates. “Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus” - “Resurget frater tuus” - “Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die”. Dixit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?” - “Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti” (Io. 11, 21-27). Post hanc fidei professionem Iesus Lazarum resuscitat Etiam colloquium cum Martha unum est ex maximis Evangelii.

Christus cum mulieribus loquitur de rebus Dei, et illae has comprehendunt: est haec mentis et cordis vox resiliens, responsio fidei. Et Iesus hanc responsionem proprie “femininam” laudat et admiratur, sicut in casu mulieris Chananaeae (Cfr. Matth. 15, 28). Interdum vivam hanc fidem amore permeatam exemplum proponit: docet, ergo, initium sumens ab hac mentis et cordis responsione feminina. Sic accidit in casu mulieris illius “peccatricis” in domo Pharisaei, cuius agendi rationem Iesus sumit ut initium and illustrandam veritatem de remissione peccatorum: “Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum: cui autem minus dimittitur, minus diligit” (Luc. 7, 47). In alia unctione, Iesus coram discipulis et praesertim coram Iuda mulierem defendit eiusque actionem: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me . . . Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius” (Matth. 26, 6-13).

Re vera Evangelia non solum describunt quod mulier illa Bethaniae fecit in domo Simonis leprosi, sed in lumine collocant ultimi discriminis tempore totius messianici muneris Iesu Nazareni iuxta Crucem fuisse, omnium primas, mulieres. Apostolorum solus Ioannes fidelis mansit; mulieres autem multae fuerunt. Ibi erant enim non tantum Mater Christi et “soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene” (Io. 19, 25), sed “mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei” (Matth. 27, 55). Ut patet, in hoc durissimo fidei et fidelitatis discrimine, mulieres fortiores apostolis se ostenderunt: in eiusmodi discriminibus qui “multum amant” timorem vincere sciunt. Antea mulieres fuerant in via doloris, “quae plangebant et lamentabant eum” (Luc. 23, 27). Ante illud tempus uxor Pilati maritum monuerat: “Nihil tibi et iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum” (Matth. 27, 29).  

Primae Resurrectionis testes

16. Iam inde a primis operis Christi initiis exhibent mulieres erga ipsum eiusque simul mysterium peculiarem adfectionem teneram quae indoli respondet earum feminei sexus. Dici praeterea oportet idem hoc insigniter ipsum confirmari, quod ad paschale attinet mysterium, non tempore tantum crucis verum in aurora etiam ipsius resurrectionis. Primae ad sepulcrum adstant mulieres, quod primae reperiunt eaedem vacuum. Audiunt illae verba primae: “Non est hic: surrexit enim, sicut dixit” (Matth. 28, 6). Primae eius dein amplexantur pedes (Cfr. ibid. 28, 9). Vocantur etiam illae primae quae apostolis eventum hunc verum renuntient (Cfr. ibid. 28, 1-10; Luc. 24, 8-11). Ioannis autem Evangelium (Cfr. item Marc. 16, 9) extollit praesertim praecipuas Mariae Magdalenae partes. Prima videlicet ea resuscitato obvia fit Christo. Principio eum, quidem hortorum esse arbitratur custodem, quem tunc agnoscit solum, cum nomine ipsam appellat. “Dicit ei Iesus: “Maria!”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “Rabbunì”, quod dicitur Magister. Dicit ei Iesus: “Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum”. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “Vidi Dominum!” et quia haec dixit ei” (Io. 20, 16-18).

Quam ob rem nuncupatur quoque illa “apostolorum apostola” (Cfr. RABANI MAURI De vita beatae Mariae Magdalenae, XXVII: «Salvator . . . ascensionis suae eam (=Mariam Magdalenam) ad apostolus instituit apostolam» (PL 112, 1574). «Facta est Apostolorum Apostola, per hoc quod ei committitur ut resurrectionem dominicam discipulis annuntiet»: In Ioannem Evangelistam expositio, C. XX, L. III, 6 (S. THOMAE AQUINATIS, Comment. in Matthaeum et Ioannem Evangelistas), Ed. Parmens, X, 629). Etenim iam ipsos ante apostolos fuit Maria Magdalene oculata Christi resuscitati testis ideoque prima etiam testimonium reddidit illi coram apostolis. Certo quodam pacto cumulat hic eventus omnia ea quae prius iam dicta sunt de veritatibus divinis a Christo mulieribus haud secus ac viris concreditis. Hoc itaque modo sacri vatis voces dici possunt re ipsa completatae: “Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae” (Ioe. 3, 1). Quinquagesimo autem post Christi resurrectionem die rursus hae confirmantur voces in cenaculo Hierosolymitano, cum Paraclitus descendit Spiritus Sanctus (Cfr. Act. 2, 17).

Quidquid vero antehac est pronuntiatum de Christi in mulieres adfectu, id corroborat explanatque veritatem illam de amborum - viri ac mulieris - in Spiritu Sancto aequalitate. Loqui ferme oportet essentiali de quadam “aequabilitate iurium”: quandoquidem ipsi ambo - tam mulier quam vir - ad imaginem conditi sunt Deique similitudinem, et suscipere potest uterque pari profecto modo veritatis divinae largitionem necnon in Spiritu Sancto caritatis. “Salutationes” ambo excipiunt salvificas et sanctificantes.

Quod vero vir aut mulier sunt, nullum secum infert limitem; perinde atque illam salvifica, sanctificantemque in homine Spiritus actionem id nihil coarctat, quod quis Iudaeus est vel Graecus, servus vel liber, secundum notissimas Apostoli voces: “Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu” (Gal. 3, 28). Verum haec non delet unitas diversitatem. Qui porro talem in ordine supernaturali sanctificantis gratiae efficit unitatem, Sanctus Spiritus, pari modo adiuvat ut prophetent simul “filii vestri”, simul quidem “filiae vestrae”. “Prophetare” autem verbo vitaque ipsa declarare significat “magnalia Dei” (Cfr. Act. 2, 11) veritate simul adservata ac proprietate cuiusque hominis - tum mulieris tum quoque viri. “Aequabilitas” Evangelii, iurium nempe “aequalitas”, mulieris et maris, ad “magnalia Dei” quod spectat, prout adeo est luculenter operibus ostentata verbisque Iesu Nazareni, manifestissimum iacit fundamentum dignitatis mulieris vocationisque in Ecclesia et mundo. Unaquaeque enim vocatio vim habet altissimo mondo personalem et propheticam. Nam in humana vocatione sic quidem comprehensa, id totum quod proprie est femineum iam novum consequitur modum: qui scilicet modus est illorum “magnalium Dei”, quorum mulier fit vivens quoddam subiectum necessariaque simul testis.  

VI

Maternitas-Virginitas

Binae mulieris vocationis rationes

17. Mentem vero nunc Nostram convertamus oportet ad maternitatem atque ad virginitatem, veluti peculiares duas rationes explicandi mulieris ingenii. Ad ipsum Evangelii lumen plenitudinem illae proprii momenti ac ponderis in Maria adsequuntur, quae uti Virgo, Filii Mater fit Dei. Hae vero binae vocationis femininae rationes sic in ipsa admirabiliter conveniunt coniungunturque ut alteram haud altera excluserit; verum insigniter perfecerit. Annuntiationis enim narratio in Lucae Evangelio luculenter quidem demonstrat tale quiddam fieri non posse Virgini Nazarethanae visum. Cum dici sibi audit: “Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum”, continuo ipsa exquirit: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?” (Luc. 1, 33-34). Communi quidem in rerum ordine effectus maternitas est mutuae “cognitionis” viri ac mulieris in conubiali iunctione. Maria vero firmiter consistens in virginitatis proposito suae, divino ponit nuntio quaestionem eiusque pariter responsionem accipit: “Spiritus Sanctus superveniet in te”: id est, “maternitas tua non consequentia erit “cognitionis” coniugalis, verum Spiritus Sancti opus”, atque “virtus Altissimi obumbrabit conceptionis mysterio nativitatisque Filii. Tamquam Altissimi ipse Filius a Deo solo conceditur tibi, ea profecto via, quam Deus novit”. Quapropter virginale suum servavit Maria responsum: “Virum non cognosco” (Cfr. ibid. 1, 34) eodemque vero tempore est mater facta. Simul in ea maternitas existit necnon virginitas: mutuo haud excluduntur nec limites sibi proponunt. Quin immo ipsa Matris Dei persona omnes homines - praesertim autem omnes mulieres - adiuvat ut rite comperiant quo demum pacto duae rationes illae binaeque mulieris vocationis viae veluti personae explicentur atque vicissim compleantur.  

Maternitas

18. Ut particeps ideo quis fiat huius actus et operis “comperiendi”, iterum in veritatem personae humanae altius inquiratur oportet, a Consilio Vaticano Secundo commemoratam. Homo videlicet - tam mas quam femina - sola in orbe creatura est quam Deus propter seipsam voluerit: persona est ac subiectum quod de sese decernit. At simul constat hominem “plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum” (Gaudium et Spes, 24). Iam vero haec descriptio, immo certo quodam modo haec etiam definitio personae, dicebatur veritati principali respondere biblicae de hominis - viri haud secus ac mulieris - effectione ad Dei imaginem et similitudinem. Non haec autem interpretatio quaedam est in arte sive theoria dumtaxat nec definitio a rebus abstracta, quandoquidem essentiali aliquo modo sensum indicat illius quod aliquis est homo, dum sua nempe in luce reponit praestantiam sui ipsius doni, id est personae. Quo in prospectu personae illud “ethos” continetur quod, cum creationis ipsa veritate coniunctum, sacri Libri Revelationis postmodum erant plane explicaturi ac nominatim evangeliorum.

De persona porro veritas haec viam pariter recludit plenam ad comprehensionem mulieris maternitatis. Fructus enim maternitas est conubialis viri mulierisque copulae, illius scilicet “cognitionis” biblicae, quae duorum respondet coitui “in carnem unam” (Cfr. Gen. 2, 24) sicque in muliere ipsa efficit eximium “donum sui ipsius” veluti amoris illius sponsalis testificationem, quo coniuges inter se adeo arcte iunguntur ut “carnem unam” constituant. Completur autem haec “cognitio” biblica in personae scilicet veritate tum solum, cum mutuum sui donum haud deformatur nec viri cupiditate, ut “dominus” suae fiat coniugis (“ipse dominabitur libi”), nec voluntate mulieris ut in instinctu suo sese concludat (“ad virum tuum erit appetitus tuus” - Gen. 3, 16).

Mutua porro personae in conubio donatio ad munus sese recludit alicuius vitae novae, novi hominis, qui persona pariter est ad suorum parentum similitudinem. Iam inde ab initio secum maternitas infert ad novam personam apertionem quandam: haec omnino est propria mulieris “pars”. Nam tali in apertione, dum concipit nempe filium paritque, se ipsam mulier “per sincerum sui ipsius donum” reperit. Interioris promptitudinis donum, ad filium recipiendum ac pariendum, cum conubiali iungitur consortione quae, uti iam est dictum, constituere debet peculiare momentum illius mutuae donationis sui tam a muliere quam a viro. Novi vero hominis conceptio ac nativitas secundum Bibliorum sententiam hisce verbis mulieris-genetricis exornatur: “Acquisivi virum per Dominum” (Ibid. 4, 1). Evae autem exclamatio, quae est “mater cunctorum viventium”, totiens iteratur, in orbem novus quotiens ingreditur homo eademque exclamatio laetitiam patefacit atque mulieris conscientiam: magnum se videlicet mysterium participare aeternae generandi successionis. Effectricem Dei vim communicant coniuges!

Mulieris maternitas eo quidem tempore, quod inter conceptionem continetur atque filii nativitatem, ratio seu processio quaedam bio-physiologica et psychica est, quae nostris melius comprehenditur diebus quam antehac ac multarum argumentum est subtiliorum investigationum. Plane vero confirmat scientifica inquisitio, quo modo constitutio ipsa feminei corporis organorumque complexus iam in se proclivitatem contineant naturae ipsius ad maternitatem et conceptionem, ad graviditatem filiique partum propter conubialem cum viro copulam. At eodem sane tempore congruunt haec omnia cum compage etiam psychico-physica mulieris. Quaecumque praeterea variae scientiarum disciplinae hoc de argumento tradunt, suam habent utilitatem ac gravitatem, dummodo ne explicatione circumscribantur tantum bio-physiologica ipsius mulieris eiusque maternitatis. Huiusmodi enim imago “imminuta” pari velut gressu progreditur cum notione hominis ac totius orbis ad materiam spectante solam. Sic etiam amittitur, proh dolor!, id quod revera ad rerum pertinet essentiam: maternitas namque, tamquam factum atque ostentum humanum, plene secundum veritatem de persona explanatur. Consociatur maternitas cum structura ipsa personali rationis exsistendi mulieris necnon cum natura personali ipsius doni: “Acquisivi virum per Dominum” (Gen. 4, 1). Donum parentibus Creator tribuit filii. In muliere vero coniungitur hoc peculiariter cum sincero “dono sui ipsius”. Mariae ideo voces annuntiationis tempore: “Fiat mihi secundum verbum tuum” promptum indicant mulieris animum ad sui ipsius donum necnon vitae novae receptionem.

In mulieris ideo maternitate cum viri etiam paternitate sociata veluti imago refertur mysterium aeternum illius principii, quo quis generat genitorque fit, quod ipso invenitur in Deo, videlicet in Deo uno et trino (Cfr. Eph. 3, 14-15). Quod homines generant, est commune quiddam quod virum complectitur simulque mulierem. Ac si amore pulsa in virum dixerit aliquando mulier: “Filium tibi peperi”, verba eius eodem tempore significabunt: “Hic noster est filius”. Verum licet ambo sui sint filii parentes, “partem” praecipuam maternitas mulieris efficit illius quod communiter sunt ipsi genitores, tum etiam partem magis obstringentem. Illud quidem “esse parentes”, quantumvis ad utrumque pertineat, multo impletur in muliere amplius praesertim ipso tempore ante filii ortum. Mulier enim directo pretium “solvit” communis huius generationis, quae corporis eius vires revera exhaurit animique. Quocirca penitus sibi conscius vir sit oportet, in illo communi ipsorum munere genitorum, contrahere se peculiare erga mulierem debitum. Nulla proinde ratio “aequalitatis iurium” inter mulieres ac viros valet, nisi essentiali plane modo hoc animadvertitur.

Singularem quandam communionem cum vitae mysterio, quae in matris visceribus maturescit, in se complectitur maternitas. Mysterium hoc vitae mater admiratur, interiore aliqua inspectione id “comprehendit” quod intra se iam evenit. Sub ipsa “principii” luce filium recipit mater diligitque quem in utero gestat tamquam personam. Praecipuus hic modus consortionis cum novo homine, qui paulatim conformatur, ipse vicissim animi talem habitum gignit erga hominem - non tantum proprium in filium sed etiam erga hominem in universum - ut altissime iam totum exprimat mulieris ingenium. Communiter existimatur mulier plus viro curam intendere posse in hominem ante se concretum atque maternitas ipsa multo etiam plus hanc provehere inclinationem. Vir contra - quantumvis ipse etiam munus parentis communicet - semper tamen “extra” graviditatis reperitur processum et nativitatis filii pluribusque ideo modis a matre discere debet propriam suam “paternitatem”. Quod totum dici licet partem esse illius communis dynamicae virtutis qua homines fiunt parentes, tum quoque cum de aetatibus agitur filii ortum subsequentibus, primo praesertim tempore. Filii institutio universim accepta in se continere duplicem operam debet tum matris tum etiam patris. Nihilominus materna opera maximum momentum habet in nova persona humana instituenda.  

Maternitas ad foedus relata

19. In deliberationem nostram regreditur biblicum mulieris paradigma ex Protoevangelio desumptum. Tamquam genetrix primaque hominis educatrix (nam parentum spiritalis ratio est omnino educatio) propriam habet mulier praestantiam ipso prae viro. Etsi sensu imprimis biophysico eius pendet maternitas a viro, “signum” tamen essentiale eadem imprimit tota in illa processione, qua filii novi filiaeque hominum generis “uti personae crescunt”. Mulieris maternitas biophysico sensu passivam quandam, ut videtur, prae se fert proprietatem; vitae efficiendae novae processus in ipsa “evenit” eiusque in corpore; accidit id tamen dum simul illud implicat totum. Sensu autem personali et ethico significat maternitas creatricem mulieris potestatem maximi quidem momenti unde potissimum novi hominis pendet humana ipsa natura. Hoc quoque pacto declarat mulieris maternitas vocationem aliquam peculiarem ac provocationem quae in virum intenduntur eiusque paternitatem.

Biblicum “mulieris” paradigma cumulatur ac veluti coronatur ipsa Matris Dei maternitate, uti verbis Protoevangelii “Inimicitias ponam inter te et mulierem” confirmatur. En ergo Deus in ea in ipsiusque materno responso “fiat” (“Fiat mihi secundum verbum tuum”), Novo cum hominum genere Foederi principium ponit; quod quidem Foedus aeternum est in Christo ac postremum in eius corpore ac sanguine, in Cruce illius et Resurrectione. Idcirco plane, quod Foedus hoc “in carne ac sanguine” est peragendum, fit in Genetrice ipsius initium. “Filius Altissimi” propter eam dumtaxat atque virginale illius maternumque “fiat” Patri asseverare valet: “corpus autem aptasti mihi . . . Ecce venio . . . ut faciam, Deus voluntatem tuam” (Hebr. 10, 5. 7).

In Foederis eiusdem ordinem, quod cum homine Deus in Iesu Christo pepigit, maternitas est mulieris inserta. Et quotiescumque singulisque illis temporibus cum mulieris maternitas in hominum historia hisce in terris iteratur, semper iam ad Foedus refertur quod in Dei Matris maternitate iniit cum hominum genere Deus.

Nonne iam haec res responso illo comprobata est, quod vociferanti in turba mulieri reddidit Iesus, quae scilicet ob Matris ipsius maternitatem laudabat eum: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti”? Cui respondet Iesus: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!” (Luc. 11, 27-28). Sensum hic maternitatis confirmat Iesus, quod ad corpus spectat; at indicat simul altiorem quendam ipsius sensum qui cum ordine coniungitur spiritali: indicium illa est Foederis cum Deo qui “Spiritus est” (Io. 4, 24). Haec vero cumprimis maternitas Matris est Dei. Cuiusque quoque mulieris maternitas ad Evangelii lumen comprehensa non modo “carnis et sanguinis” est: in ea namque patescit intima “auditio verbi Dei vivi” necnon prompta voluntas “custodiendi” idem hoc verbum, quod est verbum “vitae aeternae” (Ibid. 6, 68). Etenim matribus terrestribus orti, filii nempe filiaeque hominum generis, a Dei Filio potestatem recipiunt “filios Dei fieri” (Io. 1, 12). Novi vero Foederis in Christi sanguine natura totum illud penetrat humanum generare quod inde res efficitur et munus “creaturarum novarum” (2 Cor. 5, 17). Mulieris ipsa maternitas, in prospectu nempe vitae atque historiae cuiusque hominis, primum quasi limen est cuius transgressio “revelationem filiorum Dei” (Cfr. Rom. 8, 19) afficit.

Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum” (Io. 16, 21). Haec referuntur Christi verba in prima sua parte eos ad “dolores partus” qui ad peccati originalis pertinent hereditatem; eodem tamen indicant tempore vinculum quod maternitas mulieris habet cum paschali mysterio. Nam in hoc continetur mysterio etiam Matris dolor sub Cruce consistentis - Matris nempe quae per fidem conturbans omnino communicat “exinanitionis” mysterium Filii sui. “Haec forsan altissima sit fidei kenosis in hominum generis historia” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 18).

Hanc dum contemplamur Matrem, cuius “animam pertransiet gladius” (Luc. 2, 35), intenditur simul cogitatio in universas perdolentes huius orbis mulieres tum corporis videlicet tum animi laborantes aegritudine. Hoc in dolore aliquid valet propria mulierum naturae mollitia, tametsi saepius doloribus magis viris ipsis resistunt. Difficulter quidem hi numerantur dolores; suis difficulter appellantur nominibus: materna sollicitudo memorari potest de filiis, potissimum cum aegrotant aut lubricis errant viis, mors etiam carissimorum amicorum vel propinquorum, matrum illarum solitudo, quarum obliti sunt filii adulti necnon viduarum, mulierum aegritudines quae nituntur ipsae solae ut supersint atque aliarum quae iniuriam subierunt vel quaestui habentur. Dolores demum exsistunt conscientiarum propter peccatum quod maternam humanamve mulieris dignitatem offendit, vulnera nempe conscientiarum quae haud facile submoventur. His ita etiam cum doloribus standum sub Cruce est Christi.

Evangelii sermones autem de muliere, quae patitur dolores cum ipsi tempus impendet quo filium est paritura, continuo post testantur gaudium. Quod nempe gaudium inde exoritur quod natus est homo: propter gaudium quia natus est homo in mundum”. Ad mysterium paschale ordinatur etiam hoc gaudium, ad illam videlicet laetitiam cuius fiunt die Christi resurrectionis participes apostoli: “Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis” (quae voces pridie diei passionis ac mortis sunt prolatae); “iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis” (Io. 16, 22-23).

Virginitas propter regnum

20. In Iesu Christi doctrina cum virginitate consociatur maternitas, verum etiam discernitur ab ea. Hac in re principalem obtinet locum dictio illa Iesu atque sermoni eius interiecta de matrimonii indissolubilitate. Percepta enim ipsius responsione Pharisaeis reddita, adiciunt discipuli: “Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere” (Matth. 19, 10). Quamcumque tunc temporis significationem habere poterat illud “non expedit” in discipulorum animis, proficiscitur Christus eorum a falsa opinatione ut de caelibatus excellentia eos instituat: caelibatum namque distinguit vitiis naturae inductum, etsi ab homine allatis, a “caelibatu propter Regnum caelorum”. Ait ille: “Et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum” (Ibid. 19, 12). De libero igitur agitur caelibatu ob Regni caelorum causam ipsam electo in aliquo prospectu eschatologicae vocationis hominum ad societatem cum Deo. Addit deinde: “Qui potest capere, capiat”, quae verba id repetunt quod in principio totius sermonis de caelibatu iam dixerat (Cfr. ibid. 19, 11). Quapropter non fructus modo liberae electionis ab homine factae est caelibatus propter Regnum caelorum sed peculiaris etiam gratiae a Deo datae, qui certum quendam vocat hominem ut caelibatum vivendo impleat. Quod si hoc praecipuum quoddam signum Regni Dei est venturi, eodem id tempore adiuvat ut omnes animi corporisque vires in vita hac terrestri ac temporali devoveantur uni solique eschatologico regno.

Interrogantibus discipulis responsum Christi voces reddunt. Recta via proferuntur iis qui interrogationem posuerunt quique hic viri fuerunt. Nihilo minus Christi responsio in semet ipsa valet tum in viros tum in mulieres. Hac in contexta oratione denotat illud responsum optimam quandam speciem evangelicam virginitatis, quae quidem species claram extollit “novitatem” cum traditione Veteris Testamenti collatam. Sane haec iungebatur traditio aliquo pacto cum exspectatione Israel potissimumque mulieris Israeliticae, ad adventum Messiae pertinente, qui ex “semine mulieris” esse debebat. Altissimum quidem propositum caelibatus ac virginitatis propter arctiorem cum Deo consociationem haud omnino abhorrescebat certis a partibus Iudaicae societatis praesertim temporibus Iesu adventum proxime praecedentibus. Verumtamem caelibatus propter Regnum sive virginitas, irrefutabilis est novitas cum Dei Incarnatione coniuncta. Postquam Christus advenit, expectatio populi Dei ordinare sese ad eschatologicum debet Regnum quod venit, ubi “novum Israel” ipse instituat oportebit. Talem vero ad inversionem bonorumque permutationem necessaria est conscientia fidei nova. Id bis Christus inculcat: “Qui potest capere, capiat”; illud praeterea ii soli comprehendunt “quibus datum est” (Matth. 19, 11). In Maria autem prima sese haec nova commonstravit conscientia, quandoquidem ex Angelo quaerit: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?” (Luc. 1, 34). Quantumvis Scriptura Sacra eam praebeat “virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph” (Ibid. 1, 27), firmiter tamen ipsa perseverat in virginitatis proposito ac maternitas, quam in illa dumtaxat efficit “virtus Altissimi”, effectus Spiritus Sancti descensionis in eam est (Cfr. ibid. 1, 35). Haec ideo divina maternitas nequaquam exspectationibus humanis respondet mulierum Israel: ad Mariam enim defertur veluti Dei ipsius munus. Initium evasit hoc donum atque exemplum etiam novae spei omnium hominum pro Aeterni Foederis modo necnon pro nova postremaque Dei promissione: signum namque est eschatologicae spei.

Virginitatis porro sensus ex Evangelio est enucleatus altiusque pervestigatus, prout est etiam pro feminis vocatio, in qua nempe earum confirmatur dignitas secundum Virginis Nazarethanae similitudinem. Praeclaram speciem personarum consecrationis proponit Evangelium quae illarum importat totam solamque Deo ipsi deditionem ob consiliorum evangelicorum virtutem, nominatim castitatis, paupertatis, oboedientiae. Eorundem vero consiliorum perfecta incarnatio ipse est Iesus Christus. Quicumque eum consectari voluit radicali quidem modo, vitam transigere statuit secundum haec consilia. Quae profecto a mandatis separantur et Christiano viam indicant radicalis evangelici moris. Iam inde a primis christiani nominis principiis hanc pariter viam tum viri ingrediuntur tum mulieres, cum, omni dempto sexus discrimine, propositum evangelicum universis patescat hominibus.

Hoc in ampliore rerum conspectu consideretur virginitas oportet pro muliere via, qua nempe via aliter atque in coniugio ipsa suam uti mulieris personam complet. Quae via ut recte intellegatur rursus est ad notionem principalem decurrendum ipsius anthropologiae christianae. In virginitate enim libere suscepta semet ipsa confirmat mulier uti personam, id est uti creaturam quam Deus ab primordiis rerum sibi concupivit ipsi (Cfr. Gaudium et Spes, 24), eodemque tempore praestantia consequitur propri sexus feminei, dum “donum sincerum” fit soli Deo qui in Christo se patefecit, donum etiam Christo hominum Redemptori animarumque Sponso: donum denique “sponsale”. Probe nequit comprehendi virginitas, mulieris nempe consecratio in virginitate, nisi amor simul sponsalis appellatur: in tali enim amore fit persona humana alli cuidam donum (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutiones diebus Mercurii habitae, 7 et 21 apr. 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 1 (1982) 1126-1131 et 1175-1179). Ceterum iudicanda aequabiliter viri est consecratio in caelibatu sacerdotali vel etiam religioso statu.

Natura proin ac sponsalis inclinatio ipsius personae feminae propriam reperit in virginitate responsionem hoc pacto intellecta. Ab initio mulier quae vocatur ut diligatur diligatque in vocatione ad virginitatem, Christum invenit in primis, uti Redemptorem, qui “in finem dilexit” per totum sui ipsius donum, cui dono respondet per “donum sincerum” omnis suae vitae. Sese propterea divino dedit Sponso et haec sui ipsius donatio ad coniunctionem dirigitur quae indolem prae se fert omnino spiritualem: per Sancti Spiritus enim actionem evadit “unus Spiritus” (1 Cor. 6, 17) cum Christo Sponso.

Haec excellens est evangelica forma virginitatis, ubi insigniter implentur tam dignitas mulieris quam vocatio. In virginitate autem ita accepta declaratur radicalismus - qui dicitur - Evangelii: relinquere omnia et eum sequi (Cfr. Matth. 19, 27). Id quod haudquaquam comparari potest cum statu illo simplici quo quis nubilis manet aut caelebs, quoniam non circumscribitur virginitas sola aliqua “negatione”, verum altiorem quandam complectitur “affirmationem” in sponsali ordine; sese videlicet donare ratione universali et indivisa.  

Maternitas secundum Spiritum

21. Evangelico sensu percepta virginitas secum detrectationem connubii infert proindeque etiam maternitatis physicae.

Verum huius modi renuntiatio maternitatis, quae in mulieris animo gignere potest magnum quoddam sacrificium, recludit simul eam ad alterius generis maternitatem experiendam: quae est maternitas “secundum Spiritum” (Cfr. Rom. 8, 4). Haud enim destituit mulierem virginitas propriis dotibus ac praerogativis. Multiplices vero induit formas spiritualis maternitas. In vita mulierum consecratarum, quae - verbi gratia - secundum charisma vivunt regulasqua variorum Institutorum apostolicae indolis, poterit illa exprimi tamquam sollicita cura erga homines, praesertim egentiores: aegrotos et impedimentis oneratos, desertos et orphanos, senes et infantes, iuvenes et carcere detentos - in universum omnes exclusos. Sic consecrata mulier Sponsum reperit, alium et eundem in omnibus ac singulis, secundum ipsa eius enuntiata: “Quamdiu fecisti uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis” (Matth. 25, 40). Sponsalis quidem amor promptam secum infert voluntatem sese effundendi in eos qui intra fines versantur eius actionis. In connubio haec voluntas, etsi omnibus patet, in amore potissimum consistit quem parentes in filios profundunt. In virginitate vero eadem alacritas patet universis hominibus caritate Christi Sponsi inclusis.

Ad Christum porro relatus, qui omnium est Servator singulorumque, sponsalis amor, cuius materna virtus in mulieris latitat pectore virginalis scilicet sponsae, etiam paratus est ad sese omnibus et cuique aperiendum. Quod omne corroboratur in religiosis communitatibus apostolicae vitae aliterque autem in communitatibus confirmatur vitae contemplativae vel clausurae. Aliae praeterea exstant formae ipsius vocationis ad virginitatem propter Regnum, quales sunt exempli gratia Saecularia Instituta aut consecratarum etiam communitates quae intra Motus diversos et Coetus et Consociationes florent; quibus in formis omnibus eadem maternitatis spiritalis veritas hominum in virginitate viventium multipliciter sancitur. Utcumque vero id est, non de solis agitur communitariis rationibus, verum de modis etiam extra communitatem. Denique tandem, uti mulieris vocatio, virginitas semper alicuius personae vocatio est, et quidem verae et irrepetibilis personae. Altissimo itaque modo ad personam spiritalis pertinet maternitas, quae sinit se in vocatione illa percipi.

Hisce ex principiis propria emergit necessitudo virginitatem inter mulieris non nuptae atque mulieris matrimonio iunctae maternitatem. Talis autem propinquitas non modo a maternitate dimovetur ad virginitatem, quem ad modum est superius inculcatum, sed a virginitate etiam ad coniugium, prout hoc accipitur tamquam vocationis forma mulierum, in qua matres hae fiunt filiorum ex utero natorum. Locus ille, unde proficiscitur altera haec similitudo, ipsa est significatio nuptiarum. Mulier enim tum per matrimonii sacramentum est “nupta” tum spiritali modo per nuptias cum Christo. Nuptiae vero utroque in casu “donum sincerum personae” commonstrant sponsae ad sponsum. Hoc ideo modo matrimonii imago dici vere potest in virginitate inveniri spiritaliter. At si de corporis agitur maternitate physica, nonne etiam spiritus haec esse debet maternitas ut universali respondeatur veritati de homine qui est unum quiddam corpore constans spirituque? Plures itaque rationes subsunt cur his in duabus viis diversis - binis id est vitae vocationibus mulieris - maxima quaedam completio mutua, immo vero altissima coniunctio detegatur intra ipsius personae existentiam.  

Filioli, quos parturio

22. Recludit Evangelium intellegereque sinit hunc omnino exsistendi modum humanae personae. Unamquamque namque mu1ierem et unumquemque virum adinvat ut sic vivat seseque ita perficiat. Plena enim exsistit aequalitas, ad dona quod spectat Spiritus Sancti, quod attinet ad “magnalia Dei” (Act. 2, 11). Verum non hoc tantum. Etenim ante illa “magnalia Dei” vir-Apostolus sibi necesse esse intellegit ad id decurrere quod sua ex essentia femineum est ut de suo ministerio apostolico veritatem declaret. Sic profecto se gerit Paulus Tarsensis cum Galatas iis verbis alloquitur: “Filioli mei, quos iterum parturio” (Gal. 4, 19). Porro in prima ad Corinthios Epistula (1 Cor. 7, 38) praestantiam virginitatis praedicat apostolus prae coniugio ipso, quae perpetua inde fuit Ecclesiae doctrina secundum Christi vocum significationes in evangelio Matthaei relatarum (Matth. 19, 10-12), non tamen obscurans pondus et momentum maternitatis in corpore necnon in spiritu. Ut primarium illuminet Ecclesiae munus, nihil sane melius reperit quam maternitatis commemorationem.

Eiusdem dein similitudinis atque eiusdem etiam veritatis imaginem redditam deprehendimus in Constitutione dogmatica de Ecclesia: Maria est “typus” Ecclesiae (Cfr. Lumen Gentium, 63; S. AMBROSII In Luc., II, 7: S. Ch. 45, 74; De instit. virg., XIV, 87-89: PL 16, 326-327; S. CYRILLI ALEXANDRINI Hom., 4: PG 77, 996; S. ISIDORI HISPALENSIS Allegoriae, 139: PL 83, 117): “In mysterio enim Ecclesiae, quae et ipsa iure mater vocatur et virgo, Beata Virgo Maria praecessit, eminenter et singulariter tum virginis tum matris exemplar praebens . . . Filium autem peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus (Rom. 8, 29), fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur” (Lumen Gentium, 63). “Iamvero Ecclesia, eius arcanam sanctitatem contemplans et caritatem imitans, voluntatemque Patris fideliter adimplens, per verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit mater: praedicatione enim ac baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat” (Ibid. 64). De maternitate hic agitur “secundum spiritum” ad filios quod pertinet filiasque hominum generis. Ac talis quidem maternitas - perinde ac iam est superius dictum - “pars” efficitur mulieris etiam ipsa in virginitate. Ecclesia “et ipsa est virgo” integram puramque quae fidem custodit Sponso exhibitam (Ibid.), id quod absolute in Maria completur. Quapropter Ecclesia “imitans Domini sui Matrem, virtute Spiritus Sancti, virginaliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem” (Ibid. Quod ad rationem Mariam-Ecclesiam attinet, quae constanter repetitur in meditationibus Patrum Ecclesiae totiusque Traditionis Christianae, cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 42-44 et notae 117-127. Cfr. insuper CLEMENTIS ALEXANDRINI Paed. 1, 6: S. Ch. 70, 186 s.; S. AMBROSII In Luc. II, 7: S. Ch. 45, 74; S. AGUSTINI Sermo192, 2: PL 38, 1012; Sermo 195, 2: PL 38, 1018; Sermo 25, 5: PL 54, 211; Sermo 26, 2: PL 54, 213; BEDAE VENERABILIS In Luc. I, 2: PL 92, 330. «Utraque Mater - ita scribit Isaac de Stella, discipulus S. Bernardi - utraque virgo; utraque de eodem Spiritu . . . concipit . . . Illa [Maria] . . . corpori caput peperit; ista [Ecclesia] . . . capiti corpus edidit. Utraque Christi mater, sed neutra sine altera totum parit. Unde . . . . quod de virgine matre Ecclesia universaliter, hoc de virgine matre Ecclesia generaliter iure intelligitur, et cum de alterutra sermo texitur, fere permistim et indifferenter de utraque sententia intelligitur» - Sermo 51, 7-8: S. Ch. 339, 202-205).

Adseverat ideo Concilium, nisi ad Matrem Dei recurratur, fieri haud posse ut Ecclesiae comprehendatur mysterium aut ipsius veritas aut demum essentialis eius vitalitas. Obliqua autem hic via invenimus aliquam indicationem illius paradigmatis biblici “mulieris”, prout loculenter iam in narratione “principii” designatur (Cfr. Gen. 3, 15) atque in longo illo intervallo quod a creatione ipsa protenditur per peccatum ad redemptionem usque. Ita enim alta illa roboratur coniunctio eorum quae humana prorsus sunt et aliorum quae divinum salutis consilium in humani generis historia constituunt. Nobis igitur persuadent Biblia nec plenam explicationem haberi posse hominis ipsius, vel eius potius quod “humanum” est, nisi convenienter simul ad id recurratur quod “femineum” est. Simile vero quiddam in oeconomia salutifera Dei evenit: quam scilicet si funditus perspicere voluerimus cum hominis nempe historia tota coniunctam, praetermitti minime licebit in fidei nostrae prospectu mysterium “mulieris”: virginis matris sponsae.  

VII

Ecclesia-Christi Sponsa  

“Mysterium magnum”

23. Momentum vero praecipuum prae se hac de re ferunt sermones Epistulae ad Ephesios: “Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam, quia membra sumus corporis eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Mysterium hoc magnum est: ego autem dico de Christo et ecclesia!” (Eph. 5, 25-32).

Veritatem de Ecclesia tamquam Christi Sponsa hac in epistula auctor declarat pariterque docet quo denique pacto eadem veritas inseratur in biblica eventa creationis hominis masculi feminaeque. Ad imaginem conditi Deique similitudinem uti “duorum unitas” vocati ambo sunt ad indolis sponsalis amorem. Dici pariter potest secundum creationis narrationem in libro Genesis (Gen. 2, 18-24), haec vocatio principalis una cum mulieris effectione patefieri atque ipso a Conditore inscribi in matrimonii institutione, quae secundum Genesim (Ibid. 2, 24) iam inde ab initio naturam complectitur “communionis personarum”. Quantumvis non directo, eadem etiam monstrat descriptio Principii (Cfr. ibid. 1, 27 et 2, 24) totum illud “ethos” necessitudinum mutuarum virum inter ac mulierem respondere veritati debere personali ipsorum exsistentiae.

Haec omnia iam prius sunt perpensa. Epistulae ad Ephesios sermo iterum memoratam supra veritatem stabilit eodemque tempore rationem sponsalem amoris inter virum ac mulierem confert cum Christi atque Ecclesiae mysterio. Sponsus est Christus Ecclesiae, Ecclesia est Christi Sponsa. At comparatio haec non sane caret priore quodam exemplo: traicit enim Novum in Testamentum quae iam dicta erant Vetere in Testamento, nominatim apud prophetas Oseam, Ieremiam, Ezechielem, Isaiam (Cfr., ex. gr., Os. 1, 2; 2, 16-18; Ier. 2, 2; Ez. 16, 8; Is. 50, 1; 54, 5-8). Merentur singuli quidem loci tractationem seorsum. Unum saltem adducimus locum. Ecce ergo electum suum alloquitur Deus populum per prophetam: “Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur . . . et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus . . . Montes enim recedent et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur” (Is. 54, 4-8. 10).

Si autem homo - vir ac mulier - ad imaginem excitatus est similitudinemque Dei, loqui ideo de se Deo licet per vatis oraculum atque sermone uti qui est sua e natura humanus: in adducto Isaiae loco, “humana” est significatio Dei amoris, verum ipse est amor divinus. Quandoquidem Dei est amor, sponsalem habet indolem proprie divinam, licet similitudine explanetur amoris viri in mulierem. Haec mulier-sponsa Israel est, quatenus populus est electus Dei, quae porro electio originem suam solummodo in amore reperit Dei gratuito. Hoc ipso proinde amore Foedus explicatur, saepius quidem exhibitum, veluti pactum connubiale quod cum suo rursus populo electo ferit Deus. In Deo illud est “officium” perpetuum: fidelis enim suo sponsali persistit amori, tametsi saepius sponsa infidelem sese praebuit.

Species haec sponsalis amoris una cum Sponsi divini figura, quae clara emergit ex prophetarum locis, corroboratur et cumulatur in Epistula ad Ephesios (Eph. 5, 23-32). Salutatur a Ioanne Baptista Christus tamquam sponsus (Cfr. Io. 3, 27-29); quin et Christus sibi ipse hanc similitudinem adhibet de prophetis sumptam (Cfr. Marc. 2, 19-20). Qui porro in se patrimonium gestat Veteris Testamenti, apostolus Paulus ad Corinthios scribit: “Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo” (2 Cor. 11, 2). Verum uberior locutio de amoris veritate Christi redemptoris secundum sponsalis amoris in connubio similitudinem in Epistula ad Ephesios iacet: “Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea” (Eph. 5, 25), ubi illud penitus confirmatur quod videlicet sponsa est Ecclesia Christi: “redemptor tuus Sanctus Israel (Is. 54, 5). Paulina in scriptione duas dirigitur in partes similitudo necessitudinis sponsalis, quae simul “mysterium magnum” (“sacramentum magnum”) illud componunt. Pactum coniugum proprium naturam “explanat” sponsalem coniunctionis Christi cum Ecclesia; haec vicissim coniunctio, uti “sacramentum magnum”, proprietatem sacramentalem statuit ipsius matrimonii tamquam foedus sanctum duorum coniugum, viri et mulieris. Hunc perlegentes locum uberem multiplicemque, qui tota in summa est similitudo maxima, ea inibi distinguamus necesse est, quae veritatem testantur humanam de necessitudinis rationibus inter personas, ab iis quae sermone figuris repleto magnum denotant mysterium divinum.  

Evangelica novitas

24. Sermones illi ad coniuges diriguntur tamquam mulieres virosque certos, quos simul docent “ethos” sponsalis amoris, quod divina ab institutione matrimonii repetitur iam in “principio”. Cuius veritati institutionis cohortatio respondet: “Viri, diligite uxores”; propter peculiare illud unicumque vinculum diligite eas, per quod fiunt vir ac mulier in coniugio “caro una” (Gen. 2, 24; Eph. 5, 31). Hac autem in dilectione principalis habetur affirmatio mulieris veluti personae, asseveratio ex qua licet personam femineam plene explicari ac progredi simulque locupletari. Ita plane se Christus gerit uti Ecclesiae sponsus dum illam esse cupit “gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam” (Eph. 5, 27). Dici hic potest omne id plene assumi quod Christi efficit “morem” sive modum mulieris tractandae. Partes igitur huius moris suas faciat vir oportet erga uxorem: aequabiliterque vir agat necesse est erga mulierem qualibet in casu. Ambo sic, vir ac mulier, “donum sincerum sui ipsius” perficiunt.

Epistulae ad Ephesios auctor nullam percipit repugnantiam inter sic expressam adhortationem atque comprobationem illius rei: “mulieres viris suis sint subiectae sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris” (Eph. 5, 22-23). Novit auctor interpretationem hanc, multo etiam altius inhaerentem moribus religiosisque traditionibus eius temporis, comprehendi novo modo debere atque impleri, sicut ab iis qui sunt “subiecti invicem in timore Christi” (Ibid. 5, 21); eo magis quod vir dicitur “caput” mulieris sicut Christus caput est Ecclesiae, scilicet ut “seipsum traderet pro ea” (Ibid. 5, 25); atqui seipsum tradere pro ea idem valet ac vel propriam tradere vitam. Sed, cum in necessitudine Christi-Ecclesiae, subiectio solius Ecclesiae sit, in necessitudine mariti-uxoris, subiectio non est unius dumtaxat partis, verum prorsus reciproca. Cum rebus “antiquis” collatum hoc manifesto aliquid est “novi”: novitas est evangelica. Varios quinimmo locos offendimus ubi apostolici scriptores idem hoc significant “novum”, quamvis inibi etiam se percipi sinat “antiquum”, quod nempe insitum religiosae sit traditioni Israel eiusque intellegendi exponendique modo sacras litteras et doctrinas, sicut, verbi causa, locum Genesis (Gen. 2; cfr. col. 3, 18; 1 Thess. 3, 1-6; Tit. 2, 4-5; Eph. 5, 22-24; 1 Cor. 11, 3-16; 14, 33-35; 1 Tim. 2, 11-15).

Epistulae apostolicae iis hominibus inscribuntur qui inter adiuncta vivunt ubi idem genus viget cogitandi agendique. Christi “novum” res solida est: etenim indubiam certamque doctrinam nuntii evangelici id efficit ac fructus simul redemptionis est. Eodem tamen tempore conscientia illius rei - in matrimonio mutuam “subiectionem” coniugum in timore Christi exsistere, non solam uxoris subditionem marito - progrediatur latius oportet in hominum animis et conscientiis, in consuetudinibus ac moribus. Est haec ideo quaedam provocatio quae minime ab illo iam tempore pellere cessat succedentes sibi aetates, invitatio quam suscipere semper homines ab integro debent. Apostolus enim non scripsit modo: “In Cristo Iesu . . . iam non est vir aut mulier”, verum etiam “non servus aut liber”. Attamen quot praeterierunt saecula priusquam tale hoc in historia generis hominum impleretur principium, sublata scilicet e medio ipsa servitutis institutione! Et de tot formis dependendi instar servitutis tot hominum ac populorum quid est dicendum, quae nondum evanuerunt de historiae scaena?

Sed provocatio ipsius “ethos” redemptionis clara est ac decretoria. Cunctae enim rationes pro “submissione” mulieris in matrimonio viro intellegendae potius sunt cum intellectu “mutuae subditionis” utriusque “in timore Christi”. Originem suam altissimam reperit modus veri amoris sponsalis in Christo qui Ecclesiae, suae Sponsae, est Sponsus.  

“Magni mysterii” ratio symbolica

25. In loco autem illo Epistulae ad Ephesios similitudinis invenimus alteram rationem quandam, quae tota in sua summa adiuvare debet ut “mysterium magnum” recludatur. Haec nempe ratio symbolica sive figurativa est. Si enim in hominem populumque Israel electum amor Dei a prophetis perhibetur veluti sponsi erga sponsam dilectio, talis quidem comparatio proprietatem reserat “sponsalem” necnon divinam prorsus, non humanam, indolem Dei amoris: “Qui enim fecit te, erit sponsus tuus . . . Deus omnis terrae vocabitur” (Is. 54, 5). Quod idem de Christi redemptoris est sponsali caritate dicendum: “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret” (Io. 3, 16). De amore ergo Dei agitur per redemptionem a Christo effectam luculenter expresso. Secundum Epistulam Paulinam hic amor “similis” sponsali coniugum humanorum est amori, non sane “aequalis”. Comparatio enim simul complectitur similitudinem, simul congruum patitur spatium dissimilitudinis.

Quod facile prefecto eruitur si figuram contempleris “sponsae”. Ex Epistula ad Ephesios sponsa illa est Ecclesia, quem ad modum prophetis ipsis sponsa erat Israel: subiectum collectivum est igitur, haud singularis quaedam persona. Populus porro Dei hoc est collectivum subiectum sive communitas multis consistens hominibus, tum mulieribus tum etiam viris. “Christus dilexit ecclesiam”, omnino uti communitatem tamquam Dei Populum, eodem tamen tempore hac in Ecclesia, quae ibidem etiam ipsius nuncupatur “corpus” (Cfr. Eph. 5, 23), singulos dilexit homines. Omnes enim Christus sine exceptione redemit, unumquemque virum et unamquamque mulierem. In redemptione hic prorsus Dei declaratur amor atque completur in hominis terrarumque orbis historia sponsalis natura talis amoris.

Hanc ingressus est Christus in historiam ibique uti sponsus perstat qui “seipsum tradidit”. “Tradere” autem significat “sincerum donum fieri” ratione quidem perfectissima et radicali. Maiorem hac dilectionem nemo habet” (Io. 15, 13). Hac ideo in rerum notione ipsam per Ecclesiam universi homines - tam mulieres quam viri - vocati sunt ut “Sponsa” sint Christi mundi redemptoris. Hoc igitur pacto “sponsam esse” ac propterea “femineum esse” signum fit ac figura totius rei humanae secundum Pauli dicta “non est masculus et femina: omnes enim vos unus estis in Christo Iesu” (Gal. 3, 28).

Ratione itaque habita linguae ipsius, dici licet amoris sponsalis similitudinem secundum locum Epistulae ad Ephesios secum simul “masculinum” inferre simul “femininum”, quoniam viri etiam, uti Ecclesiae membra, in notione “sponsae” adnumerantur. Neque admirationem istud potest movere quandoquidem Apostolus, suum ut in Christo Ecclesiaque explicet munus, loquitur de “filiolis suis quos iterum parturit” (Cfr. ibid. 4, 19). Intra fines ergo illius quod est “humanum”, scilicet eius quod humana ratione ad personas pertinet, “sexus masculinus” atque “femininus sexus” distinguuntur et eodem quidem tempore inter se complentur et explanantur invicem. Id quod in maxima illa adest similitudine “sponsae” in Epistula ad Ephesios. In Ecclesia omnis homo - masculus ac femina - “sponsa” est, quatenus dono recipit Christi amorem redemptoris, sicut etiam quatenus eidem dono respondere studet propriae personae dono.

Christus est Sponsus. Quo pacto veritas significatur Dei amoris qui “prior” (Cfr. 1 Io. 4, 19) dilexit quique dono ex hoc sponsali amore excessit hominum exspectationes: “in finem dilexit” (Io. 13, 1). Sponsus - Filius consubstantialis Patri uti Deus - factus Mariae filius est; “filius hominis”, homo verus, mas. Sponsi figura est masculini sexus. Hoc symbolo masculino significatur humana amoris proprietas, quo suam dilectionem Deus est erga Israel testatus, in Ecclesiam, omnes in homines. Ponderantes itaque quae renuntiant Evangelia de Christi animo in mulierem, colligere valemus veluti hominem Israel filium patefacere illum dignitatem “filiarum Abrahae” (Cfr. Luc. 13, 16), videlicet dignitatem quam mulier iam inde a “principio” habuerit haud secus ac vir. Extulit autem simul Christus omnem illam qualitatem propriam quae a viro iam mulierem distinguit, cunctam ubertatem ei tributam in creationis mysterio. In animi habitu Christi erga mulieres id invenitur rectissime ad effectum adductum, quod textus Epistulae ad Ephesios per notionem “sponsi” declarat. Ob id ipsum, quod Christi amor divinus est Sponsi amor, hic est cuiuslibet humani amoris paradigma et exemplar, praesertim hominum-masculorum.

Eucharistia

26. Amplissimo in “mysterii magni” prospectu, quod necessitudine sponsali inter Christum atque Ecclesiam significatur, fieri quoque potest ut veritas congruenter percipiatur ipsius vocationis “Duodecim”. Advocans enim solos viros uti apostolos suos Christus sese ratione gessit prorsus libera suique iuris. Eadem istud libertate fecit qua toto in vitae suae instituto dignitatem extulit mulieris vocationemque, non tamen adcommodans se vigentibus moribus ac traditionibus lege illius temporis constitutis. Quapropter opinatio ista, secundum quam ipse vocavisse existimatur viros tamquam apostolos sequens nempe sui temporis mentem iam acceptam, haudquaquam congruit cum ipso agendi modo Iesu Christi. “Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces . . . non enim respicis personam hominum” (Matth. 22, 16). Haec verba prorsus ipsius mores Iesu Nazareni designant; hoc vocationem pariter explicat “Duodecim”. Ipsi cum Christo adsunt in ultima illa cena; soli praeterea ipsi praeceptionem excipiunt sacramentalem: “Hoc facite in meam commemorationem” (Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24), cum Eucharistiae institutione consociatam. Vesperi vero diei resurrectionis Spiritum Sanctum ipsi recipiunt ut peccata hominibus condonent: “Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt” (Io. 20, 23).

In medio ipso iam versamur paschali mysterio quod funditus Dei sponsalem recludit amorem. Sponsus Christus est, quoniam “seipsum tradidit”: eius corpus est “datum”, eiusque est etiam sanguis “fusus” (Cfr. Luc. 22, 19-20). Hoc namque pacto “in finem dilexit” (Io. 13, 1). In Crucis sacrificio inclusum “sincerum donum” declarat omnino sensum sponsalem Dei amoris. Ecclesiae Sponsus est Christus uti servator mundi. Nostrae sacramentum est Eucharistia redemptionis. Sponsi sacramentum est Sponsaeque. Praesentem enim reddit rationeque sacramentali Eucharistia denuo implet actum Christi redimentem, qui suum corpus Ecclesiam “creat”. Hoc cum “corpore” Christus coniungitur veluti cum sponsa sponsus. Quae omnia in Epistula ad Ephesios reperiuntur. In Christi Ecclesiaeque “mysterium magnum” intromittitur “duorum coniunctio” iam a “principio” constituta, inter virum nempe ac mulierem.

Si Eucharistiam instituens Christus tam explicato ita modo eam cum ministerio apostolorum sacerdotali iunxit, aestimari simul licet ea ratione voluisse ipsum etiam proferre necessitudinem a Deo decretam inter virum ac mulierem, inter id quod “femininum” est atque in quod “masculinum” tum in creationis mysterio tum redemptionis. Ante omnia vero in Eucharistia exprimitur via sacramentali redimens Christi Sponsi actus pro Ecclesia Sponsa. Quod elucet omnino et univocum redditur, cum sacramentale Eucharistiae ministerium, ubi se gerit sacerdos “in persona Christi”, “viro perficitur. Haec explicatio doctrinam confirmat Declarationis “Inter insigniores”, iussu divulgatae Pontificis Pauli Sexti ut interrogationibus de quaestione mulierum admissionis ad sacerdotium ministeriale responderetur (Cfr. S. CONGR. PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio Inter Insigniores circa quaestionem admissionis mulierum ad sacerdotium ministeriale, die 15 oct. 1976: AAS 69 (1977) 98-116).  

Sponsae Donum

27. Conscientiam in Ecclesia Concilium Vaticanum II redintegravit universalis sacerdotii. Novo enim in Foedere unum sacrificium est unusque sacerdos: Christus. Huius autem unius sacerdotii participes omnes sunt baptizati, tam viri quam mulieres, quatenus “seipsos hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibeant (Cfr. Rom. 12, 1), ubique terrarum de Christo testimonium perhibeant, atque poscentibus rationem reddant de ea quae in eis est spe vitae aeternae (Cfr. 1 Petr. 3, 15; cfr. Lumen Gentium, 10). Sacrificii Christi communicatio universa, in quo totum Patri mundum obtulit Redemptor nominatimque hominum genus, ita facit ut in Ecclesia cuncti “regnum et sacerdotes” sint (Apoc. 5, 10; cfr. 1 Petr. 2, 9), consortes scilicet non muneris modo sacerdotalis, verum prophetici quoque necnon regalis Christi Messiae. Haec praeterea participatio coniunctionem statuit Ecclesiae ipsius velut Dei Populi cum Christo. Simul vero in ea “mysterium magnum” Epistulae ad Ephesios declaratur: Sponso suo iuncta Sponsa, coniuncta idcirco quod eius ducit vitam, consociata quia ipsius tria participat munera (tria munera Christi), eo modo copulata ut per “donum sincerum” sui ipsius respondeat ineffabili amoris Sponsi dono, Redemptoris mundi. Id quod universam respicit Ecclesiam, simul mulieres simul viros, ac manifesto ad eos quoque spectat qui “ministerialis sacerdotii” participes sunt (Cfr. Lumen Gentium, 10), quod indolem in se continet veri servitii. Intra Christi Ecclesiaeque “mysterium magnum” omnes incitantur - sponsae instar - ut, suae vitae dono, dono Christi amoris ineffabili occurrant, qui mundi ut Servator Ecclesiae est Sponsus. Et in “regali sacerdotio”, quod umversale est, eodem tempore Sponsae aperitur donum.

Hoc summi profecto interest, ut Ecclesia sua plane in essentia comprehendatur neve ad Ecclesiam propria in exsistentia transferatur “institutio” ex hominibus conflata in historiamque interposita: quae sunt iudicandi aestimandique normae ad ipsius haud pertinentes naturam. Quamtumvis habeat Ecclesia structuram “hierarchicam” (Cfr. Lumen Gentium, 18-29), illa tamen compages tota ad membrorum in Christo sanctimoniam dirigitur. Porro secundum “mysterium magnum” illa diiudicatur sanctitas, ubi Sponsi dono respondet Sponsa proprio amoris dono, idque facit “in Spiritu Sancto”, quandoquidem “caritas Dei diffusa est m cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis” (Rom. 5, 5). Doctrinam autem totius confirmans traditionis Concilium Vaticanum II memoravit in hierarchia ipsa sanctitatis “mulierem” ipsam, Mariam Nazarethanam Ecclesiae esse “figuram” eamque reliquos in via ad sanctimoniam “praecedere”. Nam “in Beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit (Cfr. Eph. 5, 27; cfr. Lumen Gentium, 65; cfr. quoque ibid. 63; cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 2-6). Hoc sensu Ecclesia dici potest esse simul “mariana” et “apostolico-petrina” («Hic marianus aspectus est tantundem - si non magis - fundamentalis ac praecipuus Ecclesiae quantum aspectus apostolicus et petrinus, cum quo arctissime coniungitur . . . mariana ratio Ecclesiae petrinam praecedit rationem, etiamsi sit cum ea penitus coniuncta et complementaris. Maria, Immaculata, omnem alium praecedit, et, ut patet, ipsum Patrum et apostolos: non solum quod Petrus et Apostoli, orti e multitudine humani generis quod nascitur sub peccato, membra sunt Ecclesiae, quae est “sancta ex peccatoribus”, sed etiam quia triplex eorum munus ad nil aliud spectat quam ut efformet Ecclesiam ad illam perfectam formam sanctitatis, quae iam praeformata et praefigurata est in Maria. Sicut probe dixit quidam theologus nostrae aetatis: “Maria est ‘regina Apostolorum’ neque sibi apostolicas petivit potestates. Ipsa aliud et plus habet (I.U. VON BALTHASAR, Neue Klarstellungen)»: IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Patres Cardinales Romanaeque Curiae Praelatos, 3, die 22 dec. 1987: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, X, 3 (1987) 1484).

A primis quidem historiae Ecclesiae temporibus viros iuxta complures mulieres erant, ob quas Sponsae ipsius responsum redimenti Sponsi amori plenam apiscebatur significantiam. Primas quidem cernimus mulieres illas quae consortium cotidianum frequentaverant ipsae cum Christo eiusque post discessionem cum apostolis “erant perseverantes . . . in oratione” apud cenaculum Hierosolymitanum ad diem usque Pentecostes. Quo scilicet die per “filios ac filias” Populi Dei Spiritus est Sanctus locutus, qui Ioelis prophetae praeconium impleverunt (Cfr. Act. 2, 17). Hae insuper mulieres aliaeque etiam deinceps actuosas partes gravesque in Ecclesiae priscae vita expleverunt, in aedificanda videlicet ipsis a fundamentis prima communitate christiana et in subsequentium pariter constitutione per charismata propria ac multiplex ministerium. Commemorant apostolica scripta earum etiam nomina, inter quae sunt: Phoebe, “ministra ecclesiae, quae est Cenchris” (Rom. 16, 1), Prisca cum viro Aquila, Evodia et Syntyches (Cfr. Phil. 4, 2), Maria, Tryphaena, Persis, Tryphosa (Cfr. Rom. 16, 6. 12). De earum loquitur Apostolus “laboribus” pro Christo, qui varias indicant regiones ministerii apostolici Ecclesiae, initio ab ipsa “ecclesia domestica” facto. Ibidem enim fides “quae est non ficta” a matre in filios transit nepotesque, prout domi factum est Timothei (Cfr. 2 Tim. 1, 5).

Saeculorum deinde decursu, a generatione in generationem, idem prorsus contingit, sicut tota commonstrat Ecclesiae historia. Etenim mulieris dignitatem tutando Ecclesia eiusque vocationem, honorem tribuit atque gratias iis quae, Evangelio fideles, omni aetate apostolicum communicarunt totius Dei Populi munus. De martyribus sanctis agitur et de virginibus ac de matribus familias fortiter quae fidem sunt testificatae ac suis educandis liberis in Evangelii principiis fidem tradiderunt Ecclesiaeque traditionem.

Omni saeculo omnique pariter in populo plures invenimus “perfectas” (Prov. 31, 10) mulieres quae, quamquam vexationes, difficultates, exclusiones obstiterunt, munus Ecclesiae participaverunt. Memorare sat est: “Monicam Augustini matrem, Macrinam, Olgam Kioviensem, Mathildam Tuscam, Hedvigem Slesianam necnon Hedvigem Cracoviensem, Elisabetham Thuringam, Birgittam Sueticam, Ioannam de Arc, Rosam Limanam, Elisabetham Seaton et Mariam Ward.

Testificatio operaque mulierum christianarum significans habuerunt momentum in vitam tum Ecclesiae tum etiam societatis. Etiam coram gravibus iniuriis socialibus “libere” sese sanctae gesserunt mulieres, roboratae videlicet sua cum Christo consortione. Similis proinde conianctio cum Christo libertasque in Deo stabilita explanant - ut exemplis utamur - magna Sanctae Catharinae Senensis coepta in Ecclesiae vita atque Sanctae Teresiae a Iesu in monastica.

Nec hisce desinit nostris diebus locupletari Ecclesia testimoniis complurium feminarum quae suam ad sanctitatem complent vocationem. Sanctae mulieres quasi quaedam corporatae personae sunt speciei muliebris optimae; verum exemplaria aequabiliter universis sunt christianis, exempla scilicet “Christi sequelae”, illius nempe rationis exempla, qua per amorem respondeat Sponsa oportet Sponsi amori.  

VIII

Maior autem ex his est caritas

Ante mutationes

28. “Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus mortuum et resuscitatum, homini lucem et vires per Spiritum suum praebere ut ille summae suae vocationi respondere possit” (Gaudium et Spes, 10). Quas proin voces conciliaris Constitutionis “Gaudium et Spes” ad argumentum adsignare valemus harum considerationum. Peculiaris enim cohortatio sive invitatio ad mulieris dignitatem ponderandam eiusque vocationem, prout huius nostrae propria aetatis est qua vivimus, potest suscipi ac debet in “luce et viribus” quas Christi Spiritus hominibus dilargitur: etiam hominibus nostri temporis quod multiplicibus abundat mutationibus. Ecclesia “similiter credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri”, sicut et hominis ipsius; “affirmat insuper Ecclesia omnibus mutationibus multa subesse quae non mutantur, quaeque fundamentum suum ultimum in Christo habent qui est heri, hodie, Ipse et in saecula” (Gaudium et Spes, 10).

Iis ergo sermonibus designat Constitutio de Ecclesia in mundo huius temporis viam omnino sequendam, cum officia et munia accipiuntur ad dignitatem mulieris eiusque vocationem spectantia, secundum mutationes tantum pondus ad tempora nostra habentes. Talibus occurrere possumus mutationibus recte et congruenter solummodo si ad fundamenta revertimur quae in Christo sunt, eas nempe ad veritates et bona “immutabilia”, quorum ipse remanet “testis fidelis” (Cfr. Apoc. 1, 5) ac Magister. Alius quidam agendi modus effecta dubia prorsus inducet, si non usquequaque falsa et fallacia. 

Mulieris dignitas ordoque amoris

29. Iam adductus superius locus Epistulae ad Epbesios (Eph. 5, 21-33), ubi ratio coniunctionis Christum inter et Ecclesiam exhibetur tamquam Sponsum inter et Sponsam vinculum, etiam ad matrimonii refertur institutionem secundum Libri Genesis dicta (Cfr. Gen. 2, 24). Veritatem enim consociat de connubio velut sacramento primigenio cum ipsius viri ac mulieris creatione ad imaginem Dei ac similitudinem (Cfr. ibid. 1, 27; 5, 1). Per significantem hanc comparationem in Epistula ad Ephesios iam assequitur plenam quandam claritatem id quod dignitatem mulieris tum in Dei conspectu statuit, Conditoris ac Redemptoris, tum in hominis conspectu: viri videlicet ac mulieris. Secundum solidum fundamentum aeterni Dei consilii mulier ea est, in qua terram reperit pro sua prima radice ordo amoris in mundo personarum creato. Intimam vero ad Dei vitam, vitam scilicet trinitariam, ordo pertinet amoris. Illa nempe in Dei intima vita, Spiritus Sanctus personalis est amoris hypostasis. Per Spiritum, increatum Donum, personis creatis fit donum ipse amor. Qui ex Deo provenit amor cum creaturis communicatur: “Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis” (Rom. 5, 5).

Ad vitam vocatio mulieris iuxta virum (“adiutorium simile sibi”- Gen. 2, 18) in unitate duorum praebet in adspectabili mundo creaturarum peculiares condiciones ut “caritas Dei diffundatur in cordibus” hominum ex ipsius similitudine conditorum. Auctor Epistulae ad Ephesios si Sponsum nuncupat Christum Ecclesiamque Sponsam, obliqua quidem per illam comparationem via veritatem confirmat de muliere veluti sponsa. Ipse Sponsus qui amat est. Amatur vicissim Sponsa: recipit enim ipsa amorem ut ea amet invicem.

Genesis locus, ad lumen retractatus sponsalis signi apud Epistulam ad Ephesios, veritatem intueri nos sinit quae decernere vere essentialiter videtur quaestionem mulieris dignitatis proindeque etiam ipsius vocationis: mulieris dignitas ordine amoris aestimatur, qui suapte natura ordo est iustitiae et caritatis (Cfr. S. AUGUSTINI De Trinitate, L. VIII, VII, 10 - X, 14: CCL 50, 284-291).

Persona sola diligere valet valetque diligi sola persona. Quae in primis adfirmatio indolis est ontologicae, unde adseveratio ethicae proficiscitur naturae. Necessitas enim tum ontologica est tum personae humanae ethica. Diligenda persona est quoniam solum congruit dilectio cum eo ipso quod persona est. Sic profecto explicatur amoris mandatum, iam in Vetere Testamento notum (Cfr. Deut. 6, 5; Lev. 19, 18) atque a Christo in medio ipso collocatum “ethos” evangelico (Cfr. Matth. 22, 36-40; Marc. 12, 28-34). Ita pariter primatus amoris explanatur ille qui verbis Pauli enuntiatur in Epistula ad Corinthios: “maior autem ex his est caritas” (Cfr. 1 Cor. 13, 13).

Nisi vero hunc decurritur ad ordinem huncque ad primatum, nulla reddi potest perfecta neque accommodata responsio quaestioni ipsi de mulieris dignitate eiusque vocatione. Cum enim mulierem esse autumamus quae amorem percipiat ut et ipsa possit vicissim amare, non unum sane aut potissimum cogitamus proprium coniugii vinculum necessitudinis sponsale. Aliquid multo concipimus universalius, in eo scilicet fundatum ipso, quod quis mulier est, una cum contextu necessitudinum inter personas, quae variis quidem maxime modis conformare possunt convictum sociamque operam inter homines - viros ac mulieres. Qua in re rerumque prospectu amplo et variato mulier iam peculiare bonum est veluti persona humana eodemque tempore uti certa quaedam persona ob ipsum suum femininum sexum. Omnes hoc respicit mulieres et illarum unamquamque, quaecumque adiuncta culturalia sunt in quibus singulae mulieres vivunt, quaecumque item earum sunt proprietates spiritus et animi et corporis, quales scilicet sunt aetas et institutio, salus et opus, nuptam esse aut innuptam.

Locus Epistulae ad Ephesios, quem hic expendimus, patitur ut genus quoddam cogitemus peculiaris “prophetismi” ipsius mulieris in sexu femineo eius. Sponsi comparatio et Sponsae de amore tractat, quo quisque a Deo in Christo diligitur, vir nempe omnis omnisque pariter mulier. In contexta tamen oratione ipsius similitudinis biblicae ac secundum interiorem quandam consequentiam loci, mulier demum ipsa est quae omnibus hanc patefacit veritatem: nempe sponsam. Proprietas autem haec “prophetica” mulieris ipsius suo in femineo sexu celsissimam attingit in Virgine Dei Matre testificationem. De ea quidem adfirmatur et inculcatur, modo sane plenissimo ac rectissimo, coniunctio intima ordinis amoris - qui orbem hominum ingreditur per Mulierem quandam - cum Sancto Spiritu. Audit namque in Annuntiatione Maria: “Spiritus Sanctus superveniet in te” (Luc. 1, 35).

Officii conscientia

30. Mulieris consociatur arcte dignitas cum illo amore quem largitur ipsa vicissim. Veritas sic corroboratur de persona humana deque amore. Ad personae vero veritatem quod spectat, iterum ad Concilii Vaticani II recurrendum est magisterium: homo “sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit, plene seipsum invenire non potest nisi per sincerum sui ipsius donum” (Gaudium et Spes, 24).

Id ad omnem attinet hominem tamquam personam at Dei ipsius effectam imaginem, nihilo virum minus quam mulierem. Significatio vero ontologicae indolis, quae hic reperitur, rationem indicat simul ethicam vocationis ipsius hominis. Mulier se ipsa invenire nequit nisi aliis amorem donando.

Inde iam a “principio” mulier - similiter ac vir - a Deo condita est ac “posita” hoc in ordine amoris. Peccatum tamen originum hunc haud exstinxit ordinem neque eum irrepetibili modo expunxit. Hoc verba biblica comprobant ipsius Protoevangelii (Cfr. Gen. 3, 15). Hisce in deliberationibus iam notavimus locum “mulieris” peculiarem praecipuo in hoc Revelationis loco. Praeterea inculcandum pariter est ipsam mulierem, quae eo etiam pervenit ut biblicum evadat exemplum, in prospectu etiam eschatologico mundi reperiri ac hominis, in Libro Apocalypsis significato (Cfr. ad opera Sanctii Ambrosii appendix In Apoc., IV, 3-4: PL 17, 876; Ps. AUGUSTINI De symb. ad catech., sermo IV: PL 40, 661). Est namque “mulier amicta sole” et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim (Cfr. Apoc. 12, 1).

Dici quidem licet: mulier est instar totius rerum universitatis, instar omnium creationis operum. Eodem autem tempore “in dolore parit filios” (Ibid. 12, 2) haud secus atque Eva “mater . . . cunctorum viventium” (Gen. 3, 20). Patitur etiam quia “ante mulierem, quae (est) peritura” (Cfr. Apoc. 12, 4) consistit “draco ille magnus, serpens antiquus” (Ibid. 12, 9) iam in Protoevangelio agnitus: Malignus “pater mendacii” et peccati (Cfr. Io. 8, 44). Ecce “serpens antiquus” adstitit cupiens ut “filium eius devoraret”. Si hoc in loco dispicimus veluti relatam imaginem evangelii infantiae (Cfr. Luc. 2, 13. 16), videre etiam licet in exemplo “mulieris” biblico describi ab initio iam ad finem usque historiae certationem cum malo necnon Maligno. Quae etiam decertatio est pro homine, pro ipsius vero bono, ipsius pro salute. Nonne ideo docere nos volunt Biblia sacra in “muliere” ipsa, Eva-Maria, hominum historiam detegere permagnum et drammaticum de omni homine certamen? pugnam super eius fundamentali “sic” aut “non” Deo reddito eiusque aeterno de homine consilio?

Si vero mulieris dignitas amorem testatur, quem recipit ipsa ut ipsa reclamare valeat, biblicum “mulieris” paradigma simul recludere videtur quae sit aequa ratio amoris quae vocationem constituat ipsius mulieris. De vocatione autem sermo hic est primaria in ipsius significatione, universali - dici potest - quae veluti concorporatur deinde et declaratur multiplicibus “vocationibus” eiusdem mulieris in mundo atque Ecclesia.

Vis mulieris moralis illiusque spiritualis virtus cohaeret cum conscientia huius rei: ei Deum singulariter virum commendare, ipsum hominem. Sane quidem quemque hominem Deus reliquis omnibus committit et singulis. Verumtamen specialiter haec respicit commentatio mulierem - omnino femineum ob ipsius sexum - ac proinde vocationem illius praecipue statuit.

Hinc porro ex hac conscientia commendationeque procedens vis mulieris moralis in compluribus aperitur femininis Veteris Testamenti figuris, dein a Christi temporibus atque subsequentium aetatum ad nostros usque dies.

Conscia sibi illius commendationis fortis fit femina, atque ex eo similiter quod “virum ipsi concredit” Deus semper et ubique vel in condicionibus socialis exclusionis in quibus fortassis versari illa potest. Eadem proinde conscientia haecque vocatio primaria mulierem instituunt de dignitate quam a Deo recipit ipso; id quod eam “fortem” reddit eiusque confirmat vocationem. Sic enim “mulier fortis” (Cfr. Prov. 31, 10) pernecessarium evadit sustentaculum reliquis roborisque origo spiritualis, qui animi eius copiosas percipiunt vires. His demum “mulieribus perfectis” plurimum earum familiae debent ac nonnumquam nationes integrae.

Nostra vero aetate scientiarum technicaeque artis progressus homines sinunt prosperitatem adhuc ignoratam consequi quae, aliis licet faveat, alios simul a societate amovet. Qui quidem ex una dumtaxat parte progressus efficere simul potest ut paulatim tenerior erga hominem adfectus evanescat, in id nempe quod suapte natura est humanum. Hac in re exspectat hoc praesertim tempus nostrum declarationem illius “ingenii” mulieris quod in tuto semper collocet adfectionem pro homine quibuslibet in adiunctis: idcirco plane quod est homo! Et quoniam “maior . . . est caritas” (1 Cor. 13, 13).

Diligens igitur exempli biblici perscrutatio “mulieris” - a Genesis Libro ad Apocalypsim - commonstrat quibus tandem rebus dignitas mulieris vocatioque consistant, ac simul profecto ostendit id quod in illis mutari iam non potest neque perennem suam umquam amittit praestantiam, quandoquidem et “fundamentum suum ultimum in Christo habent, qui est heri, hodie, Ipse et in saecula” (Gaudium et Spes, 10).

Vir enim si a Deo mulieri singulariter concreditur, nonne hinc forte significat Christum ab ea exspectare perfunctionem illius “regalis sacerdotii” (1 Petr. 2, 9), quod thesaurus est hominibus ab eo traditus? Quam quidem hereditatem ipsam Christus, summus unicusque novi atque aeterni Foederis sacerdos et Ecclesiae Sponsus, subicere haud intermittit Patri per Spiritum Sanctum “ut sit Deus omnia in omnibus” (1 Cor. 15, 28; cfr. Lumen Gentium, 36).

Tum igitur ultimam suam perfectionem consequetur illa veritas: “maior autem ex his est caritas” (1 Cor. 13, 13).

IX

Conclusio

“Si scires Donum Dei”

31. Explicans unam quandam collocutionum suarum mirabilium dicit Iesus mulieri Samaritanae: “si scires donum Dei” (Io. 4, 10); quae quidem fabulationes comprobant quanti Christus dignitatem aestimet cuiusque mulieris quantique eius etiam vocationem faciat, quae nempe patitur ut partes ipsa expleat in illius munere opereque uti Messiae.

Hae considerationes, quae nunc demum conclusae sunt, id spectant, ut in “dono Dei” illud cognoscatur, quod ipse, Creator et Redemptor, mulieri concredit, cuilibet mulieri. Etenim in Christi Spiritu ea detegere potest totam suae femininae naturae significationem sicque se componere ad “sincerum donum sui” ceteris dandum et ita ad “se ipsam inveniendam”.

Anno Mariali vult Ecclesia Sanctissimae Trinitati gratias agere ob “mulieris mysterium” et ob omnem mulierem - propter id, quod eius femininae dignitatis aeternam efficit rationem, propter “magnalia Dei”, quae in humanarum aetatum historia in ea et per eam facta sunt. In summa, nonne in ea et per eam illud factum est, quod in hominis historia super terra maximum est - eventum nempe, unde Deus ipse factus est homo?

Ecclesia igitur gratias persolvit ob omnes mulieres et ob unamquamque mulierem: ob matres, sorores, uxores, ob mulieres Deo in virginitate consecratas; ob mulieres tam multis hominibus deditas, qui alterius personae gratuitum exspectant amorem; ob mulieres quae in familia humanam custodiunt personam, communitatis humanae fundamentali signo; ob mulieres quae professiones exercent, mulieres in quas saepe recidit societatis onus; ob mulieres “perfectas” obque mulieres “fragiles” - ob omnes: - quale ex Dei corde ortae sunt, in tota pulchritudine et magnitudine suae muliebris naturae; quales aeterno eius circumdatae sunt amore; quales, cum viris, sunt in terra viatrices, quae quidem hoc in tempore “patria” est hominum et mutatur interdum in “vallem lacrimarum”; quales sunt cum in se transferunt, una cum viris, communem causam sortis humani generis, pro cotidianis necessitatibus proque ultimis iis destinationibus, quas humana familia habet in Deo ipso, in inenarrabilis Trinitatis sinu.

Ecclesia gratias agit propter omnes “ingenii” muliebris manifestationes quae historiae cursu apparuerunt in omnibus populis et Nationibus; gratias agit propter charismata omnia quae Spiritus Sanctus mulieribus largitur per Dei Populi historiam, propter omnes victorias, quas ipsa earum fidei, spei et caritati debet; gratias agit propter omnes fructus femininae sanctitatis.

Ecclesia simul postulat ut inaestimabiles hae “Spiritus manifestationes” (Cfr. 1 Cor. 12, 4 s.) quae magna cum liberalitate aeternae Ierusalem “filiabus” tributae sunt, attente agnoscantur, ostententur, “ut in communem cedant utilitatem” Ecclesiae et humano generi, nostris praesertim temporibus. Dum biblicum “mulieris” meditatur mysterium, Ecclesia deprecatur ut omnes mulieres se suamque “supremam vocationem” in hoc inveniant mysterio.

Mariae, quae totam Ecclesiam praecessit in ordine fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis (Cfr. Lumen Gentium, 63), hunc quoque fructum nobis omnibus impetret, eo vertente anno, quem eidem dicavimus, tertio iamiam inituro a Christi adventu mille annorum spatio.

Quae omnia vehementer Nos exoptantes fidelibus cunctis, praecipue vero mulieribus in Christo sororibus, Apostolicam Nostram dilargimur Benedictionem.  

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, sollemnitate Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae, anno MCMLXXXVIII Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top