VENERABILIS DEI SERVA LAURA VICUÑA
IN
BEATORUM CATALOGUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Deus cordis mei, et pars mea Deus in
aeternum... » (Ps 73, 26). Hoc Psalmistae desiderium, inexpugnabili nitens
soliditate Dei potentiae, mirabiliter vim exprimit optatorum quibus iuvenilis
animus Laurae Vicuña redundabat, quae nempe veritatibus divinis illuminata per
catechesim susceptis sere omnino laeteque promptam reddidit ad gratiae divinae
actionem, ut amore cresceret suique donandi studio usque ad extremum vitae
sacrificium propter salvificum aliquod propositum plane nobilissimum.
In urbe orta est Sancti Iacobi Chiliae quinto die mensis Aprilis anno
millesimo octingentesimo nonagesimo primo Iosephi Dominici ac Mercedis Pini
filia primogenita; quo eodem anno apud paroeciale Sanctae Annae templum est
lavacro salutari renata. Rerum politicarum conversiones patrem coegerunt ut ab
urbe principe recederet ubi seditio popularis diffundebatur. Temuci in
meridionali nationis parte inopinatus patris obitus tribus post annis Lauram una
cum minore natu sorore orbavit. Postea parva familia se in Argentinam contulit
ubi materfamilias, opere passim conquisito, in villa consedit cuiusdam
agricolae filiasque suas novem annorum Lauram eiusque sex annorum sororem
Filiabus concredit Mariae Auxiliatricis, quae eundem circiter locum aperuerant
paulo ante ludum-ephebeum parvum in missione Patagonica «Junín de los Andes»
appellata. Hic decem annos nata primam Communionem accepit Laura; quo etiam
tempore Deum oravit ut ducere sciret «amoris mortificationis sacrificii vitam»: cupiebat enim compensationem pretiumque solvere tot pro peccatoribus in
primisque pro matre quae interea cum crudeli vilico consuetudinem inierat
indigni amoris. In ephebei illius condicionibus Laurae animus spiritalibus
doctrinis repletus alacrique vitae christianae officio se reclusit ac maturuit
per intentam Dei amicitiam et voluntatem ipsi in omnibus satis faciendi ex
fidelitate erga simplicia vitae cotidianae munia. Ex gratiae vita, quam
sacramenta nutriunt, ipsa constans effecta sibique donorum conscia Spiritus
Sancti per confirmationem Sacram perceptorum mordicus Laura adversata est
invitamentis sibi a matris patrono oblatis ut villam ingrederetur intusque in
animo voluntatem fovit sese Deo totam dedendi. Confessarii dein impetrata
licentia, castitatis paupertatis oboedientiaeque privata nuncupavit vota ac
paucis post mensibus omne quod suum maximi pretii habebat id Domino suo
concredidit, suam hoc est iuvenilem vitam ut matris assequeretur conversionem:
ei namque Evangelii pagina de bono Pastore praebebatur veluti appellatio cui
resisti non potent. Hostia a Deo recepta est peractumque eius sacrificium vix
duobus annis. Die enim vicesimo secundo anno millesimo nongentesimo quarto
nondum tredecim nata annos mortua est plane morbo confecta, postquam secretum
suum consilium matri exposuerat suae muneris vitae ab eaque impetraverat
sollemni modo morum promissam commutationem. Cui pollicitationi stetit mater
quoniam ipso Laurae funeris die cum Deo est conciliata atque sacramentorum
virtute perseverare potuit in christiana vita.
Cum sanctimoniae persisteret fama, qua Dei Serva fruebatur, apud Curiam
episcopalem Viedmensem anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto initium
causae canonizationis factum est omnibusque deinceps rite expletis, quae iure
postulabantur, et inquisitionibus theologicis feliciter exactis Nobis coram die
quinto mensis Iunii anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto decretum
prodiit quo Lauram Vicuña professi sumus virtutes theologales cardinales
adnexasque heroum in modum exercitavisse. Postmodum vero apud Curiam
archiepiscopalem Sancti Iacobi Chiliae processus est canonicus institutus de
asserta mira sanatione eadem in urbe anno millesimo nongentesimo quinquagesimo
octavo patrata et eiusdem Venerabilis Dei Servae deprecationi tributa. A peritis
proin Congregationis de Causis Sanctorum causa est ponderata, prius a Consilio
Medicorum dein a theologis consultoribus ac postremo a Cardinalibus et
Episcopis. Quibus cunctis prorsus adsentientibus Kalendis Augustis anno
millesimo nongentesimo octogesimo octavo decretum foras edidimus super miro.
Ritus autem beatificationis constituimus ut proximi mensis Septembris tertio die
Augustae Taurinorum celebraretur, cum ibidem visitationem Nostram pastoralem
exsequeremur.
Hodie igitur praesidentes Nos sacris sollemnibus in Colle Sancti Ioannis
Bosco ante interminatam ferme christifidelium multitudinem e familia maxime
Salesiana, hanc ediximus formulam:
«Noi, accogliendo il desiderio del nostro fratello Miguel Esteban Hesayne,
vescovo di Viedma, di molti altri Fratelli nell'episcopato, e di molti fedeli,
dopo avere avuto il parere della Congregazione per le Cause dei Santi,
concediamo con la nostra Autorità Apostolica che la Venerabile Serva di Dio
Laura Vicuña d'ora in poi sia chiamata Beata; e che si può celebrare la sua
festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno nel
giorno della sua nascita al cielo: il 22 gennaio. Nel nome del Padre e del
Figlio e dello Spirito Santo».
Consueta denique habita oratione de vita eius singillatim virtutibusque,
novensilem Beatam primi Ipsi sumus venerati summaque pietate invocavimus.
Litteras autem hasce Apostolicas volumus tam nunc quam in posterum firmas esse
suosque plane sortiri effectus.
Datum Augustae Taurinorum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris
anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana