The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONCILIUM OECUMENICUM

VENERABILI SERVO DEI FRANCISCO FAÀ DI BRUNO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Concilium Oecumenicum Vaticanum II haec praeter cetera scripsit: «(Perspicuum est) omnes Christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari, qua sanctitate, in societate quoque terrena, humanior vivendi modus promovetur» (Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 40).

Haec verba optime valent etiam in Servum Dei Franciscum Faà di Bruno, ex cuius sanctitate copiosi pro Ecclesia proque societate, maxime in regione scientiae et provectionis humanae, socialis et religiosae populi, fructus editi sunt.

Franciscus Faà di Bruno Alexandriae Statiellorum est ortus, duodecim filiorum ultimus, die XXIX mensis Martii anno MDCCCXXV; sed puer Augustam Taurinorum cum familia se contulit. Eius parentes fuere marchio Ludovicus et matrona Carolina Sappa – quae illo puero mortua est – virtutibus civilibus, religiosis et moralibus eximii.

Domi primum et apud ephebeum Sancti Iosephi Patrum Ordinis Clericorum Regularium a Somascha et studia exercuit et solida est instructus christiana educatione. Eius humanum et spiritale iter in tria est divisum momenta, quae signa sunt ad illustrandum eum, virum multiplicis industriae, idonea: scilicet militiam, operam scientiae navatam et apostolatum, quem primum laicus explicavit, deinde sacerdos.

Quindecim annorum, incertus utrum sacerdotium peteret an militiam, hanc praetulit ingressusque est Regiam Academiam Militarem Taurinensem, e qua discessit Ductor Militaris imperii, egregia praeparatione professoria et morali ornatus. Anno MDCCCXXXXIX strenue pugnavit bello primo Italico pro libertate recuperanda suscepto.

Clades Novariensis eius militiae studium restinxit in eiusque memoria mansit cum multorum iuvenum morientium gemitibus, sed praesertim ob timorem ne pauci eorum imparati in conspectum Dei venissent. Tot occisorum visionem memoravit Congregationem religiosam Suffragio sacram instituturus.

Bello confecto, iuvenis rex Victorius Emmanuel II Francisco Faà di Bruno munus pollicitus est filiorum suorum praeceptoris, Humberti et Amidaei, quod eos contingebat ad scientiam instituendos.

Quo aptius ad hoc egregium officium se componeret, Lutetiam Parisiorum se contulit, ad Studiorum Universitatem Sorbonensem, ut in mathematicis progrederetur.

Augustam Taurinorum reversus licentia praeditus in mathematicis, cum Francomurariorum machinationibus opportunitas defuisset, ut praeceptor fieret Sabaudiae gentis, semel militiam reliquit, ut se studiis dederet. Luculenter doctoris dignitatem consecutus (anno MDCCCLVI), statim in Taurinensi Studiorum Universitate docere iniit. Uno et triginta annis quibus Franciscus Faà di Bruno docendi munere est functus apud studiorum Universitatem, acuminis quoad scientiam, gravitatis in professione exercenda et clari testimonii christiani specimen dedit. Scientiam existimabat fontem esse progressionis humani generis, concordiae, libertatis, pacis, universalitatis, praesertim unitatis. Ita autem sibi persuasum habebat, quia putabat unicum esse Verum ideoque non posse scientiam contra religionem repugnare.

Alta scientia et fervida vita interior in eo inter se congruebant; quae vita tanta fide sustinebatur, ut natura et per se ipse ex studio et scientiae indagatione ad deprecationem et ad impensam Dei adorationem veniret.

In scriptis catholicis edendis, quibus religionis contemnentia et libidinosa infrenaret, una cum Sancto Ioanne Bosco ex primis fuit experimentumque dedit novae rationis curandi libros typis exscribendos, ad populum aptos. Opera institutoria foras dedit, moralia, defensoria et theologica, pro omnibus fidelibus singulisque classibus (militum, operariorum, operariarum, scholasticorum, etc.). Typographicam condidit officinam, quam ex toto mulieres administrabant, opusculis octavo quoque die vulgandis simulque publicis rerum commentariis. Augustae Taurinorum constituit etiam primam bibliothecam vagantem (anno MDCCCLXIII), quae postea facta est bibliotheca vagans vehicularia pro fidelibus studiosis.

In rem socialem se interposuit, solo spiritu motus communitati serviendi, in duabus honorum contentionibus, videlicet uti candidatum Publici Legumlatorum Coetus Subalpini, in contentione politica anni MDCCCLVII, et uti petitorem contentionis administrationem contingentis anni MDCCCLXXI, tamquam candidatum Consilii Municipalis Taurinensis. Pro classibus egentioribus foculos illos oeconomicos instituit, qui quaedam erant mensa pro operariis et scholasticis, de qua pastus deducere poterant et ad domos suas portare. Augustam Taurinorum etiam balneis et publicis oeconomicis lavatoriis instruxit.

Pro sociali et spiritali mulieris progressions (famularum, ab opere vacuarum, puellarum discentium, matrum innuptarum, grandium natu) Opus constituit Sanctae Zitae, veram «mulieris arcem», scholis, officinis, valetudinario, convictibus praeditam, quae quidem singula suis regebantur normis. Inque hunc animosum et fatidicum coeptum res familiares profudit, reditus suos, se ipsum totum.

Alia pro mulieribus coepta fuere: domus tecto matribus innuptis recipiendis, quae dum praegnantes erant hospitio accipiebantur, et deinde plene in societatem rursus inserebantur; Institutum Sancti Joseph, in loco Benevello dioecesis Albae Pompeiae, pauperrimis agrestibus puellis regionis «Langhe» voratae ad professionem formandis. Denique, aedificato in media arce sanctuario Beatae Mariae Virgini a Suffragio sacro, etiam tum laicus Congregationem iniit Sororum Minimarum Dominae Nostrae a Suffragio, ut pauperibus pergeret benefacere et, ob peculiare votum, pro defunctis oraret, praesertim pro interfectis in omnibus bellis.

Venerabilis Servus Dei fervidae suae navitatis polum habebat magnum in Deum amorem, quem constanter exercitio deprecationis et contemplationis alebat. Ex hoc erga Deum amore proximi amor oriebatur, quo motus est ut – sicut diximus – pauperibus occurreret, humilibus, indefensis, et caritate eminuit, operibus ad effectum adductis, quae ad aetatem quoque nostram sunt accommodata.

Alia magna munera Francisco Faà di Bruno manebant, cum a Deo vocatus ad sacerdotium est. Romae, multis superatis difficultatibus, unum et quinquaginta annos natus, sacrum Presbyteratus Ordinem accepit. Vovit se, si rogatum, ad pauperiores et longinquiores dioecesis paroecias iturum ministerium explicatum.

Ultimis vitae suae sacerdotalis undecim annis alacrius perfectionis iter perrexit. Eius vita interior vehementior facta est, deprecatio magis copulatoria, Sanctissimi Sacramenti adoratio, quam a puero coluerat, cotidiana, diurna et nocturna; eius erga Matrem Domini pietas, quam veluti matrem suam sentiebat et animarum quae purgatorio igni poenas peccatorum luunt, dulcior et filialis. Inde ardentius studium Regnum Dei defendendi et dilatandi.

Die XXVII mensis Martii anno MDCCCLXXXVIII, inopinato et gravi morbo correptus, Augustae Taurinorum mortuus est, Sacramentis recreatus, postquam se sponte obtulerat Deo.

Eius fama sanctitatis, quam vivus sibi pepererat praesertim propter opera sua socialia, auxiliaria et religiose, celeriter crevit adeoque est aucta, ut de Processibus Ordinariis Informativis cogitatum sit, qui apud Tribunal ecclesiasticum Taurinense acti sunt annis MCMXXVIII­MCMXXXII. Pius XII, post decretum super scriptis, die XII mensis Mali anno MCMLV iussit Causam introduci apud id temporis Rituum Congregationem.

Instructione parata super virtutibus in specie annis MCMLVII­MCMLVIII, rebusque ad normam iuris necessariis praepositis, in Congressu Peculiari die VII mensis Aprilis anno MCMLXX habito et in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium die XX mensis Octobris anno MCMLXX celebrata, Causae Ponente Eminentissimo Cardinali Mario Nasalli Rocca, disceptatio proposita est super dubio an constaret de virtutibus heroum more exercitis necne: Reverendissimi Consultores Theologi et Patres Cardinales affirmantes responderunt. Post haec Summus Pontifex Paulus VI die XIX mensis Novembris anno MCMLXX sententiam Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum ratam habuit et confirmavit, et die XIV insequentis mensis Iunii editum est decretum super virtutibus.

Deinceps apud archiepiscopalem Curiam Taurinensem instructus est Processus cognitionalis (annis MCMLXXVI-MCMLXXVIII) de coniecto miraculo, deprecationi venerabilis Servi Dei tributo.

Eiusdem Congregationis Consilium Medicorum die IX mensis Decembris anno MCMLXXXVII affirmavit sanationem, de qua agebatur, fuisse «maturrimam, perfectam et mansuram, pro nostris medicorum cognitionibus inexplanabilem». Idem professus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, die IV mensis Martii anno MCMLXXXVIII, pariterque Congregatio Ordinaria Cardinalium et Episcoporum, die X mensis Maii anno MCMLXXXVIII. Lecto coram Nobis decreto super miro calendis Septembribus anno MCMLXXXVIII, statuimus ut beatificationis ritus Romae fieret die XXV eiusdem mensis.

Hodie igitur, in foro ante Basilicam Sancti Petri Vaticanam patente, inter sacra hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Ialapensis, Aloisii Bommarito, Archiepiscopi Catanensis, Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Thaddaei Shubsda, Episcopi Montereyensis in California, Laurentii Noël, Episcopi Trifluvianensis in Canada, Michaëlis Roca Cabanellas, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episeopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Michaël Augustinus Pro, Iosephus Benedictus Dusmet, Franciscus Faà di Bruno, Iuniperus Michaël Iosephus Serra Ferrer, Fridericus Janssoone Bollengier, Iosepha Naval Girbés, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Michaëlis Augustini Pro die vicesima tertia Novembris, Iosephi Benedicti Dusmet die quarta Aprilis, Francisci Faà di Bruno die vicesima septima Martii, Iuniperi Michaelis Iosephi Serra Ferrer die vicesima octava Augusti, Friderici Janssoone Bollengier die quarta Augusti, Iosephae Naval Girbés die vicesima quarta Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero his Litteris statuimus et nunc et in posterum vim habere et firma esse volumus, contrariis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Septembris, anno Domini MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top