The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINUS IN PROPRIA

VENERABILI SERVO DEI MICHAELI AUGUSTINO
PRO BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Dominus «in propria venit, et sui eum non receperunt» (Io 1, 11); sed ipse «in finem dilexit eos» (Io 13, 1); traditus est (cf. Io 8, 2), capite damnatus (cf. Io 19, 7 s.) et cruci affixes (Io 19, 17). Hoc modo amoris sacrificium consummavit, ut nos vitam haberemus (cf. Io 10, 10).

Ut vitam et sacrificium Domini continuarent «ad hoc maximum amoris testimonium reddendum coram hominibus, praesertim persecutoribus, aliqui christiani iam «primo tempore vocati sunt et semper vocabuntur» (CONC. OEC. VAT. II, Lumen gentium 42). Venerabilis quoque Servus Dei Michael Augustinus Pro vocationis ad martyrium insigne indubitanter donum accepit, huic prompte respondit et vitam suam iunctus Christo devovit, ob Regni eius propagationem.

Ortus est Venerabilis Servus Dei in vico Guadalupa apud Zacatecas in Republica Mexicana, die XIII mensis Ianuarii anno MDCCCXCI. Die X mensis Augusti anno MCMXI est Societatem Iesu ingressus et, novitiatu peracto, a Superioribus Zamoram Mexici est missus et deinde Guadalaxaram. Propter internam Reipublicae condicionem et simultatem contra religionem, quae cito in manifestam persecutionem est mutata, est ad Foederatas Civitates Americae Septentrionalis missus, et inde in Hispaniam ut studia philosophica exerceret. Tum ardore eminuit quo, cum vacabat, nomadibus catechizandis se dedidit. In Americam Centralem reversus, est in Nicaraguam translatus, ubi duobus mansit annis, praeceptoris cuiusdam ephebei munere fungens. Postea est rursus in Europam missus ut in theologiae studium incumberet, quod quidem partim in Hispania, partim in Belgica confecit. Sacerdos est ordinates die XXX mensis Augusti anno MCMXXV.

Indole apertus et festivus, etiam in acerbioribus casibus, laetitiam serere est conatus inter fratres sodales, etsi ipse acriter patiebatur ob varias infirmitates, quas toleranter tulit per totam vitam. Denique, aestate anni MCMXXVI, eum Superiores in Mexicum revocaverunt. Dei Regni ardor et animarum amor eius indolem incendebant alacrem et generosam eumque impellebant ad appetenda – animo cum hilaro et audacter, at numquam temerarie – pericula quae ei impendebant, utpote sacerdoti Auctoritatibus notissimo propter ministerii sui exercitium: celebrationes eucharisticae, confessiones, exercitationes spiritales, cura pauperum et aegrorum capita fuerunt eius navitatis apostolicae.

Occasione insidiarum contra Reipublicae Mexicanae designatum Praesidem patratarum, quamquam facinori alienus, fortuito est comprehensus. Iniuste accusatus nec vocatus in iudicium, est Praeside Galles capitis damnatus, qui, quamvis evidenter pateret P. Michaëlis Pro innocentia, ex interrogatione intellecta, quam quidam fecerat ministrorum publicorum praefectus, praecepit: «Interficite eum !».

Eius occisione cogitabatur gravem Ecclesiae infligere plagam; sed contra eius mors, tranquilla fortitudine accepta, christianis Mexicanis stimulo fuit eiusque exemplum incitamento ad fideliter perseverandum. Antequam imperaretur ut plumbeae glandes emitterentur in eius pectus, aliquot obtinuit meditationis et precationis momenta. Genibus nixus prompsit e funda vestis Rosarium et Crucifixi effigiem, quam osculates aliquamdiu in deprecatione mansit. Postea surrexit; denuo Crucifixum est osculatus et bracchia extendit in crucis formam, dextera mane crucem tenens et sinistra Rosarium. Capitis nutu significavit se paratum esse ad accipiendam glandium mortiferam emissionem; sed priusquam peteretur, elata voce exclamavit: «Vivat Christus Rex !»; et ita mortuus est, Christi martyr, die XXIII mensis Novembris anno MCMXXVII.

Eius martyrii fama durante, inchoata est canonizationis Causa per Processus Ordinarii Informativi celebrationem, annis MCMXXXV­MCMXLVII, apud Curiam Mexicanam. Decreto promulgato introductionis Causae, die XI mensis Ianuarii anno MCMLII, celebratus est Processus Apostolicus, annis MCMLII-MCMLIV. Rebus actis normis praescriptis, coram Nobis, die X mensis Novembris anno MCMLXXXVI, proditum est Decretum quo agnovimus mortem P. Michaëlis Augustini Pro Juarez verum habendam esse martyrium.

Statuimus dein ut Beatificationis ritus die XXV mensis Septembris anno MCMLXXXVIII celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Jalapensis, Aloisii Bommarito, Archiepiscopi Catanensis, Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Thaddaei Shubsda, Episcopi Montereyensis in California, Laurentii Noël, Episcopi Trifluvianensis in Canada, Michaëlis Rocha Cabanellas, Archiepiscopi Valentin, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Michaël Augustinus Pro, Iosephus Benedictus Dusmet, Franciscus Faà di Bruno, Iuniperus Michaël Iosephus Serra Ferrer, Fridericus Janssoone Bollengier, Iosepha Naval Girbés, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Michaëlis Augustini Pro die vicesima tertia Novembris, Iosephi Benedicti Dusmet die quarta Aprilis, Francisci Faà di Bruno die vicesima septima Martii, Iuniperi Michaëlis Iosephi Serra Ferrer die vicesima octava Augusti, Friderici Janssoone Bollengier die quarta Augusti, Iosephae Naval Girbés die vicesima quarta Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top