The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FRUCTUS AUTEM

VENERABILI SERVO DEI FRIDERICO JANSSOONE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia» (Gal 5, 22). Haec Apostoli verba lineamenta effingunt accurate Servi Dei Friderici Janssoone Bollengier, Sacerdotis Ordinis Fratrum Minorum, qui cum inter homines vivebat a notis suis «bonus Pater Fridericus» habebatur et appellabatur. Tam alta vita gratiae erat ut in eius vultu et habitu appareret.

Fridericus ortus est in pago Ghyvelde, intra fines dioecesis Insulensis in Gallia, die XIX mensis Novembris anno MDCCCXXXVIII, frequenti et pia agricolarum familia. Mature vocationem animadvertit ad statum sacerdotalem, sed ob oeconomicas et familiares causas (pater mortuus est cum Servus Dei decem vix erat annorum) intermittenda ei fuerunt seminarii studia et in familiam revertendum.

Cum ad aetatem pervenit sex et viginti annorum instinctum Domini eum invitantem ad vitam sacerdotalem iterum audivit, simulque eum vehementer allicientem ad vitam religiosam Franciscanam. Quam vocem tandem Fridericus plene sequi potuit ac certe definite, novitiatum ingressus Ordinis Fratrum Minorum in urbe Ambiano. Anno MDCCCLXV temporaneam professionem fecit et anno MDCCCLXIII sollemnem. Biennio post est sacerdos ordinatus.

Statim Pater Fridericus ostendit singularem sensum religiosum pariterque eximias ordinatoris dotes. Post varia exercita munia annis MDCCCLXX-MDCCCLXXVI destinatus est ad Custodiam Terrae Sanctae, ubi mansit primum ab anno MDCCCLXXVI ad annum MDCCCLXXXI, deinde ab anno MDCCCLXXXII ad annum MDCCCLXXXVIII, etiam officio fungens Vicarii custodialis.

Terra Iesu, per suum mysterium suamque historiam alte vitam signavit Patris Friderici eiusque notavit apostolatum itemque alteram eius cupiditatem: cultum videlicet et pietatem erga Beatam Virginem Mariam. Praeter autem Sanctam Terram Canada locus fuit eius spiritalis perfectionis et alacerrimi apostolatus. In Canada vixit et operatus est, cum munere Curatoris Terrae Sanctae, ab anno MDCCCLXXXVIII usque ad mortem.

Longis suis in Palaestina morationibus Pater Fridericus ardore apostolico eminuit, quem maxime profudit in servitium Sanctuariorum, praesertim Sancti Sepulcri, et in ea Natione semper difficultatibus perturbata convictionis diversarum Religionum et diversarum christianarum Ecclesiarum, inopinatas significavit dotes ad publicos Legatos pertinentes et hominis pacis: quae dotes sane fontem habebant interiorem evangelicam lenitudinem Patris Friderici.

In Canada, ubi ipse duodetriginta annos vixit, eius opera coniuncta est imprimis cum Sanctuario «Virginis du Cap», quod dicitur, apud Trifluvium, cuius indefatigato studio cultum provexit sacris peregrinationibus et largissima pietatis Marialis disseminatione. Est profecto ardenti Patris Friderici amori Mariali tribuendum, quod Sanctuarium «Virginis du Cap», initio fere ignotum, Sanctuarium nationis factum est atque locus fidei et mirarum sanationum.

Tantundem studii et sensus ordinandi is explicavit in renovanda auctoritate Sanctuarii Adorationis perpetuae Quebecensis et Monasterii Clarissarum oppidi Valleyfield. Haec omnia congruenter mire cum aliis servitii apostolici formis: missionibus ad populum, catechesi, sacris peregrinationibus, propagatione et cura Ordinis Franciscani Saecularis; et semper ac ubique corda omnium obtingendo unico suo testimonio viri austeri, simplicis, pauperis et pauperum amici inque omnibus rebus adversis patientis et laete voluntatis Dei obsequentis.

Servus Dei Fridericus obiit Marianopoli die IV mensis Augusti anno MCMXVI septuaginta septem annorum. Eius corpus Trifluvii requiescit.

Processus Oidinarius Informativus actus est annis MCMXXVII­MCMXXX apud Curiam dioecesanam Trifluvianensem. Eodem tempore celebrati sunt duo Processus Rogatoriales: in Vicariatu Apostolico Aegypti (anno MCMXXVIII) et in dioecesi Insulensi (anno MCMXXIX). Anno MCMXL Sancta Sedes decretum edidit super Causae Introductione.

Secuti sunt deinde tres Processus Apostolici super virtutibus in specie (Trifluvii annis MCMXXXXVI-MCMXXXXVIII, in Vicariatu Aegypti anno MCMIL, Insulae annis MCMIL-MCML).

Die XV mensis Ianuarii anno MCMLXXXV habitus est Congressus Peculiaris de virtutibus Servi Dei apud Congregationem pro Causis Sanctorum. Die V mensis Martii anno MCMLXXXV coacta est Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Cardinale Silvio Oddi.

Referente Cardinali Praefecto Nos iussimus apparari decretum de heroicitate virtutum; quod coram Nobis lectum est die XXI mensis Martii anno MCMLXXXV.

Servus Dei a Domino miraculum obtinuerat, anno MCMXXXXVIII, pro domino Iosepho Soji Niwayama, Buddhista Iaponiensi, quod Nos probavimus die XXVIII mensis Martii anno MCMLXXXVIII.

Iter ita conficiebatur faustissimum spectans ad proponendum cultui Ecclesiae universalis sacerdotem, qui omnes vires suas contulerat ad proprium munus exsequendum; Fratrem Minorem tam ardentem quam simplicem et mitem; Christianum, qui magni existimaverat significationem Locorum Incarnationis, vitae, Passionis, Mortis et Resurrectionis Domini; Matris Domini amantem.

Post haec ritum sollemnis Beatificationis statuimus in diem XXV mensis Septembris eiusdem anni MCMLXXXVIII, tota Ecclesia comprobante, et praesertim Ecclesiis quae in Gallia sunt, in Canada, in Palaestina, quas Servus Dei opera et actione apostolica aedificaverat, quae etiam nunc memoriam moventur huius Religiosi, qui voluerat homines denuo Domini Iesu cordis mitis et humilis palpitationem sentire.

Hodie igitur, in Foro Basilicae Sancti Petri in Vaticano adiacenti, inter sacra hanc enuntiavimus formulam: «Nos, vota fratrum nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Ialapensis, Aloisii Bommarito, Archiepiscopi Catanensis, Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Thaddaei Shubsda, Episcopi Montereyensis in California, Laurentii Noël, Episcopi Trifluvianensis in Canada, Michaëlis Roca Cabanellas, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Michaël Augustinus Pro, Iosephus Benedictus Dusmet, Franciscus Faà di Bruno, Iuniperus Michaël Iosephus Serra Ferrer, Fridericus Janssoone Bollengier, Iosepha Naval Girbés, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Michaëlis Pro die vicesima tertia Novembris, Iosephi Dusmet die quarta Aprilis, Francisci Faà, di Bruno die vicesima septima Martii, Iuniperi Michaëlis Iosephi Serra Ferrer die vicesima octava Augusti, Friderici Janssoone die quarta Augusti, Iosephae Naval Girbés die vicesima quarta Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero decrevimus nunc et in posterum vim habere volumus, contrariis rebus nequaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top