The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SATIS QUIDEM

TEMPLUM ET SANCTUARIUM B. M. V. AUXILIATRICI DICATUM,
QUOD INTRA FINES ECCLESIAE LABACENSIS IN LOCO «BREZJIE» EXSTAT,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Satis quidem constat et publice sacram aediculam, quae antiquitus intra fines archidioecesis Labacensis ipsoque in vico «Brezje» exstabat ac volventibus saeculis restituta est atque refecta, mature praecipuum factam esse totius Sloveniae sanctuarium cultus Marialis. Illarum enim regionum Christifideles imaginem illic asservatam, quam Leopoldus Layer anno MDCCCXIV depinxerat, exinde tamquam B.V.M. Auxiliatricis propriam pie ac devote venerari coeperunt, deindeque Iacobus Missia bo. me., Archiepiscopus tunc Goriciensis, novum circa pristinam aediculam ampliusque feliciter exstructum templum ibi consecravit anno MCM. Pariterque compertum habemus pulchrum id templum nimirum et opibus splendens et renata antiquitatis arte aedificatum, quod et veterum rerum historicum est monumentum, haud parum hac etiam aetate, in primis sane ob industriam cleri ei addicti, cum ad christianam pietatem colendam, tum ad amorem B.V.M. fovendum incrementisque augendum opportune conferre. Nos igitur, qui tantae Matris benignitatem ab omnibus ubique terrarum agnosci magnopere volumus, preces audiendas censemus, quibus Archiepiscopus Labacensis, communia videlicet cleri populique vota expromens, recens ab hac Sancta Sede poposcit ut sacra quam diximus aedes titulo Basilicae Minoris rite exornetur. Quam ob rem Ipsi, ratam habentes sententiam Congregationis pro Cultu Divino deque hac re quod hodie ex suis facultatibus peregit confirmantes, ex plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae harumque Litterarum virtute nominatum sanctuarium B.V. Mariae Auxiliatricis sacrum ad honorem Basilicae Minoris evehimus perpetuum in modum, cunctis concessionibus iuribusque ei factis, quae singularum eiusmodi ordinis Basilicarum sunt propria, servatis utcumque servandis ipso Decreto «de titulo Basilicae Minoris» statutis, quod die VI mensis Iunii in vulgus est anno MCMLXVIII editum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top