The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MEMORIA PERSAEPE

BEATA MARIA VIRGO «NOSSA SENHORA APARECIDA» VOCITATA DIOECESIS
 ITABIRENSIS-FABRICIANNENSIS CAELESTIS PATRONA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Memoria persaepe Nos repetentes praeclara innumeraque in universa Ecclesia patrata beneficia ab Ipsa Beata Maria Virgine, quae veluti amabilis mater omnibus subsidio venit opemque fert, facere minime possumus quin maximo afficiamur gaudio, si quam plurimos conspicimus fideles ad Eandem fidenter decurrere, quam plurimas communitates Ipsam Patronam eligere velle.

Quapropter cum Venerabilis Frater Marius Teixeira Gurgel, Episcopus Itabirensis-Fabriciannensis, ab Apostolica hac Sede enixe efflagitaverit ut Beata Maria Virgo sub populari titulo Nossa Senhora Aparecida caelestis Patrona supra memoratae dioecesis confirmaretur, iuxta normas de Patronis constituendis et ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, Nos libenti quidem animo his concedimus postulatis, magnam sane fiduciam in communitate hac locatam habentes eandem magis culturam magisque erga Dei Matrem pietatem.

Itaque, iis probatis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re statuit factis olim a Nobis facultatibus, placet Beatam Mariam Virginem sub titulo «Nossa Senhora Aparecida» Patronam dioecesis Itabirensis-Fabriciannensis esse et haberi, iuribus pariter additis necnon privilegiis quae conceduntur a Rubricis. Contrariis rebus minime obsistentibus.

Commendamus tandem Beatae Virgini Mariae dilectam communitatem hanc quae in posteritatem procul dubio ampla experietur caelestia dona, si filiali cum fiducia ad benignam Matrem confugerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Octobris anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top