The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AMEN DICO VOBIS

FAMULO DEI HONORATO A BIAŁA PODLASKA,
O. FRATRUM MIN. CAP.,  BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam» (Io 12, 24-25).

Merito haec transferri possunt verba ad Servum Dei Honoratum Koźmiński, quippe qui recte ad effectum ea perduxit, etenim totam fere vitam religiosam et sacerdotalem in corporis gessit afflictatione. Paenitentia ac mortificatione ductus, propter Christum exinaniri cupiebat ut in se Christum magnificaret.

Honoratus in oppido Biała Podlaska, in Polonia, anno MDCCCXXIX die XVI mensis Octobris ortum habuit a parentibus ubertate rerum florentibus, Stephano Koźmiński, architecto, et Alexandra Kahl. Eique in baptismate nomen Venceslao inditum est. Christiana educatione apud propinquos impensius obtenta, Ploci rudimenta didicit litterarum et mense Septembri anno MDCCCXLIV Varsaviam se transulit ut apud Bonarum Artium Academiam architecturae studiis se involveret.

Ob genitoris obitum aliasque aegritudines, in talem religiosam crisim incidit ut atheum se profiteretur, immo apud amicos contra religionem operam explicaret. Auctoritatibus Russicis suspectus uti partem ferens seditiosae eversionis, die XXIII mensis Aprilis anno MDCCCXLVI apprehensus est et in notissimam «Arcem» Varsaviensem coniectus. Ibi eo typhico percussus est morbo ut in vitae discrimine versaretur; attamen labentibus diebus convaluit et iterum ad fidei lumen feliciter pervenit. Tandem, ob probationum defectum absolutus, die XXVII mensis Martii anno MDCCCXLVII a captivitate liberatus est; itaque studia perficere potuit, vitam simul agens in austeritate et paenitentia.

Eodem anno, obtenta laurea in architectura, religiosam maturavit vocationem, et die VIII mensis Decembris anno MDCCCXLVIII Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorum ingressus est; ac paucis post diebus, nempe die XXI eiusdem mensis et anni, Lubartovii noviciatum iniit Honorati nomen sibi assumens. Deinde, studiis philosophicis et theologicis absolutis, ad presbyteratus ordinem evectus est die XXVII mensis Decembris anno MDCCCLII. Ilico ad christianam Poloniae fidem tuendam, vitam religiosam impedit et sacerdotalem in Verbo Dei praedicando, in sacramento Reconciliationis administrando, in operibus scribendis ac praesertim in pluribus institutis religiosis condendis.

Primis duodecim annis vitae sacerdotalis in ministerium praedicationis maximopere incubuit. Profecto contiones eius doctrina zeloque ita perfundebantur ut animas ad conversionem cito propellerent. Praeterea sacramento Reconciliationis alacri studio impendit operam ut dies fere integros in confessionali sede transigeret, maxime quidem in ecclesiis urbium Zakroczym et Nowe Miasto. Confessarius enim eximius habebatur eo quod singulari facultate animas ad contritionem et ad perfectienem comitabatur. Hum explicans apostolatum innumeras agnoscere potuit animas, quae, ad propriam vocationem confirmandam, patriam relinquere intendebant, ubi sane omnes Ordines et Religiosa Instituta a gubernio Russico suppressa erant. Cum res ita se haberent, Dei Servus permittere non poterat ut sua Polonica patria orbaretur tot virtuosis et orantibus animabus, promptis ad Dei misericordiam assequendam ac verbo et opere ad se alias trahendas; qua de re divinitus innumeras condidit Familias Religiosas vitae absconditae, quarum sodales, licet in diversis hodiernae societatis condicionibus versantes, votorum religiosorum obligatione tenerentur. Ita nostrae aetatis praecursorem se ostendit.

Famulus Dei uti plurium Institutorum Religiosorum conditor maxime notus est. Quo quidem potissimum eminuit apostolatu, unde obvenit celebritas quae clarissimum Poloniae et Ecclesiae benefactorem reddidit illum. Profecto sex et viginti fundavit Instituta, ex quibus duodeviginti vigent in praesens.

Scriptor insuper exstitit fecundissimus. Certe mirum est quo modo praeter confessiones audiendas et tot Instituta fundanda ac regenda, tempus habuerit ad scribendum.

Huc addendum est quod anno MDCCCXCV, die III mensis Maii Commissarius Generalis Capuccinorum Provinciae Polonicae nominatus est; quod munus usque ad mortem in se pertulit. Tunc regularem observantiam restituendam novasque vocationes promovendas summopere contendit. Denique, die XVI mensis Decembris anno MCMVI, cum aetatis LXXXVII annum ageret, obitu piissimo in Domino obdormivit. Corpus eius apud Ecclesiam conventus Capuccinorum in, Nowe Miasto quiescit. Honoratus Sancti Francisci vestigia fideliter sequens, erga Deum Unum et Trinum caritatem excoluit. In omnibus vitae adiunctis se gerebat sub Deiparae Virginis inspiratione, cuius manibus absque ulla condicione se commendabat, saepe illud proferens: «Totus tuus sum et omnia mea tua sunt» (cf. Io 17, 10). Cotidie persentiebat mysterium et necessitates Ecclesiae, pro qua totam insumpsit vitam, cuius cardo Eucharistia exstitit. Authenticus et cohaerens usque in finem, summa fuit generositate et fidelitate erga veram fratris capuccini imaginem. Suam consumpsit aetatem in gaudiosa austeritate, arcta paupertate et assiduo labore; etsi ab omni re et ab omni persona alienus, attamen omnibus apertum ac de omnium salute sancte sollicitum se praebuit.

Humilitate claruit, quam sibi iugiter flagitavit; quae virtus sive modo se gerendi, sive externa corporis habitudine, sive respectu erga proximos praesertim superiores plane ostendebatur. Semper spirituale sui ipsius et proximi bonum prospexit. Antequam quodlibet caperet consilium, ad orationem et ad consilium imprimis superiorum recurrebat. Eius prudentia in sollerti Institutorum moderamine peculiari refulsit modo, quod ex compositione Constitutionum liquido patet.

Vita eius continuum fuit Deo et proximo praebitum servitium, etenim pro gloria Dei et bono proximi orationem et laborem alternabat cum in sacro ministerio explicando, cum in sodalibus suorum Institutorum ad perfectionem impellendis, cum in servitio fratribus praestando. Eius se gerendi regula nihil aliud fuit nisi iustum coram omnibus se proferre. Benefactoribus sinceros grati animi census profiteri consueverat. Nec veritatem, quandoque acerbam, reiecta personarum acceptione, pandere timebat.

Ad debellandam pauperum oppressionem nonnulla Instituta consulto condidit. Constans quoque fuit et heroicum eius exercitium fortitudinis, iniquo illo tempore servitutis populi Polonici sub Russiae dominatu, catholicae religioni infesto. In tali rerum discrimine animum ad timorem minime flexit. Non solum proposito compulsus, verum etiam fundatione Institutorum licet clandestino, studiose contendit ut in sua natione fides catholica vigere pergeret. Horum Institutorum exitus alieni non videntur a rebus quae fieri possent nostra aetate servitutis politicae, quae fidei catholicae lumen exstinguere non valet. Quamvis detentus in conventu de quo exire vetabatur, magnam tamen renovatae vitae et christianae fidei operam promovit.

Ex eo quod varia Instituta a seipso condita eorumque sodales, simul cum consociationibus Tertii Ordinis, ad consiliorum evangelicorum professionem adduxit, significanter ostenditur eius heroica et supernaturalis fortitudo. Igitur neminem latet quanta fuerit ilia fortitudo quae in adversis adiunctis sustentavit eum, maxime cum, tantummodo obtrectationis causa, problematis factionis «Mariavitarum» quos vocant implicatus mansit; quam ob rem a moderamine suorum Institutorum amotus est. Tunc animo non defecit, sed Divinae Providentiae se manibus commendans plenam spiritus aequitatem servavit.

Deo, Apostolicae Sedi et superioribus obsequentem se protulit. Etenim legem divinam et minima quoque Regulae et regularis observantiae praecepta ad amussim persolvit. Eius oboedientiae heroicitas maxime refulsit cum, ex Apostolicae Sedis mandato, gubernium relinquere debuit Institutorum, pro quibus tot ac tanta subierat discrimina. Libenter tamen ac statim consultis Sanctae Sedis obsecutus est et ilico scripto sua hortatus est Instituta ad heroicam Sanctae Sedis voluntati oboedientiam praestandam.

Opera illius ac praecipue heroicae virtutes tam in vita quam post obitum omnium admirationem habuere. Itaque, attenta eius sanctitatis fama, Ecclesia iustum duxit huiusmodi famam sollemni declaratione in lucem edere, maxime quod, post eius mortem, mirae evenerunt sanationes, illius intercessione, a Deo patratae. Hanc ob rem, annis MCMXLIX-MCMLII in Metropolitana Curia Varsaviensi processus de eius vita et sanctitate necnon de non cultu instructus est. Scriptis eius accurate perpensis, praefata declaratio edita est die V mensis Aprilis anno MCMLXXIV. Mense Decembri anno MCMLXXXII omnia iam parata erant ad Introductionem Causae discutiendam; in lucem tamen prodiit die XXV mensis Ianuarii anno MCMLXXXIII novus ordo procedendi in inquisitionibus Causarum, nempe Constitutio Apostolica Divinus perfectionis Magister, abrogans cursum medium Introductionis Causae. Tunc statutum est ut ad Positionem super Virtutibus praeparandam procederetur, quae ad finem perducta est die III mensis Martii anno MCMLXXXVI. Postero anno, die XVI mensis Martii, praehabito peculiari Congressu Theologorum necnon plenario Conventu Em.morum S. R. E. Cardinalium, per Decretum promulgavimus constare de Servi Dei virtutibus gradu heroico exercitis.

Quaestio insuper agitata est de miraculo. Excussa est sanatio «ex cancro cystifellico cum metastasi hepatica» sororis Dominicae Iosephae Muraszewska, sodalis Instituti Parvarum Sororum Immaculati Cordis Mariae. Omnibus rite perpensis, die I mensis Septembris anno MCMLXXXVIII sollemniter ediximus constare de miraculo, venerabilis Servi Dei Honorati Koźmiński precibus a Deo patrato. Statuimus deinde ut beatificationis ritus Romae celebraretur die XVI insequentis mensis Octobris.

Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilican sito, inter sacra haec ediximus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Marci Caliaro, Episcopi Sabinensis-Mandelensis, Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis atque Iosephi Glemp, Archiepiscopi Gnesnensis et Varsaviensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Bernardus Maria a Iesu, Carolus a Sancto Andrea et Honoratus de Biała, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Bernardi Mariae a Iesu, die nona Decembris; Caroli a Sancto Andrea, die quinta Ianuarii; Honorati de Biała, die decima sexta Decembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras decrevimus nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top